⌊⌋ dedi hinc ad Maiestatem Vestram Serenissimam 1531-04-04⌊4 Aprilis praeteriti1531-04-04⌋; ab eo tempore neque tabellarius commodus, neque ea, quae scribi expediebant, summopere se obtulerunt. Ad praesens cum hic subito magnificus dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ consiliarius, ab eadem caesarea maiestate in ⌊Hungariam⌋ ad comitia seu, ut vocant, rakusch proficiscatur in postis, nolui omittere, quin scriberem et cum multa non sint cognitione digna Maiestatis Vestrae Serenissimae, ea pauca, quae habentur, perstringam in compendium.
Rediit ⌊huc⌋ ad nos ⌊caesar⌋, qui 1531-04-03⌊3 Aprilis1531-04-03⌋ abierat versus ⌊Bruxellas⌋, 1531-04-20⌊20 eiusdem1531-04-20⌋ cum sorore sua serenissima ⌊regina Hungariae⌋. Interea nihil magna existimatione dignum hic actum, praeterquam torneamentum, quod cum Maiestas Vestra Serenissima etiam de levioribus, quae hic aguntur, notitiam habere cupiat, ita, ut actum est, ascribendum duxi. Ante domum domini gubernatoris Flandriae, domini ⌊de Fienes⌋, circumdata fuit asseribus planities torneamento pedestri satis apta, ad quod spectandum omnes oratores eramus vocati; venerat ⌊caesar⌋ cum serenissima ⌊sorore sua⌋ et comitatu puellarum forma omnibus in his terris praestantium. Cumque omnes in locis nostris dispositi spectaremus, introierunt primum 6 cataphracti pedites, bene exculti, qui cum ⌊caesari⌋ et mundo puellari fecissent honorem, ibant ad eos, qui huius torneamenti erant praefecti, et petebant se inscribi superinscribed⌈inscribiinscribi superinscribed⌉ cum armis suis, iaculo imprimis cum acumine ferri acuti, quod iacitur ex manu, et lancea pedestri longa, qua pedites nunc uti solent, et cum gladio accincto sine acumine secesseruntque inscripti in suam partem; paulo post venerunt et alii 6 cataphracti,
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 233v qui hoc idem fecerunt, quod priores et partem suam stationis etiam occuparunt; in medio erat saepes ms. erant saeps(!)
⌈erat saepeserat saepes ms. erant saeps(!)
⌉ recta, quae protendebatur in altum usque ad viri umbilicum. Cumque sic constitissent, dato tubae clangore belli signo, duo in certamen committebantur et per eam saepem alter in alterum iaculum manu proiciebat, inde statim saepe manente in medio, ne corporibus concurrere possent, lanceis pugnatum, et cuilibet tria puncta in congressu permittebantur; tandem ad gladios, quibus plerique strenue utebantur. Cumque aliquandiu caesar hanc belli faciem spectasset, subduxit se et paulo post cum undecim aliis cataphractis ms. cataphractus(!)
⌈cataphractiscataphractis ms. cataphractus(!)
⌉ ad aliorum modum pannis aureis, superincisis armis, magna pompa, aperta galea, ut ab omnibus dinosci posset, planitiem ingrediebatur pugnatumque per singulos, quemadmodum priores fecerant; ut reliquos omittam, quomodo ⌊caesar⌋ se gesserit, annotandum censui. ⌊Ipse⌋ primus congressus est cum don ⌊Luys de Avila⌋, strenuo iuvene Hispano, qui fere ultra omnes prius laudem meruerat, et cum iacula emitterentur, caesar ab emisso hostis iaculo singulari arte declinavit, suum vero adeo dextre retorsit, ut parum afuerit, quin haesisset; deinde lancea longiore vicissim acriter concursum; caesar ne unum quidem ictum vel punctum fefellit, et ter in hostis galeam graviter infixit, parumque afuit, quin ferrum penetrasset, ut ipse mihi fassus est don Luys de Avila habuitque supra unum oculum livorem non parvum et supra alium parvum vulnusculum circumquaque livore plenum et hoc ex tribus istis ictibus punctim factis, ter enim et non amplius permittebantur congredi. Tandem cum ad gladios fuisset deventum, egregie se gessit ⌊caesar⌋ rettulitque suum totum incursum ms. incurvum(!)
