Text #336
Speech delivered to the Provincial Diet of Royal Prussia, on behalf of the King Sigismund I Jagiellon, by the Royal Envoy Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork) 1509-06-04
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | DEMBIŃSKA 1954 p. 23-24 (excerpt) |
2 | ASPK 5/2 No. 176 [92-95], p. 157 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ouch ist den herrn(n) von land(en) und stet(en) uberrecht ko(niglische)r m(aiesta)t botschaft durch Hans Flaxbinder geworben, also lautende:
Sacra maiestas regia saepius ad Dominationes Vestras misit hortando, quatenus consulerent, ut per vos terra Prussia in bonum statum et ordinationem deveniret, quod hactenus, ut maiestas eius intellexit, non est factum. Rex Albertus piae memoriae quondam etiam illius fuit intentionis, sed per vos hoc negotium in finem deducere nequivit. Quam ob rem his terris multa eveniunt inconvenientia.
In conventione proxime praeterita Pyetterkoviensi voluit maiestas regia cum nuntiis vestris et dominis consiliariis regni de ordinatione facienda tractare. Rogarunt maiestatem eius praefati vestri nuntii, quatenus vobis hic ordinationem in his terris faciendam admitteret. Quamvis maiestati eius displicuit, annuebat tamen petitionibus nuntiorum vestrorum in hanc spem, quod bona per vos fieret ordinatio. Et praeterea me iam ad Dominationes Vestras misit, ut adhortarer vos, sicut modo facio, quod promissis nuntiorum vestrorum satisfaceretis et sic se in his rebus ostenderetis, ut postquam maiestas eius in has terras veniret, cognosceret vos aliquid in praefata ordinatione egisse. Ulterius optat maiestas eius, quod consuleretis, sicuti polliciti estis eius maiestati, ut cum in has terras veniret, haberet unde viveret et unde sustentari posset, quodque vos in isto exhiberetis ut fideles dilecti et ut fideles subditos decet.
Maiestas eius regia intellexit errorem, qui erat in his terris propter monetam. Ut iste error deponeretur, maiestas eius illius est voluntatis et vult pro commodo maiestatis suae et reipublicae, quod hic moneta cudatur. Cuius vero aestimationis illa et valoris esse debeat, optat a vobis consilium. Ad haec et alios praedictos articulos vult maiestas eius scire responsum. Aliter non facturi sub obtentum maiestatis eius gratiae.