Text #339
Ioannes DANTISCUS to Charles V of Habsburgs.l. [1526-09-21 or a few days after]
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Exemplum supplicationis
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas
Cum tandem Maiestas Vestra Sacratissima confirmavit decretum suum hactenus non observatum, quod ante viginti menses in sublatione sequestri status Barensis tulit , hoc videlicet de verbo ad verbum hic annota[vi]:
Quod castrum Barense eius qualitate et importantia inspecta donec aliter sit cognitum, custodiatur nomine et impensis ipsius serenissimae reginae Poloniae, pro qua custodia teneatur prius dicta serenissima regina deputare castellanum nobis fidum et gratum, qui antequam castrum praedictum ad manus eius tradatur in ipsiusque officii adeptione iurare et promittere teneatur. Quod si causa cognita decisum et determinatum fuerit, ipsum castrum cum suis pertinentiis eidem serenissimae reginae non pertinere seu per sententiam illius proprietas seu possessio alteri adiudicata fuerit, idem castellanus dictum castrum cum pertinentiis in exsecutionem iudicati relaxabit illi vel illis, quibus dictum castrum, ut praemittitur, adiudicatum fuerit.
Supplico itaque Maiestati Vestrae [Sacratissimae], ut hoc idem decretum, sic ut iacet in forma, observari et in exsecutionem deduci committat ac serio demandet. Et ne circa electionem castellani aliqua suboriri possit nova difficultas, d[ig]netur Maiestas Vestra Sacratissima consentire, quod nobilis Ludovicus Poczotus, qui prius per illustrem viceregem inter quinque viros patricios regni Neapolitani illi nomine serenissimae dominae reginae praesentatos pro castellano fuerat susceptus, hic etiam coram Maiestate Vestra Sacratissima praesente adhuc vicerege pro castellano constituatur et ad nihil aliud astringatur, quam ad id, quod in decreto Maiestatis Vestrae Sacratissimae super descripto est expressum, rem priori suae voluntati et sententiae, quam in his mutare non solet, et iustitiae dignam factura etc.