» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #317

Memorial of Ioannes Dantiscus submitted to the Emperor Charles V von Habsburg on behalf of the King Sigismund I Jagiellon and of the Queen Bona Sforza, with inserted replies from the Great Chancellor of the Emperor, Mercurino Gattinara
[Granada] [1526-08]
Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, replies in the hand of Mercurino Gattinara, BCz, 403, p. 816-825

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas

Cum negotium status Barensis iam per duos fere hic annos nomine serenissimorum principum meorum regis et reginae Poloniae a me apud Maiestatem Vestram Sacratissimam sit tractatum, et plures desuper supplicationes et memorialia data, quae fortassis in tanta temporis intercapedine sunt deperdita, non abs re censui illa rursus colligere atque in compendium redigere, quo semel tandem illorum resolutio ac expeditio haberi possit.

Non est incognitum Maiestati Vestrae Sacratissimae, quo iure serenissima regina Poloniae in statu Barensi illustrissimae olim dominae duci Mediolani matri suae successit et quomodo ad nullius instantiam sequestrum interpositum fuerat sub praetextu certae Vestrae Regiae et Caesareae Maiestatis ordinationis. Obtentis deinde a Maiestate Vestra Sacratissima litteris investiturae et confirmationis, mediante iuramento ligii homagii ac etiam aliis provisionibus illustri viceregi et collaterali consilio transmissis huiusmodi sequestrum castro Barensi retento fuit remotum. Cum autem dictum sequestrum iure fieri non potuit nec debuit, tum quia factum fuit ipsis serenissimis rege et regina non vocatis nec auditis et absque causae cognitione, tum etiam, quia per capitula regni, quae in viridi sunt observantia, bene est provisum, quod quando feudarius moritur, superstitibus descendentibus non fi[t] sequestrum per curiam, sed tunc tantum, quando non est aliquis, qui clar[o] et aperto iure succedat. Quae igitur de facto processerunt, d[e] facto etiam debent rescindi et annullari, quemadmodum in seques[tri] remotione ex parte factum est, cum adhuc castrum Barense nullo iure detineatur, in quod una cum reliquis terris e[t] castris ipsi serenissimi reges in integrum restitui debuerant. Qu[a]propter nominibus, quibus supra, Maiestati Vestrae Sacratissimae supplico, cum usque ad praesens durante duorum annorum spatio nulla sit super statu Barensi litispendentia, nemo etiam sit, qui statum illu[m] umquam, quam diu in potestate ipsorum regum est, iuridice impetiv[e]rit, velit committere et mandare domino viceregi et collater[ali] suo consilio, quod castrum hoc ad manus regum meorum sicu[t] et reliquas terras cum suis castris consignent et extradi f[a]ciant, utque liceat serenissimis regibus meis castellanum, quo ca[s]trum hoc bene sit conservatum, eligere et statuere remoto il[lo], qui per dominum viceregem illic est intrusus contra primu[m] Maiestatis Vestrae Sacratissimae decretum, quo ipsis regibus meis istiusmodi ca[s]tellani libera electio concedebatur, cum in hoc nihil aliud pl[acet], quam id, quod bono iure illis convenit.

Ad caesarem cum voto, quod servetur decretum super hoc redditum in ipsa sublatione sequestri.

Castellanus Barensis dominus Ferdinandus de Alarcon habet quendam substitutum, qui se aperte iactat hoc castro se non cessurum, nisi prius a Maiestate Vestra Sacratissima singulares litteras habeat, quibus illi semel bis ter mandetur, ut illud in alterius manus resignet eumque a iuramento desuper praestito liberum faciat et absolvat. Qua de re nominibus, quibus supra, ut huiusmodi litterarum provisio fiat, supplico, ne iterum novae circa hanc arcem difficultates oriantur.

Idem.

Durante sequestro in ducatu Bari et principatu Rossani ac in aliis teriis et civitatibus dicti status extracti et facti fuerunt nonnulli proventus seu compositiones in <vasallos> et universitates dicti status pro nonnullis et diversis delictis etiam pro inoboedientiis, violentiis et resistentiis factis in personas officialium. Quae compositiones et provent[us] cedunt et cedere debent in utilitatem ipsorum serenissimorum regum attento, quod sunt fructus iurisdic <t> ionis eorum, maxime, quod eo tempore solverunt omnes expensas factas in dicto statu pro custodia castri, pro officialibus et aliis expensis necessariis. Quocirca nominibus, quibus supra, Maiestati Vestrae Sacratissimae supplico, dignetur committere et mandare collaterali suo consilio, quod dicti proventus seu compositiones perventae in manus et posse regii fisci ex dicto statu tempore sequestri pro quacumque causa, pro resistentia et offensa factis officialibus restituantur ipsis serenissimis regibus vel saltem excomputentur in relevio seu adoha in casu, quo praefati reges ad alicuius illorum solutionem tenerentur. Quod et rationi atque aequitati non videtur inconveniens.

