» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #729

Kaspar HANNAU to Ermland (Warmia) Chapter
Rome 1540-09-26
Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1a, K. 497

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

f. 1r

Reverendi Domini Praelati ac Canonici Venerabiles.

Salutem suique diligentissimam commendationem.

Etsi permagna dudum cupiditate optavi tempus et occasionem dari mihi, per quam sudium atque observantiam erga Reverendas et Venerabiles Dominationes Vestras declarem meam, tamen non potui non maiori et promptitudine, et animi alacritate aequissimum hoc negotium, quod contra geminos Alexandros iniusta petentes accurate tractandum conficiendumque mihi comissum a Reverendis ac Venerailibus Dominationibus Vestris suscipere. Tum quod alter praeter id, quod detestandam Sacrementariorum haeresim profiteretur, aliis etiam suis sceleribus innumeris nefandissimisque toti paene terrarum orbi multis ab annis insignem Varmiensem ecclesiam, et quovis honore ac reverentia dignam, infamem reddidit, tum, quod alterum non modo non meliorem, sed longae illo deteriorem certo fore, atrocioraque minitari considerarem, cum a tam impio, pestifero atque impuro homine, magistro suo, ita educatus, itaque instructus iam esset probe malignis artibus, ut postposito omni timore, mira quadam aut potius stulta audacia impudentiaque reusus(?) fuerit praemature, sane totum adeo venerabile capitulum sui alumnum, et provocare in se, et Romam citare, litigaturus (si diis placet) pumilio cum cyclopibus.

Proinde supervacaneae erant preces illae et commendationes iustissimae causae, quibus ut eam defendendam diligenti cura assumerem, suis in litteris Reverendae an Venerabiles Dominationes Vestrae a me contenderunt. Ego quippe ultro ac lubens Dei in primis, et pragmaticorum curiae adiutus cum ope, tum consiliis dabo operam cunctisque rationibus f. 1v efficere laborabo, ne eiusmodi impune facinora ambo videantur fecisse, utque documentum statuatur in posterum, ne quis talem dementiam velit et ausit imitari.

Eorum ad usque hunc diem Romae neuter in conspectum se dedit, neque certus quidem procurator aliquis et manifestus praeter Ioannem Hominis, qui tamen cuidam, quem nobis inimicum credebat, amicus autem certe est, nuperrime retulit, se praeter eas, quas Iacobus Lange factus e sacerdote adulteri tabellarius attulerat, neque de novis istis altercationibus, quas ex commissione nostra cognovit, ullas a Sculteti litteras accepisse. Quod et mihi profecto mirum visum, cur nunc sileat, quando vel maxime garrulitate opus esset, nisi forsan se, quemadmodum vere est, reum sciens, aliud formidat. Procurator ille Ioannes Hominis idem est, quem Reverendae ac Venerabiles Dominationes Vestrae his ipsis rebus suis in urbe agendis praeponendum delegerant, a me vero subito ac visus est reiectus, non tam, quod adversarii partes iam ante tueretur, quam quia tantum abesset ab homine cognomento suo, quantum is, quem defendit. Sed nec ullum ex aliis praescriptis, quibus secure fideretur extra Andream Grap, ut sincerum, ita rei practicae expertum virum et vicarium Varmiensem admisi et socium ascivi mihi. Tertius qui sit, iamiam indicabo, exponens, quae hactenus in causa egerimus.

Litteras, tabellas informationesque et appellationes postridie, ut a fratre meo Valentino diligenter redditas accepissem antepaenultima Iulii, iis assumptis, Martinum Romani procuratorem, qui f. 2r totius curiae a multis optimus reputatur, mirifica tamen prae caeteris modestia praeditus, accedens consilium ab eo petii et auxilium utque istius cauae susciperet patrocinium. Nihil recusavit, namque ut sese res omnis haberet, partim vivis verbis a me, partim scriptis illis ad unguem edoctus, infra paucos dies commissionem commissionem non insulsam conscripsit, quam sine mora officialibus, qui summi pontificis nomine talibus negotiis praesunt, subscribendam obtulimus. Inter quos insignis quidam est amicus Sculteti, cuius opera et instinctu tacite factum, ut eam vix tertia hebdomada cotidie omnibus prope horis sollicitantes extorserimus signatum. Tardasset nos diutius, si repugnare iustitiae consuetudinique licuisset, quo tamen nobis profuit magis, quam obfuit, didicimus enim clarius, cui faveat, ab eoque diligentius esse nobis cavendum. Atque ita lis contestata, causa in rota commissa est auditori Iacobo Puteo, viro cum morum innocentia, mansuetudine, humanitate, tum eruditione, experientia aequitateque spectatissimo, maxima (ut apparet) cum nostra fortuna. Unde indubitatam concepi spem honorificae victoriae, talem enim iudicem summae causae et bonitas, et aequitas postulat.

