Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice
observandissime.
Salutem et obsequiorum commendationem.
⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae legi ⌊regiae maiestati⌋, cum et regina adesset. Ita enim existimabam, in qua etiamnum opinione persto, quod nihil sint Reverendissimae Dominationi Vestrae fraudis allaturae. Etsi enim fieri potest, ut nonnihil initio sint molestae, tamen olim ad demerendam gratiam uberiorem pertinebunt. Nam qua nunc est erga ⌊Constellatum⌋ gratia, non est dubium, quin ea nequaquam sit duratura, nam haec ipsa, quae illi tractanda sunt comissa, citius opinione multorum dissilire gratiam hanc facient. Ac futurum est, ut olim dicat: ”Recte ille praedixerat ac praemonuerat me, sed ego parum prudenter feci, quae rectis illius consiliis obtemperare nolui”. Non semel hoc ab ea ita dictum audivi. Non erant quidem illi gratae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, sed animadvertere tamen licuit, quod eam consilii paenituerit nonnihil, utcumque fateri pudebat, quod talem provinciam illius humeris imposuisset. Sed et litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis utrasque illi misi neque dum enim in ⌊⌋, quas ad me scripserat, legeram, quod alteras tantum mitti vellet. Quo animo acceperit, ex illius responso Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Inde etiam fiet certior, quam sit illud verum, quod sit ille in ⌊Galliam⌋ legatus designatus. Nam hic ego certi adhuc aliquid elicere non potui.
⌊Regia maiestas⌋ iam convaluerat, sed hesterna nocte iterum incidit in gravem morbum. Laborat enim dysenteria. Medici esse videntur terrore perculsi. Deus ⌊maiestatem eius⌋ servare dignetur.
⌊Locka⌋ meus iam in ⌊Italiam⌋ proficiscitur. Etsi sumptus apud me censum superat ac tenuiores sunt opinione multorum facultates meae, quando tamen id postulavit a me Reverendissima Dominatio Vestra, annuum et ipse ⌊illi⌋ praestabo. Neque enim dubito, quin, quam spem ostendere visa est cum essemus ⌊Marienburgi⌋, neque ipsa eum Reverendissima Dominatio Vestra sit ope sua destitutura.