Tekst #421
[Ioannes DANTISCUS] do [Council of Royal Prussia]Marienburg (Malbork) [1534-05-09 or 1534-05-10]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 | |
2 | |
3 |
Publikacje:
1 | PSGPK 3 Nr 10 (wzmianka) |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Cum inter Dominationes Vestras et me exorta sit controversia in primis ob id, quod primum locum in consilio sedendo occupassem, qua de re reverendissimus dominus Warmiensis amicum in modum nomine Dominationum Vestrarum omnium mecum expostulavit. Feci quidem hoc nulla ductus malevonlentia, vel quod alicui ex medio Dominationum Vestrarum levitatem aut ignominiam facere voluissem, verum ex inconsideratione et commotione quadam similiter et verba illa, quae hic in praetorio Marienburgensi a me audita sunt, quibus ter impinxi mendacium his, qui contra me scripsissent, non protuli contra Dominationes Vestras vel quempiam ex medio consilii Dominationum Vestrarum, sed commotus contra homines mihi ignotos inferioris condicionis et non eo animo, quod Dominationes Vestras aut aliquem ex Dominationibus Vestris mendacii arguerem . Item et litteras ad reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem per me scriptas in nullius Dominationum Vestrarum levitatem aut ignominiam, qua alicuius Dominationum Vestrarum honorem fidem et bonam existimationem perstringerem , scripsi, quemadmodum id ipsum litteris suis ipse reverendissimus dominus Gneznensis testatur. Tantum abest, quod aliqua in re me adversarium contra Dominationes Vestras statuerem , quas pro dominis meis et consiliariis harum terrarum cum debita observantia cognosco, et ubi illis cum vita et facultatibus meis inservire possem, sum pro debito meo propensus et rogo, si quid ex his rebus indignationis contra me conceptum sit, et si in his animos Dominationum Vestrarum offendi, Dominationes Vestrae velint mihi ignoscere et me pristina gratia et favore prosequi. Unde hoc, quod hic nunc aperte dixi aperte etiam coram serenissima maiestate regia domini nostri clementissimi audientibus Dominationibus Vestris vel nuntiis Earundem sum dicturus, quod sub bona fide polliceor.