Quoniam autem iustitium, quod vacantias vocant, trium: Iulii, Augusti et Septembris mensium nondum praeterit, nos quoque otiosi a tractatione negotii ulteriori esse plane cogimur. Quo vero tanto melius tutiusque finitis feriis f. 2v agatur, cum primis omnes necessarium iudicarunt, iussitque Martinus ille Romani expedire compulsoriales litteras, quas et his iunctas mitto ad Reverendas ac Venerabiles Dominationes Vestras pro describendis, quibus vincendum iuribus, statutis, bullis, indultis aliisque similibus et necessariis. Ea enim, quae ad confirmationem causae missa sunt, ideo non sufficiunt, quod plura requiruntur et tabellionis manu subscripta signoque venerabilis capituli aut praelati alicuius consignata non erant. Reliqua vero, quae desiderantur, haec sunt et ita fieri debent:

tabulae sive instrumenta intimationis ambarum appellationum ab utroque adversario factarum, quibus difficulter modo caremus - ego aliud coniicere non queo, quam, dum fasciculum litterarum obsignabatur, forte excidisse, vel per oblivionem non fuisse simul inclusa;

copia statutorum et diuturni usus atque consuetudinis, quibus cavetur, ne absenti supra dierum triginta spatium ullae dentur distributiones neque rursum illis, qui ad maturam aetaem, prudentiam, eruditionem, quae satis esset ecclesiastico homini et canonico, haud dum pervenerint, aut in universali aliquo gymnasio honestis non immorarentur disciplinis;

exemplum bullae confirmationis statutorum; testimonia comprobationesque, quod a Reverendis ac Venerabilibus Dominationibus Vestris Alexander iste de Suchten sincere saepius ante fructuum denegationem admonitus sit, ut relicto suo rusticano trivio, quod cum dedecore Varmiensis ecclesiae frequentat, et puerorum tantum est prima f. 3r elementa discentium, proficisceretur in celebriorem extra natale solum academia;

nomina eorum, quo similiter agere aut coacti sunt, aut libenter statutis et antiquitus observatae consuetudini acquieverunt exemplorum loco;

formam, ordinem et processum iudicii, quod de fructuum recusatione contra istum de Suchten factum est;

atque, ut summatim dicam, eademque omnia vicissim, quae ad instructionem utriusque causae Reverendae ac Venerabiles Dominationes Vestrae ad me miserunt, sed sic, ut cum aliis praedictis singulis, diligenter a perito, et cuius manus in urbe nota sit, tabellione publico subscripta sint sigilloque venerabilis capituli vel praelati cuiuspiam Romae celebris probe munita.

Illis etiam non omissis, si quae forsan ab adversariis post fratris mei discessum perpetrata erunt in probrum et dedecus ecclesiae alioquin commemoratorum aliquo nulla penitus fides fides adhibebitur. Haec igitur universa ad eum modum studiose confecta ut perquam celerrime ad nos huc transmittantur, non tam rogandum esse, quam singulari prudentiae et industriae Reverendarum ac Venerabilium Dominationum Vestrarum relinquendum putavi. His enim victoria parabitur, si sese adversarii vel procuratores eorum opposuerint. Nos item interea, qui apud sedem apostolicam contra hos inimicos duos depugnamus statim ac festa finem consequentur, et ante, quae ex usu causae futura, quique termini servandi erunt f. 3v ut eousque protrahatur, donec illa venerint. At si nemo restiterit, etiam sine illis, ut ab omnibus controversiis et litibus inique et temere motis Reverendae ac Venerabiles Dominationes Vestrae absolventur, adversarii vero rei pronuntiati condemnentur in expensis, ea cura, sollicitudine, vigilantia, assiduitate intendemus, qua ut abundanter, qui erga venerabile capitulum Varmiense animati sumus, quaquam alacritate obsequiis et ministeriis nostris eidem gratificari cupimus esse possit perspicuum cunctis sat erit. Quod de Andrea Grap aeque ac me ipso omnino sibi persuadeant Reverendae ac Venerabiles Dominationes Vestrae, summe optamus.

Ceterum quadraginta ducatos mihi in sumptus causae missos a domino Quirino Galler accepi, de quibus quantum erogavero et in quae, suo reddam tempore sigillatim rationem Reverendis ac Venerabilibus Dominationibus Vestris.

Quas ut me sibi subnixe studioseque commedatum habeant et in optima valetudine perpetuo felices florentesque conservat Dominus Iesus, sincero pectore precor et deprecor.

Romae, XXVI Septembris anno Domini MDXXXX.

Reverendarum ac Venerabilium Dominationum Vestrarum obsequentissimus addictissimusque Gaspar Hannovius