Text #785
Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI) to Jan SCULTETIHeilsberg (Lidzbark) 1517-09-10
Manuscript sources:
| 1 |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Venerabili Sacrarum Litterarum doctori, domino Iohanni Schulteti, archidiacono et canonico ecclesiae nostrae Varmiensi, fratri nobis sincere dilecto
Fabianus Dei gratia episcopus Warmiensis
Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.
Ut cum dominis consiliariis terrarum Prussiae regiae maiestatis rem perinde ordinetis eisque nostro nomine dicatis, petendo, ut dominos Ioannem Balinssky et Iohannem Flaxbinder, quos ambos ad regiam maiestatem de tot nobis et nostris illatis iniuriis et damnis expostulatum mittere decreverant, prius ad dominum magistrum mittant, ex vobis desideramus, utque ore rotundo verbisque et sententiis cum magistro non obscuris neque latentibus, quae et qualia damna regiae maiestati subditi a latronibus, tum ecclesia nostra et eius coloni a praedictis latronibus et subditis magistri passi sunt.
Agant exponantque principio de truncato praedatoque Nicolao Tolkemyta, cive Elbingensi, quomodo eundem in dominiis ecclesiae assiliverint(!) latrones inque ordinis dominia bona eidem ablata, dumtaxat praedam ibidem diviserint ac tandem istic recepti, hospitati, equis et armis suis a burggrabio Meelsaccensi exuti, novis ut ecclesiam incommodarent, anniti sint.
Deinde ut insultus omnes ex ordinis dominiis in ecclesiae dominia villas, pauperesque colonos expilando, fecerint, seque ex facto in ordinis dominia receperint, spolia isthic distribuerint multaque ibidem lugurianter prodegerint. In oppido Königßbergk cellas etiam vinarias, convivia civium hortosque et theatra ingressissent, idque tam manifesto, ut nulla queat tergiversatione celari.
Iterum villam Schtormhöbel decrematam et expilatam esse, in eadem ecclesiae ab eis praedatae campanili etiam exusto nullum respectum habitum.
Postea curia Sandekaw in favillas exusta, captos esse incendiarios, petiisse officiales nostros iustitiam sibi a provisore in Hollandt contra captivos ministrari; denegatam etiam nostris iustitiam fuisse, captivis liberandi datam esse opportunitatem.
Antea vero quam suburbium Meelszack, villae Plawten et Laisze ac molendinum unum decremarentur post latrocinatos paulo ante equos duos ex suburbio Braunßbergk monitum esse.
Item similiter homines nequam, latrones, in districtu Balcensi esse seque mutuo colligere, istiusmodi facere incendium ac praedatione insecuta constituisse; ipsis ex subditis eius quosdam adesse.
Velle item similiter contra eos iustitiam, et comprehendi valeant, eique malo praeveniretur, ministrare. Nihil autem secutum esse, iustitiam vero semper negatam. Postremo et suburbium Braunßbergk incensum fuisse, ex horto equino equos XVI abactos, boves XIIII transfixos; huius facinoris auctorem se fuisse Michaelem Sibbenfinger suburbarium Königßbergensem confessum esse. Ipsum et reliquos latrones ibidem in Königßbergk et in ordinis dominiis in aulis dominorum nobilium curiis civitatibus communitatibus et villis undique pergraecari, luxuriari praedasque rendere ac prodigere idque sine formidine, terrore metuve poenae, legium aut supplicii palam ac clarissima luce fieri.
Secutum esse quendam Nicolaum ex Braunßbergk usque in Heyligenbeyl patrato incendio vidisse post facinus equos abactos, latrones ipsos in civitate, petiisse a Nicolao de Bacis domesticam inquisitionem fieri, latrones supplicio affici, verbis deterritum, iustitiam nullo modo consequi potuisse. Immo paucos ante dies Ruthenos quosdam miserabiliter excarnificatos ac in[huma]niter trucidatos, spoliatosque multis bonis non in sacciperiis aut manticis, sed curribus abductis in ordinis dominiis. Taceri hic multas villas praediaque ecclesiae manu sacrilega incensa et deflagrata non modo dissimulatione aut conniventia magistri, sed publica etiam permissione adaequitantibus ad pacanda istiusmodi facinora ex aulicis familiaribus eius aegre ferre ergo nobiles et civitates terrarum Prussiae regiae maiestatis istam vim, iniuriam et imprudentissimam predonum licentiam nolle diutius dissimulare, ostendere ista legatione sibi haec omnia nota et acerba esse.
Velle itaque item similiter iis praevenire malis, sontes castigare, pr[ae]dones suppliciis afficere, latrocinia non modo, sed eorundem quaecumque receptacula ex[s]tirpare. Sin minus, oportere se contra haec cogitare maiestati regiae cuncta referre, sicque perinde, ut videant cuncti damna eos poenitudine affecisse exhibere. Hanc legationem sine eorum fuco aperte dicendam esse consuletis ambosque legatos ad magistrum ire, poste[a] Ioanne Flaxbinder ad regem eunte, altero vero Ioanne Balynßky redeunte, aut utroq[ue appr]imitus regem, prout consiliariis istud videbitur, petente.
Datae in arce nostra Heylßbergk, X-a mensis Septembris anno etc. XVII-o.