Tekst #416
Legal instruction dla Collegiate Church in Guttstadt & parisch church in GlottauHeilsberg (Lidzbark Warmiński) 1538-05-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clenodia fratrum in Ressel
Anno 1538 die Inventionis Sanctae Crucis, qui fuit 3 mensis Maii, data sunt in usum ecclesiasticum per reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Ioannem episcopum Varmiensem de clenodiis monasterii Fratrum Eremitarum Sancti Augustini in Ressel pro ecclesia collegiata Gudstadiensi Pacificale unum habens in pondere sine berillo et reliquiis in eodem contentis marcam 1 et IX schot argenti Et pro altari domini praepositi in eadem ecclesia unum pacificale argenteum deauratum habens in pondere 17 scht. Pro ecclesia vero parochiali in Glottau sub cammeratu Gutstat calix unus deauratus cum patena habens in pondere duas marcas letig et IIII schot argenti ea conditione, ut si quando futuris temporibus monasterium praedictum restitui et in statu inhabitari contingerit, quod tunc praedictae ecclesiae in Gudstad et Glottau praememorata clenodia eidem monasterio absque omni dilatione restituere sint oblati.
Actum in Arce Heilsbergensi, anno et die quo supra.