1 | IDL 6863 | Ioannes DANTISCUS do Stanisław BOREK, 1526-07-24 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 311 |
| |
2 | IDL 311 | Ioannes DANTISCUS do [Stanisław BOREK], Granada, 1526-10-14 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 58-60
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 12-14
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 37r-38r
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1526, k. 47r-v
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi ⌊hic⌋ novissimas Dominationis Vestrae Reverendae ⌊⌋ ⌊Cracoviae⌋ 1526-04-05⌊5 Aprilis1526-04-05⌋ datas, quibus hucusque respondere non potui, cum ob varias occupationes, vel potius passiones, quibus discemus, trac<t>us, tum etiam quod ⌊Fabianum⌋, quem hinc 1526-09-01⌊prima mensis praeteriti1526-09-01⌋ misi, propter insecuritatem multis scriptis onerare non ausi, dabit igitur tarditati pro sua in me benevolentia veniam, quandoquidem pro re et tempore aliud non potui. Habeo Dominationi Vestrae Reverendae, quas possum, gratias pro ea cura, quam de rebus meis gerit, et quod labores meos ⌊reginali maiestati⌋ legendo illi litteras meas tam longas commendaverit et expensas mihi ampliari effecerit, cum illis profecto vix me per mensem ordinarie continere possum et extraordinariae non pauca exponuntur estque hic alius vivendi modus, quam fuit in Valleoleti et aliis locis Castiliae Veteris, quemadmodum ipse ⌊Fabianus⌋ coram latius refret.
Condolui certe ex animo aegritudini Dominationis Vestrae Reverendae, cuius salus non secus mihi cordi et curae est atque mea propria. Deus Optimus Maximus illam in longa incolumitate conservet ac augeat, faciatque quod aliquando domi una esse possimus, ubi observantiam et gratitudinem erga se meam in effectu cognoscet atque experietur.
Ea, quae mihi scribit de fratro meo ⌊Georgio⌋, quod mav(u)lt adventum {adventum} meum praestolari, quam curiam sequi, certe me de illo male habuit, quod si adhuc ⌊reverendissimo domino meo Cracoviensi⌋ non inservit, velim, quod vel domi ageret apud parentes, qui in eum superintenderent, vel, si commode fieri posset, quod a ⌊reginali maiestate⌋ huc ad me mitteretur, nam post ⌊Fabianum⌋ discessum paucos habeo, quibus tuto fidere possem. Si vero addictus est curiae Domini Reverendissimi, id quod illi in vestibus aulicis pro eius condicione deest, posset ex meis sa<e>cularibus[1], quae sunt in arcis, rependi et, si quid pro illius
BCz, 242, p. 59
necessitate Dominatio Vestra Reverenda exponeret, hoc ego in reditu summa cum gratitudine persolverem.Nollem certe, quod deberet in ⌊Golanbia⌋ sine superintendente vagari, unde, si ms. se(!)
⌈sisi ms. se(!)
⌉ nihil horum fieri posset, quod vel ⌊reginali maiestati⌋ vel ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ serviret, mallem illum apud parentes domi agere, ubi non posset fieri dissolutior vel, quod maxime cupio, ut ad me mitteretur. Rogo itaque Dominatio Vestra Reverenda ad hoc meum desiderium apud ⌊reginalem maiestatem⌋ operam suam impendat.
Quod Dominatio Vestra Reverenda accepit solutionem gratum mihi est plurimum, sed quod Lazarus praefectus meus personaliter Dominationem Vestram non accesserat non potest mihi non displicere, scripseram enim illi et iniunxeram, ut Dominationem Vestram in absentia mea pro domino suo haberet et ad illam omnem pecuniam proventuum meorum una cum calculo deferret, et ad Dominationis Vestrae arbitrium se in omnibus dirigeret, illique non minus atque mihi ipsi obsequeretur. Id si hucusque non fecit, do Dominationi Vestrae Reverendae vigore praesentium in omnia mea omnimodam facultatem, Lazarum scilicet deponendi a praefectura et alium substituendi, et quod cum illo et cum omnibus bonis et rebus meis idem, quod ego ipse, facere possit, usque ad meum reditum, qua de re ipsi etiam Lazaro scripsi, ne aliud unquam, quam id, quod Dominatio Vestra voluerit, faciat, rogoque hanc a me provintiam suscipiat Dominatio Vestra, cum neminem alium habeam, ad quem confugi possim.
