Text #688
Sigismund I Jagiellon to Stanisław KOSTKACracow (Kraków) 1538-03-24
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
9v
Generoso Stanislao Kostka de Stembergk thesaurario terrarum nostrarum Prussiae et capitaneo Golubensi fideli dilecto
9r
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masouiae etc. dominus et heres
Generose fidelis dilecte.
Designavimus in oratorem nostrum ad serenissimum regem Romanorum reverendissimum in Christo patrem dominum Ioannem episcopum Warmiensem, quem iam expeditionem suam ad ipsam legationem adornare iussimus. Quare mandamus Fidelitati Tuae, ut, quamprimum per suam paternitatem requisita fuerit, pro ista eius expeditione mille florenos in moneta ad rationem pecuniarum nostrarum et quinque panni Lundensis boni stamina, cuiuscumque coloris voluerit, det et extradat in effectu.
De quibus mille florenis et panno praedicto Fidelitatem Tuam quietamus per praesentes litteras nostras.
Aliter pro gratia nostra Fidelitas Tua non factura.
Datum Cracouiae feria quinta magna, anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo octavo, regni vero nostri tricesimo secundo.
Sigismundus rex subscripsit