» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #512

Letter from Sigismund I Jagiellon to Jan LUBRAŃSKI

Vilnius 1513-09-09
Prints:
1AT 2 No. 333, p. 242-243

 

Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels

 

Sigismundus primus rex Poloniae Ioanni Lubranski episcopo Posnaniensi

De componendis mutuis iniuriis in conventu Bledzouiensi

Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.

Placet nobis, ut iste conventus in Bledzow cum Ioachimo marchione ad diem Sanctae Heduigis propter iniurias et controversias inter confines subditos nostros utrimque complanandas celebretur. Quia consuetum fuit episcopum, palatinum et castellanum atque capitaneum Posnanienses tales conventus pro communi pace obire, deputamus Vestram Paternitatem cum praefatis dignitariis ad eundem conventum postulamusque, velit se illuc cum eisdem consiliariis conferre et curet, ut nostris subditis iustitia ministretur et damna data resarciantur. De nostris vicissim, si qui culpabiles sint, iustitiam poscentibus facietis.

De Erasmo Sumberk etiam finem faciatis, cui salvum conductum, ut optavit, in manus illustrissimi domini Ioachimi per Dantiscum, notarium nostrum, adhuc Posnaniae agentes, misimus. Credimus Paternitatem Vestram memoria tenere, quid ille a nobis Posnaniae poposcerit et nullas litteras et documenta habens, arces nostras Drahim et Walcz restitui sibi a nobis voluerit. Existimamus itaque, quod facile eam petitionem evadetis. Litterae autem illae, quas super quandam villam sibi inscriptam a divae memoriae patruo nostro exhibuit, quam suspectae sint, etiam Vestra Paternitas non ignorat, quae biennio post interitum eiusdem patrui nostri scriptae esse videntur. Itaque facile h{e}ae postulationes eius confutabuntur.

Mittimus autem Paternitati Vestrae mandatum et plenipotentiam ad componendum et faciendum in eo conventu omnia, quae pertinent ad pacificandos fines istos regni nostri et ad sistendum viam licentiae grassatoribus, expedit autem, ut duriore constitutione utrimque facta in grassatores tranquillitati communi consulatis.

Ad tales conventus commissariis missis nihil ex thesauro regio seu fisco in sumptus dabatur, cum dignitariorum intersit pro eorum officio tranquillitati consulere, scripsimus tamen Ioanni Gromaczki, teloneatori nostro Posnaniensi, ut singulis vestrum deputatis, si ita Vestrae Paternitati videbitur, det marcas quadraginta.

Conclusimus cum imperatore Precopensi foedus perpetuum et iuramento nostro firmavimus, sumusque solliciti, ut illud retineamus, ne defectus pecuniae dandae, quam ei pacti sumus, aliquid interturbet, nam oratores circa finem, cum eos expedituri essemus, interminantur, foedus non futurum firmum, si pecunia data non fuerit.

Hac hora redditae sunt nobis litterae a capitaneo Camenecensi, quibus nobis scribit Tartaros circa festum Sancti Bartolomei vastasse Valachiam, sed iam inde, profligatis Valachis, cum praeda abiisse. Advertat Paternitas Vestra, quomodo credendum sit Tartaris, qui, dum adiuvare nos contra Moschum debuerunt, in confoederatum nostrum conversi sunt. Sed ista Turci iacula sunt, cuius intentio animi est, ut Valachia potiatur, ut inde, iunctis cum Tartaro viribus, facilius (quod nolit Deus) dominia nostra opprimat. Nostra res agitur, paries cum proximus ardet.

Moschus arces nostras Smolensk et Poloczk pertinaciter oppugnat et, nisi huc venissemus, procul dubio in deditionem suam venissent. Sed is adventus noster, licet non satis nobis tutus fuerit, obsessos nostros in spe et fide confirmavit, domini autem consternati metu hactenus nil fecerunt. Sed nunc iam facimus expeditionem generalem, dominos cum ceteris omnibus in exercitum mittentes. Speramus in Domino Deo, quod saltem arces retinebimus, de quibus quidem securi essemus, modo in commeatu non deficerent.

Festum Sancti Martini prope est, ubi magistro Prussiae erit nuntiandum, quid de eius ad nos adventu facere velimus, sed videmus, quod nequaquam tam cito venire ad regnum possumus. Consulat nobis Paternitas Vestra una cum aliis consiliariis, habita cum eis intelligentia, quid agendum sit et quomodo haec actio cum dignitate nostra et rei publicae utilitate sit suspendenda. Persuadetur autem nobis, quod magister sit in eo proposito, sicut secretius reverendus dominus episcopus Pomesaniensis dixit, videlicet quod iurare in alia forma vellet de fide nobis servanda, quam pax perpetua contineat, legitimo iuramento subicere volens reliquos ordinis sui. Certe faciendum esset nobis aliquid tempori consentaneum, nam satius est in parte languere, quam totum corpus languori subicere. Sed consilia consiliariorum in hoc sequemur. Itaque consulat nobis Vestra Paternitas, quid magis expediat facere.

Non scribimus de his ad alios consiliarios, sufficit nobis, quod Paternitas Vestra, consiliis eorum exploratis, nobis suam et eorum sententiam perscribet.

Valeatque feliciter.

Datum Vilnae, IX Septembris 1513.