⌊⌋ 1526-07-24⌊24 Iulii praeteriti1526-07-24⌋ Dominationi Vestrae Reverendae de centum quinquaginta ducatis, quos ⌊Wolfgangho Haller⌋ debeo, ut nomine illius domino ⌊Georgio Hegel⌋ ex meis proventibus persolverentur, quod si hucusque factum non est, adhuc rogo det operam, ut fiat, et si quid ad eam solutionem deerit, velit id Dominatio Vestra aut ⌊Georgius Hegel⌋ usque ad meum reditum apponere, quod cum digna gratitudine me soluturum polliceor. Praeter istos 150 accepi hic iterum in usus huius servitii, ne ⌊reginali maiestati⌋ in tantis expensis sim molestior, ab eodem amico meo ⌊Haller⌋ alios 50 ducatos, quod in exitu ⌊hinc⌋ illi solvere sum pollicitus, BCz, 242, p. 60 saltem ne sinistra suspicione sum obnoxious, et credo, quod paulo post, modo 150 sint soluti, iterum ab illo aliquid in mutuum accipiam. Ego certe ex hac legatione et pro tantis meis laboribus ac periculis nihil commodi vel spero vel cupio, modo salvo honore et re bene confecta redire possim. Deus providebit.
De testudine mea, in qua res meas reliqui, faciat Dominatio Vestra ordinem, quod hospite census solitus 5 marcae Polonicales persolvatur, et ubi illam cum filiabus benevolentia sua prosequetur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉, id omne mihi ipsi impensum arbitrabor etc.
Pro novitatibus, quas eo tempore Dominatio Vestra Reverenda ad me perscripsit, habeo Illi immensas gratias. Hic hoc temore non habemus alias, quam quod iterum pro novis pacis conditionibus, ut obsides liberari possint, tractatur, quod si quid boni se obtulerit Dominationem Vestram Reverendam non latebit.
Castrum Barense ex manibus Ferdinandi Alar superinscribed⌈rr superinscribed⌉conis recuperavimus sub ea conditione, quod reginalis maiestas iuxta prius decretam remotionem sequestri insertum castellanum deputare debeat caesari aut viceregi gratum donec aliter cognitum fuerit et quod idem castellanus reginae iurare debeat fidelitatem et caesari nihil aliud, quam ne hoc castrum in manus hostium hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ tradat aut tradi permittat. Quid in his per vice regem fiet, experiemur.
Alia, quae hic aguntur, ex longo iterum volumine ad maiestatem regiam et reginalem Dominatio Vestra Reverenda intelliget. Scripsit etiam mihi reginalis maiestas in novissimis, quod pro Cracoviensi et Varmiensi ecclesia nominationes mihi obtinuerit. Si quid se offeret in rem meam ad acceptandam vel alias, cum Dominatio Vestra Reverenda sit procurator meus cum facultate substituendi in Madrill(is) constitutus, agat strenue causam meam, cui numquam futurus sum ingratus, sed Dominationi Vestrae Reverendae written over issimae⌈issimaeaeae written over issimae⌉ semper devinctissimus. Commendo me maximopere et rogo reverendis dominis et amicis meis, quos prius saepius litteris meis descripsi, me commendet et illis obsequia mea offerat.
Dominationis Vestrae Reverendae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋
[1] saecularibus possibly in place of sacculis
| |
3 | IDL 336 | Ioannes DANTISCUS do [Stanisław BOREK], Valladolid, 1527-05-01 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 207-210
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 25-28
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 43v-44v
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 40 (TN), Nr 51, s. 207-212
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1527, k. 15-16
|
Publikacje: 1 | AT 9 (2nd ed.) Nr 141, s. 147-149 (in extenso) | 2 | PAZ Y MELIA 1924, 1925 s. 589 (hiszpański przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 242, p. 207
Reverende Domine et Patrone observandissime.
