» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Tekst #687

Tiedemann GIESE do Sigismund I Jagiellon
ca. 1539-03-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1597, s. 535
2brulion język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1597, s. 497

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Formula litterarum Reverendissimi Domini Culmensis ad Serenissimam Regiam Maiestatem

Serenissime etc.

Rogaverunt me plerique domini consiliarii harum terrarum , ut nonnulla, quae in usum tum Vestrae Maiestatis, tum huius reipublicae esse videbantur, ad ipsam Maiestatem Vestram perscriberem. Erat hoc quidem officium reverendissimi domini episcopi Warmiensis, in hoc senatu praesidentem agentis, sed quoniam nuper non admodum prospere ei ceciderat simile pro republica susceptum studium, parsum est nunc eius reverendissimae paternitati, cuius iniquam sortem non immerito dolent omnes, quandoquidem omnium rogatu apud Maiestatem Vestram agenda susceperat, quae indignationem ei istam pepererunt.

Consuluerant anno superiori domini consiliarii ex conventu Grudentino scribentes, ut Maiestas Vestra permitteret pecuniam accisae, quae tum instituta erat, in praetorium civitatis Thorunensis deponi, quoniam ad sedandos tumultus, qui ob aes publicum serenissimo Daniae regi collatum exorti fuerant, tum ad discutiendas dissensiones inter nobilitatem et parvas civitates ob cocturam cerevisiae indies gliscentes, tum ad ferendam opem subitis inexspectatisque casibus reipublicae plurimum istud expedire videbatur. Quibus consiliis et petitionibus tametsi Serenissima Maiestas Vestra benigniter annuerit, tamen quoniam postea diversam suam voluntatem indicavit, ut videlicet omnis collecta pecunia in thesaurum regium comportaretur, omnes se ad obtemperandum Maiestati Vestrae componunt, expendentes suae oboedientiae debitum magis, quam indignitatem, quae ex rei iam evulgatae retractatione ipsis acessit, ad hoc solum dolentes, quod se in suspicionem audiunt vocari, quas haec consulentes fidei et auctoritati Maiestatis Vestrae voluerint derogare. Quod quantum abfuerit ab omnium animis, etsi credant Maiestati Vestrae satis haberi persuasum, tamen cupiunt, nequando etiam re ipsa doceatur, ubi simili contributo fuerit in futurum reipublicae necessitatibus consulendum.

Quod autem ad componenda dissidia nobilium et civitatum parvarum in facutate adhuc est dominorum consiliariorum, ne etiam hac oportunitate frustrentur, rogant unamecum Serenissimam Maiestatem Vestram, dignetur ante proximum conventum harum terrarum mandare omnibus huius contributi collectoribus, ut de exactis et in regium thesaurum illatis pecuniis earumque, si qui sunt, debitoribus, in dicto conventu dominis consiliariis exactam reddant rationem, unde dignosci possit, quantum quisque ex cocturis dependerit. Quo comperto facile inibitur ratio, qua ex parte sit gravaminis iusta querela, licebitque nobis Maiestatem Vestram hac etiam in parte liberare conquerentium illa perpetua molestatione.

Haec quoniam non ab re a Maiestate Vestra peti videbam, nolui adversari eorum desideriis, qui ista a me scribi petebant, sperans Maiestatem Vestram hoc meum obsequium non indigne laturam, imo et probaturam esse. Equidem ita meum animum ac studia omnia institui, ut nihil umquam sim intermissurus, quod pro honore et commodis Maiestatis Vestrae cognovero mea servitute agi posse.

Eidem Maiestati Vestrae, pro cuius salute et glorioso statu iugiter Deum precor, devotissime me commendo.