» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Tekst #428

Ioannes DANTISCUS do Charles V of Habsburg
s.l. [1525-06-10 — 1525-06-30?]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, Ef 32, k. 109
2kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 603-604
3regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 605

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas.

Superiori tempore, postquam cum collega meo nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae de statu Barensi Maiestati Vestrae Sacratissimae homagium et iuramentum praestiti, dignata fuit Maiestas Vestra Sacratissima ipsis serenissimis principibus meis investitoriales concedere et sequestrum interpositum removere hac tamen adiecta condicione, quod castrum Barense nomine et impensis serenissimae dominae meae reginae Poloniae servari deberet, pro cuius custodia illa teneretur deputare castellanum fidum et gratum Maiestati Vestrae Sacratissimae, qui antequam hoc castrum ad manus suas acciperet, iurare et promittere deberet, quod si causa sic foret cognita et decisa ipsum castrum cum pertinentiis suis serenissimae dominae reginae non pertinere, seu per sententiam illius proprietas vel successio alteri adiudicaretur, idem castellanus dictum castrum cum pertinentiis in executionem iudicati relaxaret illi vel illis, quibus hoc castrum foret adiudicatum. Hanc condicionem interpositam serenissimi principes mei susceperunt suntque parati hoc castrum cum castellano huiusmodi providere, iste vero castellanus per illustrem dominum viceregem huic castro praefectus ab illo secedere non vult, nisi prius haberet singulares Maiestatis Vestrae Sacratissimae litteras, quibus illi trina vice mandetur, quod castro cedat et quod a iuramento super conservatione castri praestito absolvatur. Proinde nominibus, quibus supra Maiestati Vestrae Sacratissimae supplico, dignetur tandem committere, quod serenissimi principes mei sine longioribus moris in pristinam possesionem totius status et istius castri restituantur, illisque de istiusmodi ad castellanum litteris benigniter providere, ne iterum post tot difficultates aliqua nova suboriatur, quod serenissimi principes mei suis fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus Maiestati Vestrae Sacratissimae referre et erga illam perpetuo promereri curabunt.

Sacratissimae Cesareae et Catholicae Vestrae Maiestatis humillimus Ioannes Dantiscus etc. Serenissimorum regis et reginae Poloniae orator