Poem #29
Ad Herbersteinium soteriawritten 1518, end of January first edition 1518-02-04
Early printed source materials:
1 | DANTISCUS 1518 (Ad magnificum dominum Sigismundum de Erberstain, Equitem Auratum, Consiliarium et Oratorem Inuictissimi Maximiliani Caesaris semper Augusti, ad Serenissimum Sigismundum Poloniae Regem etc. et magnum Moschorum ducem. Ioannis Dantisci Soteria) p. a0-a5 (in extenso) |
2 | HERBERSTEIN 1560 (Ad Herbersteinium soteria) p. e4r-f2r (in extenso) |
3 | DANTISCUS 1764 (Ad Sigismundum Liberum Baronem ab Herberstein Equite Auratum et Maximiliani I caesaris legatum de reversione eius a Moscis soteria) p. 35-41 (in extenso) |
Prints:
1 | DANTISCUS 1938 (Na powrót Zygmunta Herbersteina) No. 6, p. 40-49 (Polish translation, Jan Michał HARHALA) |
2 | Dantisci Carmina (Ad Herbersteinium soteria) No. 23, p. 92-98 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sunt superi caelumque suo rectore moveri
Quis, nisi mentis inops, cernens convexa negabit
Aetheris? Hoc tellus, aër et pontus, et omne
Id, quod vivit in his et quod producitur ex his,
Dirigitur, iusto positumque sub ordine sistit.
Huic certe est ingens haec orbis machina curae,
Qua genus humanum, genus et qua totum animantum
Vitali pariter vegetando vescitur aura.
Omnipotens sator ille hominum rerumque creator
Cuncta suo regit arbitrio; nil accidit umquam,
Quod non ante diu voluit divina voluntas.
Ille tibi, Sigismunde, dedit per tanta viarum
Intervalla animum invictum, quo semper in omnem
Eventum, contra rerum discrimina mille
Et casus varios ivisti pectore forti.
Hoc equitem decet auratum; sunt talia verae
Militiae, non quae rutilant insignia collo.
Talia non aliter, quam cum sudore, parantur.
Amphitryoniades haec gessit, ad ardua ductus
Culmina Virtutis, linquens post terga petulcae
Foeda Voluptatis, prorsus fugienda probatis
Castra viris. Iter esse reor, quod littera profert
Pythagorae. Unde tui maiores stemmata primum
Sumpserunt, ex vi liquido cognominis et re
Elicitur. Quid enim saxum designat honesti,
Virtutis siquidem culmen? Qui teque tuosque
Perpendit mores et nuper strenua gesta,
Ille statim, et merito, te illius dicet alumnum.
Hoc animadvertens caesar Romanus, in orbe
Primus post superos, nudae virtutis amator,
Te subito meritis titulis et honoribus auxit
Teque suis, postquam rediisset ab orbe Britanno,
Praefecit contra Venetos, ubi Marte secundo
Cum comite ex Salmis stravisti faustiter hostes.
Unde tibi torquem et fasces donavit equestres.
Hinc te post varios habitos hinc inde labores
Ad regem misit, qui Dania regna, Gothorum
Olim dicta, regit. Qualem te gesseris illic,
Intrepido postquam congressus es ore neganti
Pacta semel, late magni scit caesaris aula.
Quanta mari passus, quam multa pericula terris
In reditu quantumque iterum discriminis acres
Missus ad Helvetios, cum fluctibus obrutus esses
Paene lacus, longam, si conor cuncta referre,
Crescet in historiam. Divo pro caesare semper
Omnia magnanimo patienter corde tulisti.
Adiecit plus inde tibi non victa favoris
Caesarei virtus; accrevit et inde supellex
Ditior et mentis generosae industria maior,
Multa gerendarum rerumque peritia et usus.
Unde feros cupiens belli sedare tumultus
Inter Sarmatiae regem saevumque tyrannum
Moscorum, caesar mediis in milibus unum
Te solum offendit, cui tanta negotia soli
Crederet. Expertus servatam in rebus agendis
Cum probitate fidem, studia indefessa, profundi
Ingeniique tui vires, rationis et alta
Sensa tuae, simul et complura idiomata, dotes
Praeterea innumeras animi, te misit ab oris
Vindelicis per pulchra Lici magnique ruentis
Litora Danubii, piscosus ubi Istula lenes
Volvit aquas, usque ad Lithuanae ditia terrae
Iugera. Ibi regem Sigismundum, milite multo
Tendentem in Moscos, orator gratus adisti.
