1 | IDL 224 | Ioannes DANTISCUS do Krzysztof SZYDŁOWIECKI, Valladolid, 1524-11-12 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BNW, BOZ, 2053, TG 5, Nr 530, k. 168
| 2 | kopia język: łacina, XVI w., AGAD, LL, 23, s. 201-202
| 3 | kopia język: łacina, XVI w., BJ, 6557, k. 120r-v
| 4 | kopia język: łacina, XVI w., B. Ossol., 177/II, k. 158v-159r
| 5 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 36 (TN), Nr 95, s. 297-298
| 6 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 274, Nr 113, s. 144-145
| 7 | kopia język: łacina, XIX w., MHMT, former BJ, Przyb. 15/52, k. 137v-138r
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 287
|
Publikacje: 1 | AT 7 a.1524, Nr 150, s. 130 (in extenso) | 2 | Sumariusz Nr 899, s. 110 (polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Cum certo sciam ea in notitiam Magnificentiae Vestrae ventura, quae ad longum serenissimae regiae maiestati descripsi, nolui prolixis meis litteris Magnificentiae Vestrae esse morosior, sed illa in compendium conferre, in quibus gratia et adminiculo Magnificentiae Vestrae plurimum egeo. Cum adhuc totus essem caesarianus, nulla mihi cum domino Antonio Rincone potuit esse consuetudo, qua de re cum nuper in curia christianissimi regis Franciae cum ipso domino Antonio multa sum locutus, obtinui ab eo, ne hanc meam inofficiositatem, si dici potest, aegre ferret. Rogavitque me cum aliquando ad Magnificentiam Vestram scriberem, illi eum summopere commendarem. Unde postquam hac in aula mihi est immorandum et salvus conductus, quem a ⌊rege christianissimo⌋ habui, evanuit, alius mihi pro reditu erit impetrandus, pro quo a ⌊maiestate regia⌋ ad illum regem litteras petii et a Magnificentia Vestra alias ad dominum Antonium peto, quibus ille facilius operam suam apud maiestatem christianissimam impenderet, ut liber mihi transitus per ⌊Galliam⌋ in reditu daretur. Dominus Antonius de mea erga illum excusatione fuit contentus, quae haec fuit. Eo tempore cum esset apud nos, mihi fuit incognitum, quid nomine regis sui apud serenissimum regem nostrum tractaret, cum autem postea mihi res haec in notitiam venisset, praesertim de ista coniunctione et affinitate utrimque composita, non potui nisi illi favere, cui serenissimus dominus meus bene vellet, quo fieret, si prius illi fortassis fuissem adversus, nunc velim deinceps illi semper esse addictus. Collaudavit hanc purgationem meam et se posthac ea de re numquam mecum expostulaturum promisit. Quomodo a christianissimo ⌊Galliarum rege⌋ fuerim e written over s⌈see written over s⌉xceptus et quam humaniter ab illius maiestate in ⌊Lugduno⌋ habitus aliquando coram referam. Interea me Dominationi Vestrae Magnificae, ut domino meo gratiosissimo commendo et rogo rebus et fortunis meis post tam longam et duram servitutem, ubi occasio se offeret, coram serenissima maiestate regia favere velit.
Magnificentiae Vestrae deditissimus servus ⌊Ioannes Dantiscus⌋.
[1] Written on piece of maper which is now lost
| |
2 | IDL 308 | Ioannes DANTISCUS do [Krzysztof SZYDŁOWIECKI], Granada, 1526-10-14 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 50
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 10-11
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 36v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 394
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 242, p. 50
Illustris et Magnifice Domine, domine gratiosissime.
Humillimam commendationem.
Quod nuper cum familiari meo ⌊Fabiano Woyanowski⌋ nihil ad Illustrem Magnificentiam Vestram scripsi, non fuit alia causa, quam ne illum ob viarum insecuritatem multis litteris onerarem. Redeo itaque ad praesens ad solitum scribendi officium et si quid in eo omisi, veniam mihi dari humiliter peto.
Ea, quae hic egi hactenus et quaecumque de novis rebus obtulerunt, longo volumine ad maiestatem regiam perscripsi, inde Illustritas Vestra omnia habunde intelliget, nolui in his igitur esse morosior.
