Iudicia omnia suspensa sunt. Quod litteras de appellationibus coram notario et testibus dominus Fridwald non reddiderit, id eo factum puto, quod fortassis amice iam cum suo privigno transegit. Sed in instructione, quae dabitur ad comitia proxima, fiet ea de re mentio.
Domino ⌊palatino Syradiensi⌋ non placuit eo modo agere causam Prutenicam, quo fuit instructio data. Exordium in fine collocavit, omnem ordinem commutavit, narrationem fecit longam quasi coram iudicibus rem ageret, cum ea tamen protestatione, quod non animo litem contestandi. Quo consilio sit usus, nescio, sed bis lecta est coram ⌊regia maiestate⌋ frequenti senatu instructio, ipso etiam praesente. Placuit omnibus, ut scripta fuit, quin et ipsi domino ⌊Laski⌋. Postea nescio qua ex causa coepit displicere. Misit huc orationem suam scriptam. Petat Reverendissima Dominatio Vestra a ⌊reverendissimo domino⌋, ut eius exemplum habere possit. Quid responsi datum ei sit, nondum scimus.
⌊Legato⌋ ⌊regis Galliae⌋ negatum est. Is prope Villacum captus detineri dicitur. De ⌊pontifice⌋ scribitur, quod a cardinali Tridentino misso per ⌊caesarem⌋ persuaderi sibi passus non sit, ut haberet concilium Tridenti. Bellum itaque futurum aiunt, quin et schisma metuitur, habet enim suos etiam cardinales ⌊caesar⌋, quibuscum Tridenti concilium vult celebrare. Det meliora Deus.
Malaventura[m] istam sibi quoque displicere ⌊Constellatus⌋ ait a... ac futurum promittit, ut ne diu munere praedicat[oris f]ungatur. Sed, pro dolor, verum est i[llud, quod scri]bit Reverendissima Dominatio Vestra in scheda: Et s... [no]strorum episcoporum vel e... quadam. Quamvis promiss[erit Reverendissimo] domino nostro se eos ablegaturum. Faxit Deus, ut re praestet. Sed certe status aulae illius est miserabilis. Nisi nos Deus respexerit, actum est de nobis. Operae pretium fecerit Reverendissima Dominatio Vestra, si nostros episcopos officii sui admonuerit, nam est magna negligentia, ne dicam conniventia. Domine serva nos, perimus! In comitiis primum articulum nuntii proposuerunt de verbo Dei pure praedicando.
De ⌊nepote⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae nihil ex eo tempore cognovi, quo litteras illius misi. ⌊Vicinus⌋ esse videtur in magno metu, sed nos hic nihil tale audimus. Nihilominus adhibetur omnis cura, ut pericu[la], si quae impendent ⌊terris Prussiae⌋, propulsent[ur]. De vocando ⌊illo⌋ ad ⌊comiti⌋a non memini scrip[tum] aliquid esse a Reverendissima Dominatione Vestra, sed fieri potest, quod mihi exciderit in istis meis occupationibus.
⌊Reverendissimus dominus⌋ impetravit a ⌊maiestate regia⌋ utraque, quicquid illi stationum nomine a ⌊maioribus civitatibus⌋ debetur. Quoniam vero multum valet auctoritate apud ⌊Elbingenses⌋ Reverendissima Dominatio Vestra, petit ab illa, ut per occasionem illis persua[dere] conetur, ne se difficiles praebeant in transigen[do] cum ⌊reverendissimo domino⌋. Debentur a ⌊Gedanensibus⌋ d[ies] quinquaginta. Offerunt sex milia florenor[um]. ⌊Reverendissimus dominus⌋ postulat duodecim. Ab ⌊Elbingensibu[s]⌋ debentur dies centum. Itaque duplum ab ei[s] numerandum veniret.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.