⌈incursumincursum ms. incurvum(!)
⌉ ex violentis sectionibus. Et revera omnium iudicio palma ei non immerito dabatur. Postquam ⌊caesar⌋ suum sic certamen absolvisset, alii similem in modum concurrebant; absoluto hoc singulari certamine, duodecim ab una et totidem alia ex parte, primum iaculis, inde lanceis et gladiis iunctis viribus, ut in praesenti pugna fieri solet, magno impetu conferebantur dimicatumque ab utraque acie satis diu vehementissime, quousque receptui caneretur.
cf. Verg. A. 2. 554 haec finis Priami fatorum, hic exitus illum ⌊Hic finis Priamicf. Verg. A. 2. 554 haec finis Priami fatorum, hic exitus illum ⌋.
Postero die contuli me ad palatium, convenique cum domino ⌊de Moreth⌋, oratore Gallo, inter eundum, et una ivimus usque ante ⌊caesaris⌋ conclave, qui adhuc fessus hesterna pugna et choreis in nocturno symposio habitis, quiescebat. Cumque surrexisset et fuisset indutus, primum iussit vocari ⌊oratorem Gallum⌋,
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 234r
qui mecum diu desederat, totus meditabundus et litteras regis sui
aliquoties apud se perlegens, ex vultuque eius cognovi, quod non
admodum rem gratam dicturus esset ⌊caesari⌋, quod interdum cum facere oratores oportet, non solent esse admodum alacres. Egressus inde a ⌊caesare⌋ non nimium laetus me salutabat et abiit. Postea misit ⌊caesar⌋ etiam pro me, ut ingrederer. Respondi nuntio me non venisse, ut molestarem ⌊caesarem⌋, saltem ut viderem mihique non esse ad praesens, quod negotiarer. Dixit, qui me vocaverat, quod deberem intrare, ita enim ⌊caesar⌋ mandasset. Intravi et statim ad partem secessi. Innuebat mihi ⌊caesar⌋, ut se accederem. Dixi nullum mihi esse aliud negotium, quam ut ⌊maiestatem eius⌋ viderem. Respondit, quod utique accedere deberem. Accessi et cognovi ex facie, quod quibuscumque de rebus loqui volebat, ut alterius forsan rei, quam cum ⌊oratore Gallo⌋ habuit, oblivisceretur. Unde coepi recensere, quam egregie se heri in torneamento iudicio omnium gessisset, addens nescio quae alia, quo eum alacriorem redderem, fuitque melius aliquanto contentus, dicens, quod pedes prius numquam fuisset in torneamento, et dixit mihi de galea ⌊Luys de Avila⌋, cum quo collocutus fueram, priusquam intrassem ad ⌊caesarem⌋, dixique me illum vidisse, vulnus et livorem vidisse. Subrisit et inde Germanice multa mecum de variis rebus colloquebatur; eam linguam iam longe melius novit post hanc moram, qua fuit in ⌊Germania⌋, quam prius umquam, non sine mea etiam admiratione. Inde soluto hoc humaniore colloquio me humanissime a se dimisit.
Paulo post intellexi serenissimum ⌊regem Galliae⌋ per ⌊oratorem⌋ suum postulasse a ⌊caesare⌋ partem hereditatis post mortem illustrissimae olim dominae ⌊Margarethae⌋ et pleraque alia, item quod ⌊filium⌋, ducem Aureliorum, praeficeret in ducem ⌊Mediolani⌋, et nescio quae alia, quae ratione ⌊reginae⌋ suae, sororis caesaris, ad se spectare putat.
