List #1783
Ioannes [DANTISCUS] do [Kaspar HANNAU]Löbau (Lubawa), 1537-11-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Ioannes, Dei gratia.
Salutem. Carissime Nepos.
Litteras tuas congratulatorias easque copiosas et eruditionem spirantes libenter legimus, licet alicubi alienis essent plumis conspicuae, quod tamen non improbamus, oportet enim addiscentem, ubi aliquando in suo deficit, in mutuum accipere ab iis, qui abundant. Quod Graecis litteris et dialecticae das operam, gratum nobis est – merces iis, qui tibi praelegunt, non deerit, utque illam tibi Georgius Hegel suppeditet, curavimus. Tu strenue incumbe, quo in dies doctior evadas. [R]eliqua, quae per [te] fieri volumus, [a] fratre nostro Bernardo accipies. Vale.
Lubaviae, XVI Novembris MDXXXVII.