Quod iuxta decreti formam sublato sequestro, quidquid eo durante interim exactum constiterit ex emolumentis iurisdic <t> ionis vel aliter ultra impensas necessarias ratione dicti sequestri factas, restituatur supplicantibus facto prius computo in camera summariae et deductis deducendis.

Attento etiam, quod tempore sequestri in aliquibus terris dicti status successerunt nonnulla delicta et etiam iniuriae in personas officialium et in eorum contemptum, de quibus tempore sequestri non fuit cognitum decisum neque determinatum, quorum delictorum cognitio et punitio virtute privilegiorum spectabat et pertinebat ad praedictos serenissimos reges et eorum officiales ac ad pr[aesens] spectat et pertinet. Quare Maiestati Vestrae Sacratissimae nominibus, quibus supra, supplico, velit collaterali suo consilio committere, quod cognitionem praetensorum delictorum remittat ipsis serenissimis regibus et illorum officialibus iuxta tenorem dictorum privilegiorum.

Quod in hoc observentur privilegia, prout illis antea usi sunt, et si iuxta illorum formam dictae causae sint remittendae, remittantur.

Saepe etiam questus sum nominibus, quibus supra, quod cum serenissima domina mea regina Poloniae post mortem illustrissimae olim dominae Isabellae de Aragonia matris suae desideratissimae ut heres universalis in omnia illius bona relicta legitime successisset, officiales Maiestatis Vestrae Sacratissimae se in illius feudum Montiserici nominatum nullo iuris ordine servato intromiserunt partemque eius maiorem acceperu[nt] et usurparunt ac in duobus milibus ducatorum deteriorarunt ip[sius] feudi condicionem, prout liquidissime probari potest, proinde cum id minus iuste fiat et cum magno ipsorum serenissimorum regum praeiudicio ac detrimento, Sacratissimae Maiestati Vestrae supplico, velit sub favorabili forma collaterali suo consilio mandare, quo ip[si] serenissimi reges in istiusmodi Montiserici possessionem in integrum restituantur, quemadmodum mater illorum illustrissima olim domina dux Mediolani, dum erat in vivis, tenebat et possidebat. Quod si deinde quisquam ius aliquod super eo feudo habere praetendit, fiat id, quod iuris est.

Fiant litterae iustitiae in bona forma.

Conqueruntur etiam per me serenissimi reges mei Maiestati Vestrae Sacratissimae, quod impediuntur in possessione ac observatione privilegiorum suorum antiquorum illustrissimae olim dominae duci matri eorum concessorum ac denuo per Maiestatem Vestram Sacratissimam confirmatorum, praesertim in cognitione secundarum et tertiarum causarum criminalium contra formam et tenorem privilegiorum huiusmodi. Unde, ne hoc in usum trahatur et privilegiis regum meorum praeiudicium fiat, nominibus, quibus supra, Maiestati Vestrae Sa <c> ratissimae supplico, dignetur per mandata sua collaterali consilio serio committere, ut privilegia istiusmodi observent et observari faciant, ne illis et eorum effectui, praecipue in cognitione secundarum et tertiarum causarum criminalium, quidquam derogetur, sed, ut eo modo et in hoc vigore habeantur et maneant, quemadmodum vivente olim illustrissima domina matre regum meorum sunt conservata.

Fiant litterae observatoriae privilegiorum in ampliori forma sublatis abusibus.