cf. Ter. An. 126 : hinc illae lacrimae ⌊Hinc illae lacrimaecf. Ter. An. 126 : hinc illae lacrimae ⌋. Ista hic circumferuntur, sed valde secreta. Dixit tamen mihi unus de penitiore consilio, quod nihil tale esset, quale diceretur. Quicquid sit, ego hic audio ⌊Gallos⌋ male audire et vereor, ne aliquando sanies illa, dudum contracta, erumpat. Manet alta mente repostum, quod tam faciliter elabi non potest ex memoria amaritudinis plena. Fertur, quod mirabilibus modis hoc tempore in ⌊Gallia⌋ pecuniae colliguntur putaturque, si sic exactio illa aliquamdiu durabit, quod immensa vis auri coacervabitur, in quos vero usus, non admodum difficilis est coniectura.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 234v
Orator etiam iste Gallus, dominus ⌊de Moret⌋, vir acutus et rei militaris apprime edoctus, cuius opera ⌊rex Galliae⌋ superioribus annis in mari Ligustico, cum esset capitaneus ⌊Savonae⌋, usus est adversus ⌊caesarem⌋ strenue, revocatus hinc, paulo post redire debet, unde quorundam est opinio, quod potissimum igitur hic in aula immoratus fuerit, ut, quae aguntur et quomodo omnia tractantur, edisceret. Suspicantur plerique, cum ⌊ipse⌋ prius triremium Gallicarum fuerit praefectus, quod iterum ⌊rex⌋ opera eius uti volet non contra piratam ⌊Barbarossam⌋, qui ex ⌊Africa⌋ his diebus in mari et ⌊Hispanis⌋ et ⌊Gallis⌋ ⌊Italis⌋que multa damna intulit, sed contra ⌊Genuenses⌋, quos si, ut fama est, rex recuperaverit, diruta et funditus eversa Genua ⌊Savonam⌋ transferre decrevit et hoc sub specie, ne fiat contra pacta cum caesare, ⌊delphino Franciae⌋, quem ferunt ista conari, ascribetur. Multa hic dicuntur et adeo incerta, ut si aliquando certissima etiam dicantur, nisi alias compertum habeamus, non credimus. Ferunt etiam serenissimam ⌊Leonoram Franciae⌋ iam gestare uterum et morbo, quem dicunt Gallicum, a ⌊rege⌋ infectam regemque solere, ultra solitum, venari crebrius in eaque venatione non semper capere feras, sed suapte natura cicuratas etc., et quod in ⌊Gallia⌋ ubique passim de ⌊caesare⌋ pauca bona dicantur, quae omnia quem ad finem tendunt, ⌊Oedipode⌋ non opus est.
De serenissimo ⌊rege Angliae⌋ varia hic feruntur, certum tamen est, quod actionem divortii cum ⌊regina⌋ sua, in quod hactenus cum praelatis suis spiritualibus fuit intentus, reliquerit sine conclusione usque ad mensem Septembrem futurum, quod plerique interpretantur ideo factum, ne adhuc penitus amicitiam ⌊caesaris⌋ abiecisse videatur, sed differre, quoad caesar in ⌊Hispaniam⌋ traiecerit; tum demum voluntatem suam dudum conceptam exsecuturum. Sunt, qui suspicantur, si ⌊caesar⌋ semel ⌊Hispaniam⌋ attigerit, etiam si postea velit, per ⌊Gallos⌋, ⌊Anglos⌋ et ⌊Venetos⌋ non permitti exire, sed ibidem illum in eo angulo Hesperiae ultimae oportere conclusum manere, ne amplius cum ⌊fratre⌋ conveniat, habetur enim eorum potentia reliquis potentatibus non parum suspecta. Et quo Maiestas Vestra Serenissima superinscribed⌈SerenissimaSerenissima superinscribed⌉, quae in ⌊Anglia⌋ fiunt, clarius edoceri possi written over e⌈eii written over e⌉t, fuit apud me superiore die dominus ⌊Ioannes Haket⌋, orator ⌊regis Angliae⌋, cuius consuetudine in ⌊Anglia⌋ ante 9 annos usus sum familiarissime. ⌊Is⌋ mihi recensuit ⌊regem⌋ suum vehementer amare ⌊illam⌋, quam iungi sibi matrimonio postulat, eamque non esse adeo formosam, ut in ⌊Anglia⌋ non haberet plurimas se longe formosiores, verum comitate et gratia praecedere omnes, affirmabatque dicens omnes in Anglia aliud non credere, quam quod il
