Letter #2453
Ioannes [DANTISCUS] to [Paweł PŁOTOWSKI?]Heilsberg (Lidzbark), 1541-07-14
English register:
From the addressee’s letter, Dantiscus has learned that Dietrich von Rheden is residing in Königsberg. He does not believe that Rheden, if he has become aware of the contents of the most recent royal edict, would dare to enter the territory of the [Ermland (Warmia)] diocese, as he had supported the proscribed man [Alexander Sculteti].
Dantiscus thanks the addressee for the news. He has been informed that Buda has recently come under the control of the king of the Romans [Ferdinand I of Habsburg]; he requests further information on this matter.
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
| ||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.
Ex litteris Fraternitatis Vestrae intellexi venerabilem dominum Theodericum de Rheden in Konigsberg commorari. Quod vero ad ecclesiam se conferre debeat, vix credimus futurum, maxime si agnoverit ea, quae novissimum regium edictum, iam in his iis terris passim divulgatum, in se continet, ipse enim non ignorat, quantum favoris et adminiculi contra iura regia on the margin⌈contra iura regiacontra iura regia on the margin⌉, contra nos et Fraternitatem Vestram atque contra superinscribed⌈contracontra superinscribed⌉ alios nostros proscripto impenderit. Adnitendum igitur erit
Pro novis gratiam habemus. Nobis porro scriptum est paulo ante Budam traditam esse in serenissimi regis Romanorum potestatem. Si quid in eo acceperit, nobis Fraternitas Vestra impartiat.
Quam feliciter valere optamus.
Ex Heilsberg, XIIII Iulii MDXLI.
BCz, 245, p. 269