Salutem et commendationem.
⌊⌋ novissime ex ⌊Granata⌋ Dominationi Vestrae Reverendae 1526-10-14⌊14 Octobris praeteriti1526-10-14⌋ dedique illi omnium rerum mearum facultatem, fretus amicitia nostra superioribus annis inter nos contracta, nescius adhuc, si id Dominationi Vestrae molestum fuerit, nec ne, cum ab ms. ob(!)
⌈abab ms. ob(!)
⌉ eo tempore et longe antehac nullas Dominationis Vestrae litteras acceperim. Confido tamen virtuti et dexteritati Dominationis Vestrae, licet nihil rescripserit, quod hunc laborem non gravate susceperit, quandoquidem, cum mihi, ut hic remanerem, persuasisset, se negotiorum et rerum mearum patronum futurum pollicebatur, neque etiam ambigo, quin adhuc in ea sententia perseveret, quo me sibi perpetuo reddet devinctissimum.
Scripseram item de 150 ducatis, quos ⌊Wulgango Haller⌋, ⌊Fuccarorum⌋ factori, debeo: ⌊Georgio Hegel⌋ persolverentur, quo iterum aliquid in mutuum denuo superinscribed⌈denuodenuo superinscribed⌉ accipere possem soluto priori, quod etiam iam esse factum arbitror. Sic in hoc servitio proventus mei transeunt, quo tamen parum angor, modo honeste mihi ad vos redire liceat. Nihil ex iis aerumnis et laboribus meis aliud vel peto, vel spero lucri et praemii, quam ut cum gratia principum nostrorum mihi detur redditus. Id, quod reliquum vitae est, Deus curabit et enutriet, in quem omnem sollicitudinem et spem meam reposui, non dabit pro immensa benignitate sua etiam iniquo perpetuam fluctuationem.
De exspectativis meis, cum sim exspectans in aeternum ms. meternum(!)
⌈in aeternumin aeternum ms. meternum(!)
⌉, non multum pendeo animi neque etiam in eis haereo, fiat voluntas Domini. Si tamen se quid offeret, non deerit mihi Dominationis Vestrae vigilantia et cura, quam pro <me> suscepit. Iam aperte video post tot apud nos sacerdotiorum mutationes, cum nihil mihi cesserit in iis tribus, immo in 27 annis, quibus servio, quod me Deus adhuc non vult habere in ecclesiasticis, forsan saeculo reservor, quod iam in dies me deserit ms. in deperit(!)
⌈me deseritme deserit ms. in deperit(!)
⌉ aetasque illi non bene convenit provectior. S<u>p<e>ris permittam expendere numinibus, quid mihi conveniat.
cf. Juv. 10. 350 ⌊Carior est illis homo ms. h(aber)e(!)
⌈homohomo ms. h(aber)e(!)
⌉ quam sibicf. Juv. 10. 350 ⌋, quod certe, recte et Christiane ⌊Iuvenalis⌋ dixit. cf. Vulg. Is 45.9.2 numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est ⌊Neque possum dicere lutum figulo: fac me hoc vel illud.cf. Vulg. Is 45.9.2 numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est ⌋ cf. Vulg. Ps (G) 102. 14 ⌊Is qui scit figmentum nos BCz, 242, p. 208 nostrumcf. Vulg. Ps (G) 102. 14 ⌋, cf. Vulg. Iob 23. 14 ⌊operetur in nobis voluntatem suamcf. Vulg. Iob 23. 14 ⌋ etc.
