Tekst #100
Confirmation of will dla UNKNOWNHeilsberg (Lidzbark Warmiński) 1545-04-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Nos Ioannes etc. praesens testamentum rite a nobis prius examinatum ad eum modum, ut sequitur, confirmamus et validum esse volumus, ut in primis singula legata pro ordine iuxta testatoris voluntatem distribuantur. Quia vero hoc, quod consanguineae eius cedere deberet, quam testator asserit sub ea secta agere, quae nullam defunctorum agit memoriam neque pro illis sacrificia orationes et eleemosynas admittit , idem testator nostrae reliquit dispositioni et nostro arbitrio commendabat. Nos itaque eo quod testator ex ministerio ecclesiatico quicquid post se resignet assecutus erat, praesentibus decernimus, ut consanguineae illi de gratia nostra speciali viginti dumtaxat marcae a testamentariis cedant et dentur, ne sanguinis necessitudo prorsus exclusa videatur. Quicquid vero erit reliquum, divenditis omnibus in usus hospitaliorum et pauperum mendicantium cum pannis coemptis et eleemosynis datis testamentarii pro anima testatoris distribuent nobisque de singulis distributis rationem reddent.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum huic testamento est appensum.
In arce nostra Heilsberg, XXII Aprilis MDXLV.