Text #443
Sigismund I Jagiellon to Lodovico ALIFIO[Cracow (Kraków)] ca. 1525-[06-12]
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 | |
4 |
Prints:
1 | AT 7 a. 1525, No. 56, p. 292 (in extenso) |
2 | Sumariusz No. 706, p. 117 (Polish register) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus Primus rex Poloniae Ioanni Dantisco(!) oratori
Magnifice sincere nobis dilecte.
Sperabamus nos nullas deinceps habituros difficultates in negotiis nostris Barensibus obtenta investitura et homagio praestito, verum acceptis ex litteris tuis his technis, quibus nos istic officiales caesareae maiestatis ducere et versare contendunt, fecimus e vestigio id quod opportunum videbatur. Scripsimus caesareae maiestati diligenter eiusque maiestatis officialibus tam apud curiam quam etiam in Italia exsistentibus, scripsimus et summo pontifici pro patrocinio et reverendissimo domino cardinali Sanctorum Quattuor protectori, scripsimus item legato ad caesaream maiestatem designato reverendissimo domino cardinali de Salviatis ac reverendo Stephano Broderico oratori Hungariae cum illo profecturo, ut apud illius maiestatem exsistentes non desint consilio et parocinio suo. Tu igitur omnia diligenter sigificato collegae suo Ioanni Dantisco, quae cum iuris peritis istic opportuna censueritis et quae petenda et expedienda videbuntur. Speramus quod caesarea maiestas habitura sit tandem aliquando maiorem rationem necessitudinis et officiorum nostrorum quam istorum, qui inter nos discidium volunt. Intelligimus plane quod his difficultatibus nos a iustitia nostra quasi pertaesos repellere vellent, verum nos nequaquam illam deseremus, etiam si extrema quaeque sint temptanda.
Datum.