Text #554
Vaticinium ruiturae Poloniae (author unknown)Prints:
1 | Nachricht p. 2 (in extenso) |
2 | SKOLIMOWSKA 2016 Vaticinium p. 107-108 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Mysticus exegit quingentos circulus annos
Qui trahit alternas Regna per ampla vices
Iam tuus impendet, ventosa Polonia, lapsus,
Mutandique triplex est tibi causa statum.
Prima, quod ex pretio leges et iura ministras,
Iustitiae faciens vimque dolumque sacrae.
Altera, quod foedis misceris adultera moechis,
Et meretricando cuncta theatra reples.
Tertia, posthabita quod relligione Deorum
Pronior idolis impietate vacas.
Haec tria per populos translatis crimina sceptris
Semper an ultorem non habuere Deum?
Inspice cum sacris monumenta prophana libellis
Et certam facient utraque scripta fidem.
Ergo superba tuo quas iactas vertice cristas
Contrahe, iam p(rae)ceps, iam ruitura cades.
Qui tenet evulsas Aquilae , sine vindice, pennas,
Detrahet hic ursis terga lupisque tuis.
Teque catenatam pariter cum pellice turpi
Moschia Maenaliis iter ducet ad arva votis.
Haec ego vaticinor mox eventura Polonis
Ni contrita pii signa doloris agant.
Non ea sunt collecta mihi p(er) Apollinis aras,
Vox est, q(uae) punit facta scoelesta Dei.