Tractatur hic postquam pontifex per istos tumultus nuper in urbe excitos ad conditiones redactus est per regem christianissimum de obsidum recuperatione veneruntque ab illius maiestate hodie litterae ad caesarem, sed adhuc, quid ms. quit(!)
⌈quidquid ms. quit(!)
⌉ in eis habeatur, sciri non potest, creditur tamen, quod et propter Turcarum impetus, et ad agendam victoriam serenissimi Hungariae regis, quae iam hic passim habetur certissima, tractatus aliqui fieri debeant redditis obsidibus, ut tandem communibus Christianorum armis vires infidelium reprimantur, quod faxit Christus, quia non est alius, qui pugnet pro nobis.
Alia hoc tempore non occurrunt. Commendo me humillime Illustri Magnificentiae Vestrae et rogo summopere pro sua in me gratia ac pro longis et duris servitiis meis apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ accessionibus meis faveat meque ms. neque(!)
⌈mequemeque ms. neque(!)
⌉ aliquando suis litteris in hoc tam longinquo exilio gratiose consoletur.
Illustris Magnificentiae Vestrae humillimus servus ⌊Ioannes Dantiscus⌋
| |
3 | IDL 340 | Ioannes DANTISCUS do [Krzysztof SZYDŁOWIECKI], Valladolid, 1527-05-06 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 211
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 28
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 44v-45r
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 40 (TN), Nr 58, s. 239-240
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 437
|
Publikacje: 1 | AT 9 (2nd ed.) Nr 152, s. 163 (in extenso) | 2 | PAZ Y MELIA 1924, 1925 s. 594-595 (hiszpański przekład) | 3 | Españoles part II, Nr 34, s. 198 (ekscerpt język: hiszpański przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 242, p. 211
Illustris et Magnifice Domine, domine gratiosissime.
Humillimam commendationem.
Decreveram Illustritati Vestrae longam contexere historiam de iis, quae hic in novis habentur, sed cum praeter spem tempus me deficit, quod ad ⌊regiam⌋ et ⌊reginalem maiestatem⌋ ⌊⌋ absumpsi, dabit Illustritas Vestra pro sua in me gratia benignam veniam.
Allata est huc ⌊⌋ ⌊⌊Ciceronis⌋ nostri Erasmi Rot(erodami)⌋, quae cum non immerito Illustritati Vestrae est inscripta, eo mihi fuit gratior. Venerunt ad me quidam ⌊Hispani⌋ viri docti, qui cum praeliminarem epistolam ad Illustritatem Vestram perlegissent, multa de illa et innumeris animi dotibus, quibus praedita est ac plurimos mortales excellit, quaerebant. Quos ita edocui, ut Illustritatem Vestram absentem suspicerent illamque paper damaged⌈[ue]ue paper damaged⌉ se perpetuo veneraturos pollicerentur. Accessitque hic non parum ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ aestimationi, quam apud has nationes habet amplissimam, praeclaro hoc Illustritatis Vestrae nomine, de quo aliquando, cum tempus erit, latius.
⌊Obsides⌋ hic ⌊regis Christianissimi⌋ per ⌊comestabilem Castiliae⌋, qui illorum curam habet, bene et humaniter tractantur, sed adhuc de redemptione eorum nihil intelligitur. Creditur hic ⌊regem christianissimum⌋ non perpetuo dormiturum, fortassis experrectus collecto nervo, quem per hos tres annos valentissimum reddidit, facturus est aliquid, quod omnium opinionem excedet. Hic adhuc ea, qua semper, egestate laboratur nihilque, quod universalem pacem spectat, praeter has 8 mensium indutias percipitur. Quid ex his nascetur, exitus probabit ms. properabit(!)
⌈probabitprobabit ms. properabit(!)
⌉.
Ad praesens non possum esse, quemadmodum velim, prolixior, alia scriptione, quod nunc dimittitur, repensurus. Commendo ms. Commenda(!)
⌈CommendoCommendo ms. Commenda(!)
⌉ me et longa mea servitia Illustritati Vestrae humillime et rogo adiuvet, ut ex hoc exilio aliquando liberari possim.