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 235r
lam rex numquam inhoneste attigerit, habens ad id omnem commoditatem, ipse tamen, qui hoc dicebat, non admodum mihi videbatur id ipsum on the margin in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉id ipsumid ipsum on the margin in place of crossed-out ...⌉ credere. Nomen ⌊puellae⌋ est Anna, patrem habet ⌊Thomam Bullon⌋, vicecomitem de Raczfort, qui post mortem ⌊cardinalis Eboracensis⌋ cum ⌊Thoma Moro⌋ regit omnia. Horum opera etiam factum putatur, quod denarius sancti Petri, qui dabatur ... illegible⌈...... illegible⌉ in ⌊Anglia⌋ a quolibet fumo excedebatque summam 40 milium ducatorum, deinceps ⌊Romam⌋ negatur pontifici dicentes, cum iam causa desit, ob quam dabatur, cessare etiam debere effectum, quandoquidem haec contributio olim instituta fuerat pro praedicatoribus Anglis, qui Romae impensis pontificis docebantur; quod cum hoc nostro aevo necessarium non sit, non oportere ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ itidem contribuere ⌊regem⌋que in alios usus eum proventum applicuisse; usurpasse etiam sibi quandam in spirituales cum spiritualium consensu superioritatem, quam ⌊cardinalis Eboracensis⌋ non sine magno emolumento habebat. Dictum est et his diebus ⌊regem Angliae⌋ ⌊filiam⌋ suam ex ⌊regina⌋, quam repudiare decrevit, et cum qua per verba de praesenti, ut ⌊cardinalis Eboracensis⌋ mihi ante 9 annos exposuit, ⌊caesar⌋ matrimonium contraxerat, despondisse in ⌊Anglia⌋ filio ducis Nortfolciae et omnia ibidem esse laeta et tranquilla. Sed haec de ⌊Anglia⌋ hactenus.
Concilium, quod sperabamus et quod tanto fervore tractari coeptum fuerat, iam penitus refrixit. Serenissimus ⌊rex Franciae⌋ ad hoc consentire noluit, nisi prius sollemniter ad ⌊pontificem⌋ cum causis, de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ quibus foret necessarium, cum loco et tempore deferretur et pontificis coetuique cardinalium arbitrio permitteretur. Quod multos hic duxit in suspicionem ⌊pontificem⌋ sentire cum ⌊rege⌋ et aliquid subesse aliud, vererique abbatem fratrum, capitulum et congregationem, quae raro sine abbatis fieri solet destitutione.
⌊Rex Daniae⌋ extorris cum maiore hic agit ⌊caesaris⌋ gratia, quam prius vivente illustrissima olim domina ⌊Margaretha⌋, videturque caesar illum velle restituere et hoc maxime si sine suis gravibus impensis fieri posset, qua de re misit nuper duos oratores ad ⌊Lubecenses⌋ et alias, quas vocant civitates Stagnales de Hensa, qui meo iudicio parum apud illas efficient pro restitutione, si non serio classe et gentibus caesar negotium hoc instituerit, ad quod exsequendum opus est magna pecunia, quam quidem caesar hic colliget, sed in eos usus, ut cum his traiciat etc.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 235v
Audimus hic ⌊regem Fredericum⌋ classem habere cum exercitu non contemnendo, cui adscribit milites, in dies in omnemque eventum paratum. Quantum ego conicere possum, ⌊caesar⌋ pro hoc ⌊rege⌋ exule parum impendet. Quod oratores miserit, factum non ob aliam causam, quam quod importunitati conquerentis aliqua ex parte satisfiat, quodque oratores mitterentur, ex serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ consilio processit, qui mallet sibi, quam sororio suo impendi,
cf. Adagia 1526 No. 289 ⌊tunica enim propior pallio estcf. Adagia 1526 No. 289 ⌋.
