Text #562
[Someone from the court of King Ferdinand] to [Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ)?]Vienna 1544-09-03
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Prints:
1 | HARTMANN 1525-1550 No. 987, p. 510 (German register) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Litterae ex
Spectabilis ac magnifice domine etc.
Post novissimas litteras meas, quas Magnificentiae Vestrae per eiusdem famulum dedi, nihil innovatum est, praeterquam quod caesarea maiestas munitissimam Galliae civitatem sancti Desiderii die 17 Augusti intercepit, in qua reperta sunt 40 tormenta rotis imposita, quibus includuntur 4 tormenta demoliendis muris idonea. Item mille sacci siligine et 800 hordeo repleti, pulveris autem minimum.
Ex civitate dimissi sunt militum praesidiariorum 346 ordines in quemlibet ordinem seu, ut illi vocant, in quodlibet membrum computando milites septem, facit in summa militum praesidiariorum 2422. Quo quidem in numero comprehenduntur centum cataphracti, qui omnes spatio 4 miliarium a civitate securitatis causa deducti sunt. Porro eadem civitas facili negotio fieri potest expugn[a]bilis, posthac feria quarta caesarea maiestas Salonam obsidione cinxit. At ferunt in eisdem locis finitimis principem Aurelium regis Galliae filium minimum natu habere circiter triginta milia peditum, proinde caesar quoque suppleturus exercitum denuo novum equitatum peditumque mercedem conducit et conscribit.
Ceterum rumorem antiquorum de defectione a patre filii imperatoris Turcarum nunc rursus confirmant litterae recentes Constantinopolim allatae de data 28 Iulii, quibus scribitur totam Nataliam tumultuari et imperatorem adversus filium in propria persona arma capessere, denique privata foedera icta esse contra patrem inter eundem ipsum filium imperatoris nec non Sophi regem Persarum, denique et Georgianos.