Text #265
Ioannes DANTISCUS to Charles V of HabsburgManuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas
Cum serenissima domina mea regina Poloniae in ducatu suo Barensi per se agere non potest, ut in illo omnia bene dirigerentur, decrevit magnificum dominum Ludovicum de Monte Alto in protectorem dicti ducatus et iurium suorum citra tamen praeiudicium fisci Sacratissimae Maiestatis Vestrae statuere. Proinde Sacratissimae Maiestati Vestrae per me supplicat, dignetur ad id consensum suum praebere et praedicto domino Ludovico, ut istiusmodi protectionem suscipiat, clementer committere. Quod serenissima domina mea omni observantia erga Sacratssimam Maiestatem Vestram sedulo promereri studebit.
Orator Poloniae