Tekst #527
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza do all and each[after 1524-03-13]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Copia pro mandato substitutionis
Sigismundus et Bona Dei gratia rex et regina Poloniae magni duces Lithuaniae Russiae Prussiae totiusque Bari
Noverint universi praesentes litteras nostras inspecturi et quorum interfuerit aut interesse poterit, quia licet nos de anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto, die XIII mensis Martii , magnificos et egregios dominos Ludovicum Aliphium utriusque iuris doctorem et castri nostri Cracoviensis burgabrium(!) et Ioannem Dantiscum similiter doctorem nuntios et oratores nostros sincere nobis dilectos quos ad Ducatum nostrum Barensem et ad alia ibidem dominia transmiseramus eosdem et eorum quemlibet in procuratores actores factores administratores et negotiorum nostrorum omnium et singulorumque concern <> unt gubernium et regimen Ducatus illius nostri Barensis et aliorum bonorum illorum ad nos pertinentium constituimus nuntios nostros generales et speciales, ita tamen, quod specialitas generalitati non deroget nec econtra tam communiter quam divisim et in solidum, fecimus creavimus et deputavimus, illisque amplissimum mandatum nostrum cum plenissima facultate, citra tamen potestatem alios substituendi, dedimus et contulimus, quemadmodum in <d> ictis litteris et mandatis nostris, manibus nostris subscriptis et sigillis nostris subappensis communitis, ad quas et quae talem relationem haberi volumus, ac si illas et illa hic de verbo ad verbum inseruissemus, plenius continetur, <nihilominus> tamen, quia nos ex certis causis animum nostrum moventibus eosdem procuratores nostros nuntios et oratores nostros praefatos, rite et recte omnibus per eos ibi confectis, ad nos advocare decrevimus et volumus, et idcirco omnibus, quibus possumus et debemus melioribus modorum iuris causa stilo et patriae consuetudine damus, concedimus, et per praesentes tribuimus omnimodam facultatem et potestatem nostro nomine et auctoritate eisdem procuratoribus nostris et eorum quilibet tam coniunctim quam divisim alios, quoscumque voluerint seu alter eorum voluerit, unum vel plures, procuratorem vel procuratores, actores, factores et negotiorum nostrorum ibidem gestores ac nuntios speciales et generales, ita tamen, quod specialitas generalitati non deroget nec econtra, sed quod ipsi principales procuratores nostri inceperint id ab eis constituendis et inter se ipsos respective mediare, terminare et ad effectum perducere valeant et possint, ac valeat et possit et non sit melior condictio incipientis nec <deterior> subsequentis aut terminantis tam coniunctim quam divisim et in solidum, prout ipsis procuratoribus principalibus vel eorum alteri videbitur loco sui vel alterius ipsorum, deputandi, ordinandi, constituendi et substituendi ad omnia et singula in dictis nostris litteris et mandatis eisdem procuratoribus nostris principalibus concessis ad quae talis et tanta habeatur relatio ac si hic insererentur contenta et descripta cum simili aut limitata et distincta in quibusdam potestate secundum informationem nostram eisdem procuratoribus nostris principalibus vel eorum alteri per nos verbo vel in scriptis decretatam et dandam et alias prout illis vel eorum alteri cum dignitate nostra expedire videbitur. Quam quidem potestatem limitatam et disctinctam secundum negotiorum nostrorum et dicti ducatus Barensis exigentia volumus, ut dicti procuratores nostri principales vel eorum alter secundum informationes nostras verbo vel in scriptis datas servata ubique dignitate et auctoritate nostra ipsis substituendis procuratoribus describat, distinguat et limitet secundum quod expedire noverit, habito respecto ad priores litteras et mandata nostra quodque dicti procuratores substituendi