In ⌊⌋, quas 1531-03-04⌊4 Martii1531-03-04⌋ ad Maiestatem Vestram Serenissimam dederam, scripsi me ⌊⌋ omnem commissionem mihi factam a Maiestate Vestra Serenissima serenissimo ⌊Romanorum regi⌋, unde maiestas illius 1531-03-21⌊superiore die1531-03-21⌋ mihi ⌊⌋ suis respondit, quarum his inclusi exemplum, unde intelleget eius mentem, quam, ut reor, iam pridem Maiestati Vestrae Serenissimae declaravit. De indutiis illis cum rege ⌊Ioanne⌋ factis orator Venetus me certiorem reddidit, qui dicebat 1531-03-23⌊23 Martii1531-03-23⌋ his de rebus ⌊Venetias⌋ in 5 diebus secundo vento per mare ex ⌊Constantinopoli⌋ litteras applicuisse. Quales tamen certo sint, compertum non habeo. Nescio, qua de re sic occuluntur, nisi ut tanto facilius a plebe pecuniae emungantur, videmurque nobis me iam esse extra omne periculum neque de ⌊Turcis⌋ amplius mentio ulla, non secus atque si in ⌊claustris illis Caspiis⌋ occlusi essent.
Serenissima regina Hungariae ⌊Maria⌋, cum ⌊caesar⌋ hinc discedet, pro gubernatrice relinquetur. Addetur illi pro praecipuo consultore reverendissimus ⌊cardinalis Leodiensis⌋, qui superiore die una cum illustribus ⌊marchione de Zenete et comite de Nassau⌋, comite de Buren, ⌊domino de Beveren⌋ et abbate de Middelgurgo(!) me nihil de illis scientem, pro cena convenerunt et non male tractati se plurimum Maiestati Vestrae Serenissimae commendari petierunt.
Venit etiam huc paulo ante doctor Nicolaus Czinner, qui illustrissimis dominis Vilhelmo et Ludovico, fratribus ducibus Bavariae, inservit in quibusdam suis propriis negotiis, ferens mihi a domino duce ⌊Ludovico⌋ ⌊⌋ manu eius propria scriptas, quibus me rogat, ut cum ⌊caesar⌋ redierit in ⌊Germaniam⌋, quod ipse et plerique alii futurum putant, me recta ad se conferrem, quo mecum de multis et praesertim de negotio inter nos concepto, quod tamen suo nomine non exprimit, confidentius colloqui posset, siquidem per litteras non conveniret, commendavitque
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 236r
mihi eundem doctorem satis diligenter, sed nihil illi mecum conferendum de negotio, ut scit Maiestas Vestra Serenissima, commisit. Rescripsique ⌊illi⌋ pridie per postam in eam, ut prius, sententiam, per ⌊⌋ 1531-04-05⌊5 Aprilis1531-04-05⌋ hinc missas, quas tum nondum acceperat, et inter alia explicui et consului, ne hac in re ⌊caesaris⌋ adventum exspectaret, sed me cum primis de mente sua certiorem faceret, offerens illi, ut prius, operam meam, speroque cum ad eas, quas 1531-04-05⌊5 Aprilis1531-04-05⌋, tum etiam ad ⌊⌋ clarius responsum. Quod qualecumque habuero, sciet Maiestas Vestra Serenissima cum primis.
⌊⌋ etiam mihi illustrissimus dominus dux Prussiae marchio ⌊Albertus⌋ ex ⌊Monte Regio⌋ 1531-02-14⌊14 Februarii1531-02-14⌋, quas hic accepi 1531-04-21⌊21 Aprilis1531-04-21⌋ postulans a me, ut iustificationem eius et alia religionem et negotia eius concernentia ⌊maiestati caesareae⌋ exponerem, ingerendo, si quid contra illum ingrueret, Maiestatem Vestram Serenissimam cum viribus ⌊Regni⌋ et dominiorum dominiorum suorum eum non deserturum quodque brevi ea in re Maiestatis Vestrae Serenissimae mandatum habere deberem. Idque cum hucusque non acceperim, nolui tam odiosam hic rem tractare, de nulla enim magis invitus, quam de illa, audit ⌊caesar⌋. Et mihi, quem Deo favente Maiestas Vestra in episcopum constituit, minime huiusmodi propositiones conveniunt. Satis superque hic plerique loquuntur de hoc negotio. Quid facerent, si audirent, hoc a me defendi? Si consulere deberem, cum utique Maiestas Vestra Serenissima in consilium suum me ascivit, suaderem, ut quantominus illustrissimus dominus ⌊dux⌋ in his ⌊caesari⌋ refricaret memoriam, tanto causam suam faceret tolerabiliorem. Satis securus est in eo angulo sub protectione Maiestatis Vestrae Serenissimae a paucis illis Germanis, qui adhuc nigrae huic cruci ob sua favent emolumenta, securiorque et firmior erit, si subditos suos bene et humanius tractaverit, quorum si in se fidem et amorem habuerit, nihil est, quod metuat exteros, dilectus a suis. Neque satis convenit (salvo meliori iudicio), quod errorem hunc voti remissionis et alia, quae id contingunt, Maiestas Vestra Serenissima defendere debeat, sed ferre potius, quam diu Deus voluerit, qui sic nos peccatis nostris exigentibus castigat ob maiora mala evitanda. Hocque novum a novo consiliario consilium Maiestas Vestra Serenissima pro sua in me gratia boni consulat. Nihilominus quodcumque Maiestas Vestra Serenissima in his per me fieri voluerit, oboedientissime exsequar.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 236v
Accepi etiam paulo ante litteras ab illustrissimo domino ⌊Georgio⌋, marchione Brandenburgensi, quibus facit mentionem Maiestatem Vestram Serenissimam per litteras aliquoties mihi mandasse, ut in omnibus sibi assisterem, ubi negotia eius promovere possem, quod certe in comitiis Augustanis usque ad indignationem quorundam primorum praestiti. Hic vero cum illustrissimo domino marchione ⌊Ioanne Alberto⌋, fratre eius, cui una mecum negotium exigendi debita cum a serenissima regina Hungariae ⌊Maria⌋ tum etiam ab ipso ⌊imperatore⌋ iniunxit, feci, quod potui on the margin⌈feci, quod potuifeci, quod potui on the margin⌉ et cum istiusmodi admonitiones non possunt esse nisi plurimum odiosae, effecimus tamen datis litteris eius caesari et reginae, quod vicissim per litteras ab utrisque recepit responsum. Quod igitur in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae deducendum existimavi, ne mihi quicquam impingi possit. Ex ⌊Italia⌋ et 0000-00-00⌊Germania0000-00-00⌋ aliquoties Maiestati Vestrae Serenissimae scripsi de differentia, quae versabatur ratione civitatum Mutinae et Regii inter pontificem et ducem Ferrariae, in qua ab utraque parte multi sunt labores habiti, et hic tum demum per caesarem determinata decreto sollemniter lato mediante, sic quod dominus dux eas civitates, quae in sequestro a caesare servabantur, recuperavit, data quadam pontifici pecuniarum summa, de quo tamen, qui hic agebant hanc causam nomine pontificis, non admodum erant contenti. Et sic abierunt.
Abiit etiam paulo ante dominus ⌊dux Alexander⌋, nepos ⌊pontificis⌋, qui ducturus est ⌊filiam notham⌋ ⌊caesaris⌋ et suspicor, quod diutius hic immoratus fuisset, nisi quidam malus rumor et de eo et de familia eius hic subortus fuisset, qui ⌊Florentiam⌋ sapiebat. Non frustra punit Deus orbem.
In ⌊Portugalia⌋ paulo ante fertur fuisse terrae motus, qui ⌊Ulisbonae⌋ et in propinquioribus circum locis ultra decursum unius mensis duravit, sic quod rex et tota eius aula et alii, qui perire noluerunt, in campis sub tentoriis satis diu se continuerunt. Collapsae sunt multae domus et palatia, in quibus aliquot hominum milia dicuntur esse obruta, et multa ibidem mira visa et audita, quae hic longum esset recensere, excederemque, quod pollicitus sum in litterarum principio, compendium. Putant quidam id contigisse diris et imprecationibus ⌊Iudaeorum⌋, quorum magnus numerus hoc et anno praeterito on the margin⌈hoc et anno praeteritohoc et anno praeterito on the margin⌉ acceptis secum
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 237r
omnibus, quae ferre poterant, ad ⌊Turcam⌋ versus Analonam profugerit, ductus nescio qua fama de novo, quem gens illa semper somniat, Messia.