Reliquit me hic Dominatio Vestra Reverenda intrusum in hunc labyrinthum orig. laberynthum⌈labyrinthumlabyrinthum orig. laberynthum⌉, ex quo adhuc non reperio exitum, unde mihi coram Deo et hominibus debet subsidium et adminiculum suum, ne in eo sic perpetuo errem inclusus. Qua de re maximopere rogo et obtestor, ubi commode potest, det operam, ut saltem in quarto anno ad vos redire valeam cum bona tamen voluntate et gratia on the margin⌈et gratiaet gratia on the margin⌉ ⌊principum nostrorum⌋, sine qua ne vita quidem mihi grata esse possit. Iam fere omnia negotia circa finem versantur; modo terminus impetitoribus orig. in petitoribus⌈impetitoribusimpetitoribus orig. in petitoribus⌉ ⌊status⌋ praefigendus transivisset, ⌊maiestas reginalis⌋ habitura est suum ⌊arcis⌋ capitaneum, si ⌊fratrem⌋ ⌊Scipionis de Summa⌋, qui statum gubernat, nominaverit, in quem prius consensit. Unde cur mihi ulterius sit i<m>morandum, non video. Quod reliquum est, per quempiam alium levioribus impensis expediri posset. Nulla me hic res adeo in animo destructum et taediosum facit, quam tanta pecuniarum profusio, quam hic sub persona facere cogor, quippe cum hic tam cara sint omnia, ut apud no<s> vix credi possit, et cum etiam multa extraordinarie pereunt, de quibus omnibus calculi mei, Deo dante, sine nota respondebunt.
Accessit mihi praeterea novus sumptus, quo prius carui: pharmacopolae, aromatarii et medici mihi sunt alendi. In ⌊Granata⌋ circa finem exitus nostri correptus fui dextro pede podagra, quae cum mihi esset insolens, exitialiter me cruciabat. Ea demum liberatus in pessimo itinere et tempore hiemis durissimo per totum hoc hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ longum iter mille incommoditatibus affectus huc post integrum mensem applicui et ex capite graviter labo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉rare coepi, quocirca aquam coctam longo tempore bibi, quae cum materie, quae caput inflammabat, alimenta hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ detraxisset, illam ad extrema deiecit et in hanc manum defluxit iuncturamque et omnes articulos obsedit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, sic quod longo tempore ne calamum quidem attingere potui. Ad praesens vero, Deo gratia, et paulo ante rursus hanc manum, malagmatis tamen circumligatam, prom hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉overe coepi. Haec sunt praemia et mercedes, quae diu agentibus in ⌊Hispania⌋ dari solent; neque sum solus, mul hidden by binding⌈[ul]ul hidden by binding⌉ BCz, 242, p. 209tos mecum in eadem condemnatione habeo. Dominus ⌊comes de Nassaw⌋, item noster dominus ⌊propositus de Walkyrch⌋, imperii vicecancellarius, et plerique alii eodem fluxu mecum laborant. Gaudium est miseris[1].
Haec hactenus de meis facultatibus difficultatibus. Quae alias hic aguntur, sic habent. Discessit hinc ex curia paenultima Martii dominus ⌊cancellarius⌋ traiecturus in ⌊Italiam⌋, non pro suis bene meritis a ⌊caesare⌋ expeditus. Post istius optimi ⌊senis⌋ discessum hic rerum vero omnium est confusio. Nihil apud ⌊caesarem⌋ per ms. est(!)
⌈perper ms. est(!)
⌉ istos officiales potest expediri. Ego iam a multis diebus hic laboro in negotiis mihi a ⌊regia⌋ et ⌊reginali{s} maiestate⌋ commissis et nullam expeditionem consequi possum. Imponitur mihi ab omnibus, de uno ad {ad} alium traducor et nihil perficitur. Adhuc ea laboratur, qua prius, penuria et fortassis maiori. Discedu<n>t multi, pauci remanent contenti. Doctor ⌊Brantnar⌋ et dominus ⌊comes de Monfort⌋, qui mihi fuerunt coniunctissimi ms. convinctissimi(!)
⌈coniunctissimiconiunctissimi ms. convinctissimi(!)
⌉, dimissa curia, abiere; sequenter et alii, ne fame moriantur, cum nemini solvitur. Quae in Italia ms. e(!)
