Text #621
Sigismund I Jagiellon to Gdańsk Town CouncilPoznań (Posen) 1513-02-10
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiaeque etc. dominus et heres.
Famosis Praeconsulibus et Consulibus civitatis nostrae Gedanensis, fidelibus nostris dilectis.
Gratiam regiam, famosi fideles nostri dilecti.
Veteranus servitor noster Iohannes Flaxbinder, concivis vester, coram nobis in querela exposuit, quomodo quidam Theodericus Falke temere eum in ius circumducit, propterea quod honestae Katherinae, Luce de Telghen relictae, quae filio eiusdem, notario nostro, causam hereditariam ad quam illa avia est, irrevocabiliter appropriavit, assistit et variis machinationibus persequitur. Quapropter eundem commendatum habendo vobis, quorum interest, ne cuipiam temere ea, quae iuris non essent, inferentur, committimus mandando, quatenus praefatum servitorem nostrum ab eiusmodi irritamentis et iniuriis defendatis et securum faciatis, ne ob eam causam, quae ad filium eius, et non ad eum spectat, quomodolibet impediatur. Sic facturi pro gratia nostra.
Datae Posnaniae, feria quinta ante Dominicam Invocavit proxima anno Domini millesimo quingentesimo tredecimo, regni vero nostri anno septimo.
Ad mandatum regiae maiestatis