Iniunxerunt etiam mihi serenissimi reges mei deferre in Sacratissimae Maiestatis Vestrae notitiam illustrissimam olim dominam ducem Mediolani matrem eorum, cum in extremis laboraret et, ut fit morituris, non satis sibi constans esset, ad condendum testament[um], quo impulsores evaderet, ab illis fuisse circumventam contra articulos matrimoniales inter ipsos serenissimos reges meos per eam confectos, quibus per huiusmodi testamentum, quod ingentem pecuniarum summam importat, plurimum derogatur. Et cum superiori tempore Maiestas Vestra Sacratissima articulos illos matrimoniales confirmare dignata fuit, confugiunt etiam serenissimi reges mei ad Maiestatem Vestram Sacratissimam illamque summop[ere] deprecantur, ut difficultates, quae ex istiusmodi capitulorum intellectu oriuntur, sua interpretatione tollere ac removere non gravaretur. Sunt igitur in quinto articulo matrimonii haec, quae sequuntur, de verbo ad verbum descripta, quae apud me in forma aut <h> entica habentur.

Ex quinto articulo matrimonii regum Poloniae per illustrissimam olim dominam Mediolani ducem matrem illorum confectum.

Quam quidem dominam Bonam et eius successores, ut supra pollicetur, ipsa illustrissima Isabella ordinare et instituere, sicuti nunc ordinat et instituit, universales heredes omnium bonorum suorum, tam feudalium, quam burgensaticorum, tam mobilium, quam stabilium, ita quod ipsorum stabilium, quocumque nomine appellatorum, neque totum neque partem aliquam, cuiuscumque modi sit, possit vendere, donare, ad pias causas relinquere, neque ullo alio modo alienare sine expresso consensu et bona voluntate, tam ipsius illustrissimae dominae Bonae, quam ipsius serenissimi regis eius coniugis, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus liceat ipsi illustrissimae dominae Isabellae facere, quod libuerit, sed integram omnium stabilium rerum successionem ipsi illustrissimae dominae Bonae et eius, ut supra, successoribus servare teneatur.

Ex hac ultima clausula linea subducta illi, quorum ingenio et opera testamentum hoc est conditum, asserunt illustrissimam olim dominam ducem de proventibus status Barensis etiam post mortem suam testandi facultatem habuisse. Quod si sic deberet intelligi, etiam serenissimos reges meos hoc modo per indirectum exheredare potuisset impositis annu[a]tim magnis perpetuarum obligationum summis, quae valorem ipsorum etiam bonorum excederent. Quod esset ex diametro ipsis capitulis matrimonialibus contrarium et ab omni prorsus ratione atque a sanguinis necessitudine inter olim illustrissimam dominam ducem et serenissimos reges meos alienum, neque fu[i]sset serenissimorum regum meorum ea in re assensus, ut in eodem capitulo exprimitur, necessarius, quem illa, dum in vivis ageret, aliquoties requisivit, et quia se ad magnam extendebat summam, non obtinuit. Quam ob rem serenissimi reges mei per me Maiestatem Vestram Sacratissimam plurimum rogant atque obtestantur, dignetur pro sua in omnes aequitate et prudentia incomparabili hunc articulum benigniter perpendere illumque sic interpretari, cum illustrissima olim mater regum meorum, dum viveret, usufructuaria bonorum status Barensis dumtaxat domina fuerat, neque in illis post mortem quicquam obligare potuit, quod clausula haec praescripta et linea subducta declaratione Maiestatis Vestrae Sacratissimae mediante intelligatur vita illius durante et non cessante, quemadmodum hoc et illa, dum vivebat, sic intellexit, et igitur a serenissimis regibus meis assensum requisivit atque ipsa etiam verba id ex praecedentibus ac subsequentibus clare prae se ferunt et demonstrant.

Fuit alias huic petitioni congrue responsum, non enim decet maiestatem caesaream merita aut dubia causarum inauditis partibus, quarum interest, decidere aut interpretari. Sed fiant super iis litterae iustitiae in bona forma.

Alia memorialia, quae novissime dedi, cum sint magis recentia, iterum recensere duxi supervacaneum, et quia ista abhinc ante octo menses sunt per me praesentata una cum binis litteris serenissimorum regum meorum et relationibus a me aliquoties coram factis, super quibus hactenus nullum responsum habere potui, Maiestas Vestra Sacratissima, his tandem intendere et istarum rerum resolutionem facere ac desuper mentem suam serenissimis regibus meis, quemadmod[um] iustitiae et mutuae coniunctionis cum illis congruit, declarare no[n] gravetur. Quod illi omnibus fraternis studiis et officiis, omni fide atque observantia Maiestatis Vestrae Sacratissimae semper referre atq[ue] promereri curabunt.

Non cadit hic responsio.

Serenissimorum regis et reginae Poloniae et[c.] orator