⌈aa ms. e(!)
⌉ inter ⌊pontificem⌋ et ⌊viceregem Neapolitanum⌋ facta sunt et de iis indutiis, seu potius insidiis, et quid ⌊dux Burbonensis⌋ moliatur, Dominationem Vestram Reverendam, quae proximior, latere written over i⌈iee written over i⌉ non arbitror.
Nolui itaque esse prolixior neque possum, cum ad alias longiores scriptiones sit haec aegra manus apponenda. Quod reliquum est, Dominationi Vestrae Reverendae me ex corde commendo et rogo, quemadmodum coepit, res et negotia mea cura et sollicitudine prosequatur. ⌊Reverendissimo communi domino nostro Cracoviensi⌋ me sedulo commendatiorem efficiat et reverendis dominis et amicis nostris, domino vicario Bedlinsky, domino proposito Carnkawskÿ, domino Olesniczkÿ, domino et veteri amico meo domino Goreczky, dominis scholasticis Conarsky, Opolinczky, domino ⌊Ioanni Ferberio⌋ et omnibus reliquis, quos amicos cognoverit, obsequia mea offerat et aliquando de omnibus, quae apud nos aguntur, rescribat. Do
Expedivi nuper pri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉vilegium Dominationi Vestrae Reverendae, quo cum ampla facultate ⌊maiestas caesarea⌋ Dominationem Vestram creat in comitem palatinum, et cum sua maiestas hoc idem pri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉vilegium subscribetur, dixit mihi doctor ⌊Brantnar⌋, quod diligenter de Dominatione{m} Vestra quaesivisset dixissetque, quod adhuc bene Dominationis Vestrae recordaret, quodsi huc aliquando redibit, BCz, 242, p. 210 sciat, se nondum ex memoria ⌊maiestatis caesareae⌋ excidisse. Discessit hinc paulo ante doctor ⌊Brantner⌋, absolutus ab hac curia; hoc idem cras dominus ⌊comes de Montffort⌋ facturus est, qui se una cum domino ⌊proposito de Waltkirch⌋, imperiali vicecancellario, Dominationi Vestrae Reverendae petierunt commendari.
Dominationi Vestrae Reverendae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋
[1] A Latin proverb: gaudium est miseris socios habuisse poenarum, and the like, occurs in various versions, such as Solacium est miseris socios habuisse Penates, and is sometimes even (falsely) ascribed to ⌊Ovid⌋, but its origin is most probably medieval.
| |
4 | IDL 373 | Ioannes DANTISCUS do [Stanisław BOREK], Valladolid, 1527-08-28 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 135
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 19-20
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 40v-41r
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 40 (TN), Nr 121, s. 535-536
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 465
|
Publikacje: 1 | AT 9 (2nd ed.) Nr 267, s. 278 (in extenso) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi tuas ⌊⌋, carissime Domine Doctor et tamquam frater carissime, 1527-05-01⌊prima Maii1527-05-01⌋ ⌊Cracoviae⌋ datas, quibus tuum in me animum et benevolentiam liquido testaris condolendo mihi, quod tempus, aetatem et bonas horas adeo inutiliter hic perdo. Certe neque ego non possum non dolere. Quid tum, si frustra ego toties postulavi, immo efflagitavi in omnibus meis litteris, ut revocarer, hucusque tamen nihil profeci. Sic mihi est in fatis vel ut Christianus Deus vult, ut hoc exilium propter delicta mea feram; ferendum est, donec divina sua benignitas clementius me respexerit.
Quod scribis de scolastria Sandomiriensi, sane intellexi. Quid vis, quod faciam? Iam in eo obcallui, praereptum enim sic mihi est saepius, quod optime merui.
cf. Juv. 10.347-8 permittes etc. ⌊ Permittas ipsis expendere numinibus, quid conveniat nobis rebusque nostris sit utile nostris,cf. Juv. 10.347-8 permittes etc. ⌋ ut Iuvenalis in fine decimae.
cf. Ter. An. 305-306 quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit ⌊Cum non possis id, quod velis, velis id, quod possiscf. Ter. An. 305-306 quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit ⌋, cetera ipse Deus, etiam fatis permittam regenda.