Permisit etiam his diebus serenissimus ⌊rex Franciae⌋ quibusdam suis grassari in ⌊Portugalenses⌋ mari vigore quarundam repressaliarum ceperuntque iam aliquot naves et hoc ea de causa, quod superiore anno Portugalenses quandam navem Gallicam, quae lustrando per magnum illum oceanum, quo itur ad terras prius incognitas, novas quaerebat insulas, invasam diripuerint et sibi usurparunt, unde sub eo praetextu infestum nunc est mare et ⌊Gallis⌋ sunt Portugalenses, quascumque capere possunt, naves, sive sint Hispanicae aut Belgicae, et hoc ad conservandam amicitiam nuper initam firmum nequit esse diu firmamentum. In Hispania caritas est et annonae et vini, ubi superiore anno et hoc etiam nimia siccitate exusta perhibentur omnia; ad litora eius ⌊Africae⌋ viciniora passim grassatur impune famosus ille pirata ⌊Barbarossa⌋ abductisque hominibus, quos capit, plurima facit damna. In ⌊Catalania⌋ et Arragonia iterum fertur saevire pestis, quae anno praeterito innumeros abstulit homines, ut transeam omnes istas hic et alias terras, nulla pars orbis Christiani suos cf. Verg. A. 6. 743 quisque suos patimur manis ⌊non patitur manescf. Verg. A. 6. 743 quisque suos patimur manis ⌋ etc.
Venerunt huc paulo ante et adhuc hic agunt plurimi ex ⌊Germania⌋ et aliunde, quibus debet ⌊caesar⌋, qui putant audientes caesarem magnam vim auri hinc percepturum, quod solutio illis impendi debeat; video quidem tractari cum eis, quemadmodum ⌊Augustae⌋ et ⌊Coloniae⌋ novissime factum est, sed nescio, si multum assequentur.
cf. Isid.10. 44 ⌊Facilius est clavam eripi Herculicf. Isid.10. 44 ⌋, quam caesari eam pecuniam, quam semel reposuit. Integrum adhuc habet in ⌊Hispania⌋, quicquid pro obsidibus a ⌊rege Galliae⌋ accepit; crescit amor nummi,
cf. Juv. 14. 139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit ⌊quantum ipsa pecunia crescitcf. Juv. 14. 139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit ⌋ etc. Egi hic etiam apud ⌊caesarem⌋, sicut superioribus suis litteris Maiestas Vestra Serenissima mihi mandavit, negotium Gdanensium, quod habent cum ⌊Dordracensibus Hollandis⌋, qui mercatores quosdam Gdanenses arrestarunt, et ad fideiussoriam cautionem septem milium florenorum praestandam coegerunt, utque haec
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 237v
arrestatio solveretur, dedi nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae quam potui operam, sed hucusque nihil sum assecutus, neque adhuc ad propositiones meas omnimode mihi est responsum. Quod si huiusmodi arrestum non solvetur, aliud non video remedium, quam quod in ⌊Hollandos⌋ simile fieri permittatur, quo et illi conquerantur. Sic ad compositionem res haec facilius deveniet. Contraria, ut medicorum est interdum, curantur crebro contrariis etc. Nos hic manemus cum ⌊caesare⌋ incerti, quando aut quorsum hinc simus ituri. In ⌊Hollandia⌋, quo dudum fama est nos profecturos, rerum dicitur esse omnium, quae ad commeatum spectant, penuria. Opinamur ⌊caesarem⌋ paucis comitatum se illac recepturum, ut aliquid emungat, et inde ⌊Antverpiam⌋ concessurum, quo agat cum mercatoribus, ut pecuniam ex his terris, quam in sex annis est percepturus, relicta aliqua parte pro faenore, praesentem secum asportare possit. Incertum adhuc est, quo itinere traiecturus sit in ⌊Hispaniam⌋, si per hunc oceanum, aut ⌊mare Mediterraneum⌋, missum tamen iam fertur pro classe in Hispaniam, ut parata sit, quando vocetur. Putant nonnulli, quibus non nimium adversor, quod primum hinc per fines Burgundiae et ⌊Subaudiae⌋ in ⌊Italiam⌋ et inde ⌊Neapolim⌋ concedere debeat, quo triremibus tutius in ⌊Hispaniam⌋ traiciat, alii, quod minus credo, propter ⌊Gallos⌋ et ⌊Anglos⌋ putant ⌊eum⌋ hinc navigaturum, sed ut ego existimo, caesarem adhuc ipsum non statuisse, quo itinere redire velit, verum capturum eum ex re et tempore consilium.
