Text #763
Riccardi Bartholini OdeporiconVienna 1515-09-13
Prints:
| 1 | BARTOLINI 1515 |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Odeporicon, id est itinerarium, reverendissimi in Christo patris et domini, domini Mathei Sancti Angeli cardinalis Gurcensis, coadiutoris Saltzburgensis, generalisque Imperii locumtenentis, quaeque in conventu Maximiliani caesaris Augusti serenissimorumque regum Vladislai, Sigismundi ac Ludovici, memoratu digna gesta sunt, per Riccardum Bartholinum perusinum aedita.
Cum gratia et privilegio.
.......
Tertio Idus Maias sereno caelo stella visa est, quae perpetuum illum diem et oppidanis et externis negotium inspectando exhibuit. Ego cum in haec naturae signa inferendo incidissem, omnino melius feliciusque praesagium stellam, quam xiphias hyppogoniasque et cetera cometarum genera apportaturam affirmavi. Sequentem diem disputando potandoque et festiva Moschorum acromata auscultando cum Ioanne Dantisco, viro erudito, transegi. Qui cum multa laudabiliter magnificeque Sarmatarum regis gesta (est enim illi a secretis) retulisset quantumque is, si cum caesare iniret foedus, Christianae reipublicae profuturus esset, domum abii versiculosque, quod apposui, extemporaliter exaravi.
.......
.......
Hos versiculos cum cecinissem, Dantiscum meum conveni.
.......
.......
Perendie, cum propter Danubii ripam, nescio quid nugarum meditans, ambularem Dantiscus affuit.
.......
.......
Hieronymus Vietor hoc opus impressit Viennae impensis Ioannis Vvideman Augustensis, quod impressioni XIIII (ante) Kalendas Septembres datum est, absolutum vero Idibus Septembribus anno Domini MDXV.
f. [Ai r]