Illustritatis Vestrae humillimus servus ⌊Ioannes Dantiscus⌋
| |
4 | IDL 368 | Ioannes DANTISCUS do [Krzysztof SZYDŁOWIECKI], Valladolid, 1527-08-17 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 107
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 17
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 39v
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 40 (TN), Nr 109, s. 479-480
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 459
|
Publikacje: 1 | AT 9 (2nd ed.) Nr 255, s. 267 (in extenso) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi ⌊hic⌋ 1527-06-23⌊23 Iunii praeteriti1527-06-23⌋ binas ⌊⌋ ab Illustritate Vestra, una cum litteris ⌊reginalis maiestatis⌋, ⌊Pragae⌋ 1527-03-29⌊29 Martii1527-03-29⌋ datas, quas mihi hic dominus comes ⌊Nugarollis⌋, praeco laudum Illustritatis Vestrae, reddidit, quibus, nisi tempus me deficeret, cuperem quam copiosissime respondere; sed cum tota hac nocte ⌊maiestati regiae⌋ scripserim et iam pro iis tabellarius instat, humiliter rogo, ad praesens veniam mihi dare dignetur.
Quantum profecerit intercessio serenissimi ⌊Boemiae regis⌋, cum adhuc in negotio Barensi nullum finem habeamus, ex copiosis meis ad ⌊maiestatem regiam⌋ litteris intelleget. Praeterierat mensis unus, postquam comes ⌊Nogarollis⌋ huc applicuisset, antequam ... illegible⌈...... illegible⌉ quippiam ⌊caesari⌋ de hoc negotio fuerat relatum. Sic tractantur hic negotia, ex quibus nullum speratur commodum. Commissum tamen est ⌊consilio Aragoniae⌋, ut in re clara et manifesta, quemadmodum est iustitia ⌊reginalis maiestatis⌋, quaeratur dubium et nodus in scirpo ms. scorpo(!)
⌈scirposcirpo ms. scorpo(!)
⌉.
De pace, quae hic per ⌊Christianissimi⌋ et ⌊Angliae regis⌋ oratores tractatur, adhuc certi nihil habemus; plus mihi res ad gravius et crudius bellum inclinare videtur;
cf. Vulg. Mc 6.52.2 erat enim cor illorum obcaecatum ⌊sic obcaecatum est cor nostrumcf. Vulg. Mc 6.52.2 erat enim cor illorum obcaecatum ⌋,
cf. Vulg. Mc 4.21 ut videntes videant et non videant ⌊ut videntes non videamuscf. Vulg. Mc 4.21 ut videntes videant et non videant ⌋. Plaga Dei est.
Quae hic ulterius aguntur, refero me ad ⌊⌋, quas tam tumultuarias et diffusas ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ scripsi. Commendo me humiliter Illustritati Vestrae ut domino meo gratiosissimo et rogo, misereatur hic exilii et captivitatis meae atque apud ⌊maiestatem regiam⌋ me sua, qua semper consuevit paper damaged⌈[me sua, qua semper consuevit]me sua, qua semper consuevit paper damaged⌉ gratia prosequatur.
| |
5 | IDL 4906 | Ioannes DANTISCUS do Krzysztof SZYDŁOWIECKI, Brussels, 1531-07-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, H, K. 759, Nr V.11.6, k. 9r-12v
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi has litteras Illustritatis Vestrae, quas mihi Czipser Cracoviensis reddidit, quae non parvo me gaudio affecerunt singularem Illustritatis Vestrae erga <me> benevolentiam declarantes, ea praesertim in re, quod adeo serio apud regiam et reginalem maiestatem institerit pro liberatione hinc mea. Quod Illustritatis Vestrae studium et opera, ut hinc tum demum ex hac captiuitate liberarer, mihi fuit gratissimum.
Ceterum, quod ea in re frustra laboraverit, adeo mihi molestum fuit, ut nihil mihi accidere potuit molestius. Sperabam enim intercessionem Illustritatis Vestrae, quae apud utramque maiestatem potest plurimum, me tandem ex hoc ergastulo ms. ergasculo(!)
⌈ergastuloergastulo ms. ergasculo(!)
