Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus Augustus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc., dominus et heres
Reverendissime in Christo Pater sincere nobis dilecte
⌊Plemieczki⌋ a nonnullis senatoribus regni nostri commendatus servit nobis non minore fide quam diligentia. Quia vero frater eius ⌊Bartholomeus⌋ ius habet a ⌊summo pontifice⌋ ad canonicatum et praebendam seu dignitatem in ecclesia et mensibus Paternitatis Vestrae vacaturam, petiti sumus, ut eum Paternitati Vestrae commendaremus, quo iure suo potiatur aut, si fieri posset, in mense etiam suo, si quid vacaverit, ei provideret. Pro quo quidem vel eo nomine non gravatim scribimus, quod a plerisque hominibus dicatur bonus vir esse. Quicquid igitur Paternitas Vestra in rem eius fecerit, rem nobis factura gratam gratia nostra referendam.
Et bene valeat.
⌊Vilnae⌋, die V mensis Iunii anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Ex commissione sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ propria