Text #278
Sigismund I Jagiellon to Council of Royal Prussia[Cracow (Kraków)?] [1523-10?]
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | AT 5 No. 101, p. 106-107 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Clausae
Terrarum et civitatum Prussiae praelatis Sigismundus
Reverendissimi in Christo Patres, Magnifici, Generosi, Nobiles et Famati, fidele[s] nostri dilecti.
Ea, quae nobis ex conventu proximo Graudnicensi de serenissimo rege Daciae, de marchione Ioachimo Brandenburgensi et de magistro generali eorumque moliminibus scripsistis, cum his novitatibus, quae per consulatum Gdanensem ad vos perlatae sunt, sane intelleximus. Accepimus etiam haec prius ex aliis et novissime ab illustrissimo duce Pomeraniae, qui huius negotii non parvam gerit curam, ex quo, et ex aliis coniecturis assequimur, hoc praesertim duro tempore quod instat n[on] bene convenire peditibus Germanis in castris diu agere vel quo[d] huiusmodi machinae quae struentur sic subito confici possint inhilominus in omnem eventum quidquid sit quod illi conantur non est conniventer transeundum probamusque in hoc operam et consilium vestrum, quod de bono ordine statuendo quo obex istis rebus poni possit dedis[tis]. Commisimusque itaque ad quemlibet districtum et illius incolas dari mandata ut omnia sic, quemadmodum consuluistis, dirigerentur. Proinde volumus ut litterae nostrae hac in re universales per quemlibet palatinum in suo districtu nobilibus ac oppidanis praecipue castrorum capitane[is] et ceteris quibuscumque subditis nostris notae fiant et manifestae atque ab omnibus, sic ut illarum tenor continet, observentur. Quod eo facilius fiet, si quisque vestrum ex sui officii debito vices suas ad id interponet sicque his rebus, quemadmodum astrictus est, invigilaver[it]. In quo, ut confidimus, [n]eque studium neque diligentiam aliquam omittetis, rem nobis et vobis ipsis debitam et gratiae nostrae dignam facturi.