⌉ immerito liberatum iri. Id cum me fefellit, non sine magna amari<tu>dine patientiam habere cogor. Quam tamen non ferre possum ulterius, quam possum. Cum in eo servitio, in quo alii non pauca mereri solent resque et fortunas suas augere, ego omnia mea disperdere et cum magno rerum mearum detrimento absumere cogar. Siquidem in toto regno et ditione serenissimae maiestatis regiae neminem scio, quantumvis abundet, qui tanto cum suo damno, tot annis extra patriam et in duris rebus, quibus hucusque servivi, tempus, pecuniam et aetatem suam perdere velit. Immo nosco plerosque, qui regnum Poloniae in servitio maiestatis regiae numquam
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 9v
sunt aggressi et multa meruerint, cf. Juv. 13. 141 ⌊albae filii gallinaecf. Juv. 13. 141 ⌋. Ego miser homuncio, qui supra triginta annos servio cf. Verg. A. 1. 3 litora, multum ille et terris iactatus et alto ⌊terris iactatus et altocf. Verg. A. 1. 3 litora, multum ille et terris iactatus et alto ⌋, hoc, quod non abs re meritus sum, assequi et possidere non possum neque ad id mihi datur accessus, ad quod et maiestatem regiam conscientia et me meum officium divinitus hortatur. Ubi umquam auditum, fictum aut pictum in Sarmatis quempiam in octavum usque annum ad eum modum egisse oratorem, quo ego hucusque (Deo gratia absit invidia dicto) honeste usus sum. Reditum tamen, cum mora sit, magno cum meo dispendio impetrare non possum. Vix alius hoc magno cum suo emolumento ferret, quod magno meo cum detrimento ferre cogor tot annis et tamen serio mihi mandatur, quod, nescio ob quem mentem, servum, cuius negotium hucusque ab octo annis on the margin⌈ab octo annisab octo annis on the margin⌉, ne coeptum quidem est, tractari, hic manere debeam, quousque hoc negotium determinetur. Sumne adeo male meritus de Regno Poloniae, quod ob res exteras tam misere affligere me
debeam? Quae si tractarentur, ut debent, dudum suum haberent finem. Sed quo gravius tribuler, puto data opera causam hanc in longum protrahi. Sic enim mihi non semel est scriptum, quod hinc redire non possim, nisi causa haec determinetur. Id si numquam fieret, ego igitur tam misere hic deberem absumi? Egi nihilominus tantum apud caesarem, quod si in illa serenissimae reginali maiestati defuerit iustitia, gratiam non defuturam, quam caesar et per litteras suas reginali maiestati est pollicitus, nihil tamen hucusque factum est. Et illi, qui Neapoli
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 10r
rem hanc tractare debent, nescio quae alia tractant. Et ego interea hic detineor atque absumor. Hanc meam angustiam et tribulationem diffusius igitur Illustritati Vestrae descripsi, ut quo in honore hic sim, quem in litteris suis Illustritas Vestra mihi tribuit, cognoscat. Quam ratus sit iste honor, qui cum dispendio sustinetur, nemo est, qui nesciat. Hic mea omnia absumo, domi res meas negligo, neque mihi neque meis hic prodesse possum. Quid hinc voluptatis habeam, facilis est coniectura. Possit quis inferre: Cur te non contrahis et ad modulum provisionis tuae vivis? Centum ducatis, quis per mensem honeste se sustinere non possit? Huic respondeo: Si meum emolumentum gratius mihi fuisset honore et decoro regio, sustinuissem met{i}tertius, ducatis 50 reliquum mihi reposuissem et fuissem bestia sine auctoritate et aestimatione, non orator, sed ludibrium et qui non, nisi cum infima plebe, admissus fuissem ad caesarem, a quo, quae obtinui plurima, nihil obtinuissem monstratusque fuissem digitis satis ignominiosis. Ego tamen malui dispendium meum, quam honoris regii et rerum mihi commissarum. Accessit praeterea, quod in singulos menses me putabam revocari. Unde, ut in concepta existimacione perdurarem, nihil non impendi. Quam profecto ulterius sustinere non possum. Aliud est habere apud nos centum ducatos per mensem, aliud hic, ubi pro
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 10v