Magnificus dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋, bonus rerum Maiestatis Vestrae Serenissimae inservitor, licet in postis ⌊hinc⌋ proficiscatur, tantum mihi concessit temporis, ut scribendo prolixior esse potuerim, neque mihi temperare queo, cum superest spatium temporis, quin mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae satisfaciam, quae de omnibus copiosissime certior vult fieri. Ipse dominus ⌊Cornelius⌋ ad postulationem serenissimi ⌊regis Romanorum⌋ ⌊hinc⌋ a ⌊caesare⌋ mittitur ad conventum seu, ut vocant, Rakusch in ⌊Hungariam⌋, intellectum est enim, quod ⌊Hungari⌋, ⌊duorum dominorum⌋ dominio pertaesi, neutrum ferre velint, sed plane subdere se ⌊Turcis⌋, quod ne fiat et ab eo conceptu bonis rationibus et persuasionibus abducantur, Cornelio, ut cum eis nomine
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 238r
caesaris agat, iniunctum est. Habetur hic alia de eo ratio, quam forsan per ineptos quosdam et malos ⌊Italos⌋ coram Serenissima Vestra et ⌊Reginali Maiestate⌋ dictum est, eum esse potorem et nescio quem alium, quod si forsan per Mazovitam aliquem bardum contra eundem dominum ⌊Cornelium ⌋prolatum est, quantum veritate careat, haec eius legatio, eruditio et bonorum omnium de eo opinio docet.
Quod reliquum est, cum iam a me exigatur, ut has consignem Maiestati Vestrae Serenissimae ut domino meo clementissimo, humillime supplico pro sua in omnes aequitate nedum gratia, dignetur mei misereri Deoque ea in re obsequi, et me his, quibus me praefecit, concedere, iam enim omnibus pecuniis meis exhaustus ulterius hic in coepta honestate et pro decoro Maiestatis Vestrae Serenissimae et regni durare nequaquam potero. Absumpsit mihi ⌊Roma⌋ 1200 ducatos hoc anno et ego 700 dumtaxat ex episcopatu meo percepi. Numquam potui a Maiestate Vestra Serenissima ad ⌊sanctissimum dominum⌋ nostrum obtinere litteras, ut in taxa mihi fuisset moderatior. Accepit a me pro nuda taxa ducatos 700, cum, ut mihi scribitur, praedecessores mei superinscribed⌈meimei superinscribed⌉ solum 300 prius solverint. Transeo, quantum mearum pecuniarum pro honore Maiestatis Vestrae Serenissimae aula haec mihi absorpsit et cotidie supra provisionem Maiestatis Vestrae Serenissimae devorat, qua de re iam non paucis implicatus debitis ulterius nequaquam hic possum subsistere, ut igitur maturioris mei reditus clementem et dignam rationem habeat, iterum atque iterum supplico. Nec me permittat in ⌊Monte hoc Serico⌋, ne dicam ⌊Caucaso⌋, in quo velut ⌊Prometheo⌋ iecur et omnia mea viscera mihi exeduntur, diutius absumi, sed me illis statuat, quibus praeesse voluit, clementer apud se perpendens, durissime hominem excruciari, cui amata tandem datur puella et usus eius adimitur.
Et ne quicquam scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae dignum omittam, hodie certo mihi dictum est, serenissimum ⌊regem Franiae⌋ omnibus ⌊Helvetiis⌋, quicquid illis umquam debuit a 20 annis, largissime bono auro in scutis ut vocant persolvisse utque eos in fide contineat, novas plerisque illorum maioribus pensiones promisisse venarique miris modis illorum favorem. Quorsum ista tendunt, paulo post tempora docebunt.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 238v
Alia ad praesens non restant, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae commendo, quam Deus et dominus noster Iesus Christus quam diutissime in gratia Sua salvam et felicissimam conservet. Amen.