De tuo in me optimo animo in ecclesia Varmiensi, habeo tibi quas possum gratias; in hac tua propensione non dubito; velim, tibi de me id vicissim persuadeas.
Ea stain⌈[a]a stain⌉, quae stain⌈[quae]quae stain⌉ hic aguntur, paucis accipe. Speratur pax post urbis stain⌈[urbis]urbis stain⌉ direp stain⌈[direp]direp stain⌉tionem, quae hic ab oratoribus regis Angliae et Franciae stain⌈[et Franciae]et Franciae stain⌉ tractatur; ego tamen despero. Pestis ⌊hic⌋ coepit passim et in multis aliis locis Hispa ⌊Hispaniae⌋ grassari. ⌊Caesar⌋ ⌊hinc⌋ abiret, nisi eum filii principis remoraretur mala habitudo, quae ex pustul(is) minutis, quas pueri habere solent, illi accidit; is cum primum melius senserit, movebimus omnes.
Alia non restant. Cupio te cum tua N superinscribed⌈N encrypted ⌈NN encrypted ⌉N superinscribed⌉ et tuo S encrypted ⌈SS encrypted ⌉ optime valere et rogo, ut saepius aliquando scribas. Dominus G stain⌈[G]G stain⌉eorgius Hegel litteras semper ad me perferri curabit. Commen stain⌈[men]men stain⌉dabis me plurimum domino et singulari amico meo domino stain⌈[domino]domino stain⌉
Se stain⌈[Se]Se stain⌉verino Boner et omnibus, quos amicos cognoveris stain⌈[overis]overis stain⌉.
| |
5 | IDL 6639 | Ioannes DANTISCUS do Stanisław BOREK, 1535-12-15 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 1392 |
| |
6 | IDL 1392 | [Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław BOREK], Löbau (Lubawa), 1536-01-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 54 (c.p.)
| 2 | kopia język: łacina, XX w., BJ, rkps akc. 187/59, 113
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., BK, 232, s. 165-166
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 133r
| 5 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 54 (TN), Nr 4, s. 11-12
| 6 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 597
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 144
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 13, s. 40-41 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz,244,p. 54
Reverende et Eximie Domine, amice et frater carissime et honorande. Salutem et omnem felicitatem.
⌊⌋ novissime Dominationi Vestrae XV mensis praeteriti respondens illis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, quas Dominatio Vestra in negotio denarii sancti Petri ad me dederat, pro quo colligendo sacerdotem et altaristam Thoronensem dominum ⌊Ioannem Choldicz⌋ ordinavi. Huic Dominatio Vestra facultatem eam in ⌊terra Culmensi⌋ et ⌊Pomeraniae⌋ colligendi mittere potest. A me dabitur opera, ut omnia ea in re pro usu ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ recte fiant. Ceterum Dominationi Vestrae scripsi, ut me certiorem redderet, an litterae illae in negotio ecclesiae meae a ⌊serenissima maiestate regia⌋ ad ⌊pontificem⌋ et ⌊Regni protectorem⌋ sint expeditae per reverendissimum olim communem dominum nostrum reverendissimum dominum ⌊episcopum Cracoviensem⌋, cui Deus aeternam det requiem et beatitudinem. Utque me Dominatio Vestra ex eo dubio solvat, iterum atque iterum oro, eandemque ex animo optime valere cupio.
Ex ⌊castro Lubaviensi⌋, IIII Ianuarii anno Domini M-o D XXXVI.
| |
7 | IDL 7290 | Ioannes DANTISCUS do Stanisław BOREK, before 1536-05-29 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 1456: <i>litteras illas vidi Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas ad dominum doctorem Borgk scripsit. In quibus ita mei mentionem facit, ut non dubia signa det singularis in me gratiae cuiusdam et benevolentiae.</i> |
| |