nudo hospitio quolibet die supra unum ducatum expono, de reliquis taceo, ne sim prolixior et morosior. Sunt hic oratores, qui a dominis suis in singulos dies habent ducatos quindecim. Quibus, Deo gratia, nulla re sum inferior, tot principes viri me in prandiis conveniunt. At hic usu receptum est et plures plerumque quam illos, nihil<o>minus persevero, ut possum, neque a concepta regula, quousque abiero text damaged⌈[iero]iero text damaged⌉, dimovebor, licet magno meo cum damno futurum sit, tot iam debitis complicatus. Ulterius tamen molem hanc, ne me opprimat, ferre nequeo. Quemadmodum haec serenissimae regiae maiestati scripsi supplicans, ut me quam primum, alium huc mittendo, revocet. Qua de re tam diffuse hanc meam necessitatem Illustritati Vestrae descripsi. Quam maximopere rogo, dignetis has meas querelas in animum admittere et pro mea in illam confidentia boni consulere atque ad serenissimam regiam maiestatem intercedere, ut me cum primis revocare dignetur. Subsistere enim hic ad eum modum, ut scripsi, neque si vellem, possem, neque, si possem, quod in facultate mea ulterius on the margin⌈ulteriusulterius on the margin⌉ non est, expediret rebus meis, quarum etiam rationem habere cogor. Haec igitur adeo diffuse, quae ne written over in⌈innene written over in⌉cessitas et dolor expressit in notitiam Illustirtatis Vestrae deducenda existimavi, quo pro solida sua in me gratia et favore mihi apud serenissimam regiam et reginalem maiestatem adesset, ut iam tum demum intra octavum annum redire possem. Diutius hic immorari mihi nequaquam integrum est. Et necessitas, ut est in
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 11r
proverbio non habent legem.
Habeo Illustritati Vestrae, quas possum, gratias pro novis, quae mihi descripsit et pro exemplo litterarum imperatoris Turci ad serenissimum regem nostrum. Quod ubi expedire videbatur in hac aula non paucis ostendi, ut cognoscerent, quanti Turcus serenissimum regem nostrum faciat neque fuit rebus nostris inconveniens usus sum enim eo exemplo apud illos, qui multa possunt, accrevitque eo serenissimo regi nostro non parum auctoritatis. Com<m>ovi etiam caesarem, quasi ex me et sine commissione ob litteras et mandata ad
ill(ustrissimum) or ill(ustrem)⌈ill(ustrissimum)ill(ustrissimum) or ill(ustrem)⌉
dominum ducem Prussiae et ad Gdanenses missa dicens, me consuevisse semper per omnem occasionem augere coniunctionem et benevolentiam inter eius maiestatem
et maiestatem serenissimi domini nostri. Nunc vere se obtulisse causam, qua fortassis auctior reddi non posset et recensui de litteris et mandatis missis, quae non viderentur ad eam coniunctionem facere. Cum serenissimus dominus noster ageret omnia pro pace conficienda in rem suae maiestatis et fratris eius, serenissimi Romanorum regis, et interea per huiusmodi litteras et mandata ageretur, ut res serenissimi domini nostri turbarentur, quod quantum mutuae benevolentiae detraheret, non esset obscurum neque me posse credere, quod istiusmodi litterae cum scientia suae maiestatis exiuissent etc.
Respondit mihi in haec verba: Certe domino vestro in omnibus, quibus possem, vellem gratificari neque umquam in animum meum induxi, ut illi aliqua in re adversarer,
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 11v
mihi etiam hisce de litteris nihil constat. Sed habet imperium suas consuetudines, quas auferre et impedire non possum. Hique, qui in regimine sunt, consuetudinibus illis innituntur. Missae sunt etiam litterae tales ad civitates huc meas hereditarias, quae mihi questae sunt, ego nihilominus illas suis moribus uti permitto neque velim, quod ea in re quicquam domino vestro derogaretur. Ea verba ut annotata sunt, benigno mihi vultu retulit iussitque, ut cum secretario imperii ea in re lacius colloquerer, quod cum fecissem, eadem fuit sententia. Dixit mihi secretarius, quod impressas litteras plurimas caesar subscripsisset, in quibus spatium nominum et locorum fuerat relictum, et quod pro more dudum obsertvato per regimen imperii fuerint transmissae etc. Sic res habet. Unde puto non tanti esse faciendum negotium etc. Possunt etiam ad eum modum istiusmodi litterae mitti Constantinopolim etc.
Ceterum, cum epistula ulterius progressa est, quam putavi, et tempus brevius mihi reliquum est, quam ut plura scribere possim, vela retraham. Quae hic in novis habentur et quid tandem illustris dominus Ludovicus, dux Bavariae, mihi responderit, Illustritas Vestra ex meis abunde ad serenissimam regiam maiestatem intelliget, ad quas me refero. Et sic me cum hac mea tumultuaria scriptione Illustritati Vestrae summopere commendo et rogo has meas incultas litteras et prolixiores, ne dicam vehemenciores, quas iustus dolor extorsit, in bonam partem suscipiat mihique apud serenissimam regiam
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 12r
maiestatem subveniat, ut tandem Illustritatem Vestram complecti et videre possim, idque brevi. Fortassis domi plus usui futurus sum Illustritati Vestrae, quam foris.
Ex ⌊Bruxellis⌋, 20 Iulii anno Domini M D XXXI
Illustritatis Vestrae deditissimus ⌊Ioannes episcopus Culmensis⌋ etc.
Postscript:
Postquam litteras ad serenissimam regiam maiestatem obsignassem, relatum mihi est a domino ⌊Cornelio Sceppero⌋, qui ad me venit recta ex palatio, ⌊caesarem⌋ ista nocte male valuisse omnesque fores clausas et neminem praeter medicos et intimos cubicularios ad se toto isto die admisisse. Dictumque ⌊caesarem⌋ peius diu non habuisse. Solet ad istum modum plerumque ex catharro laborare atque etiam in lecto decumbere etc.
Item quod omisi, ubi serenissimae maiestati regiae de ⌊Daniae rege⌋ exterri scribo, ⌊caesar⌋ huic destituto principi noluit renovare et confirmare salvum conductum, quem habuit tempore hic olim dominae ⌊Margaretae⌋ gubernatricis harum terrarum. Iussit ⌊ei⌋ respondere, quod non egeat salvo conductu, si se confirmabit iuribus et consuetudinibus istius regionis. Sic bonus iste ⌊rex⌋ miserior fuit numquam, omnia sine salvo
GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 12r
conductu cum eo agi possunt, utcumque quopiam alio ⌊caesari⌋ subiecto. Si fortuna volet, fiet de principe servus. Sique volet, princeps de servo rursus habetur.
| |
6 | IDL 806 | Ioannes DANTISCUS do [Krzysztof SZYDŁOWIECKI], Regensburg, 1532-07-07 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 247, s. 136
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 485
|
Publikacje: 1 | AT 14 Nr 325, s. 508 (in extenso; polski regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 247, s. 151 (angielski regest; ekscerpt) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 247, p. 136 Illustris Domine, domine observandissime. Obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Non convenit, ut expostulem cum Illustrissima Dominatione Vestra, cui iam scripsi aliquoties, nam scio maerorem eius ob magnifici ⌊fratris sui⌋ et filii mortem conceptum in causa fuisse, quominus istiusmodi scriptionibus intendere potuerit. Omittere tamen non potui, quin scriberem non de rebus, quae hic aguntur, illas Illustrissima Dominatio Vestra ex meis ad serenissimam ⌊regiam maiestatem⌋ intelliget, sed quo animi Illustrissimae Dominationis Vestrae modo inustus dolor aliqua ex parte leniri posset. Mitto igitur Illustrissimae Dominationi Vestrae opusculum plane divinum, ⌊⌋, multis prius involucris obductum, nunc adeo clarum et apertum, ut nullis aliis egeat commentariis. In eo, si Illustrissima Dominatio Vestra saepe legere non gravabitur, maiorem concepti maeroris superinscribed in place of crossed-out doloris⌈dolorismaerorismaeroris superinscribed in place of crossed-out doloris⌉ partem evanescere et in Deum solum fiduciam sibi crescere atque amorem in illum in dies augeri sentiet. Quod quia non ingratum futurum Illustrissimae Dominationi omnino mihi persuasi, libellum hunc Dominationi Vestrae Illustrissimae mittendum censui, quem quaeso boni consulat et q(?) me, quo coepit, favore prosequatur. Christus Dominus noster Illustrissimam Dominationem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus mihique, ut illam brevi incolumem et felicissimam videre et coram multa cum illa colloqui possim, concedat.
Ex ⌊Ratisbona⌋, 7 Iulii 1532.
Illustrissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋ confirmatus episcopus Culmensis manu propria
| |