Qui te pro magno, magnum quo caesarem amore
Prosequitur, digno venientem excepit honore
Et te, caesarea postquam de mente fuisset
Ingenue edoctus, per lata Borysthenis arva
Dimisit, multo donatum munere, adusque
Vastas Moscorum terras. Per devia ductus
Et nemora, et silvas, et per tot lustra ferarum
Perque lacus, et per tot flumina perque paludes,
Venisti tandem, lignorum mole per amplum
Urbem quo statuit periuro pectore Moscus.
Quot perpessus ibi torpentis taedia vitae,
Quot duros pariter casus atque inter eundum
Eventus subitos, discrimina multa, viarum
Anfractus varios, incommoda, mille labores,
Quis referet? Non parva Lici distantia habetur
Ad Tanaim, quam tu transisti sospes, ibidem
Multa expertus agens mandata fideliter. In te
Nil penitus deerat, per te nihil esset omissum.
In fatis sed adhuc res haeret fataque rebus
Iustitiaeque viam facient. Gens barbara noscet,
Non consueta fidem, superos hominesque vereri,
Perfidiam numquam vindicta impune manere.
Quamvis immotos memoranda clade sub Orsza
Se simulent vafri, tamen imo corde dolores,
Abdere non possunt. Non est magis ulla sub armis
Spes post hanc cladem. Cur non confligere nuper,
Conclusi tot aquis et putri conditi in ulva,
Audebant, sat causa liquet. Sic ursa recondit
Se penitis silvis fetu post terga relicto,
Dum vidit venabula, dum magnamque canum vim;
Quo perculsa metu, noctes vigilando diesque,
Non ausa e latebris sugendo accumbit in ungues.
Tempus erit superique dabunt et rector Olympi,
Qui iustos et iustitiam non deserit umquam,
Quo poenas pro perfidia dabit improbus hostis,
Cumque suis, quantum Lithuana Polonaque possunt
Agmina, complicibus misere experietur. Adhaerent
His forsan, quos religio vetat alma. Sed istis,
Si non desistent, crimen quam sit grave divos
Laedere et adversus iuratum tendere pactum,
Exitus ipse feret. Post tandem taedia longa
Et tot perplexos successus, inter agendum
Longinquum permensus iter per lustra, per amnes,
Barbarie ex media nostris feliciter oris
Applicuisti, etenim cunctis gratissimus hospes.
Te rex, te regni proceres, te contio tota
Regnicolum laetis oculis et pectore salvum
Advenisse libens gratatur. Apertius unde
Exciti, viden?, affectus in caesarem amorem
Regis testantur, cuius tu nomine pulchrum
Nomen habes. Nec enim sine numine credo Tonantis
Hoc fieri, pariter quod eodem nomine haberis
Cum rege orator, cum quo spectacula nuper
Vidisti parilis, varia sub sorte duelli,
In quo Sambocius, virtute animatus, honorem
Et vitam asseruit, praestanti pectore et ore
Intrepido. Pedes amisso iam sonipede clarum
Egisset facinus, si non ablata fuisset
E medio hasta; tamen parvo mucrone sat actum est.
Et quia constanter commissa negotia agendo,
In tam longinqua et dura regione fuisti
Inter inhumanos mores gentemque profanam,
Nullius fidei, detentus tempore longo,
Tot post aerumnas exanclatosque labores
Non ingratus erit tibi rex. Pro caesare rursus
Nil sibi vel durum, nil difficile atque molestum,
Dum res et ratio deposcet, in orbe futurum est.
Ipse ego te, rediens etiam paulo ante, saluto,
A Batavis, ubi eram cum caesare cumque nepote
Illius, Hesperiae qui regna superba gubernat.
Interea, quo liquisti tecta alta profectus
Divitis Augustae, te non, procul ipse remotus,
Vidi. Nunc quid enim potuit mihi gratius orbis
Visendum quam te cupienti ostendere dudum?
Haec igitur, quae pro reditu soteria vovi,
Dono tibi. Faciles non dedignare Camenas,
Ad te praecipiti cursu properanter euntes,
Pro reditu quae vota tuo promissa precesque.
Turaque dissolvunt superis multumque precantur,
Ut redeas felix et terque quaterque beatus,
Unde exivisti, Romani ad caesaris aulam!
Si quis erit nostro magnus fortassis in aevo
Maeonides, fies Ithaco plus notus Ulixe.
Tuque hominum varios mores, varios hominesque,
Multaque vidisti vectus per regna, per urbes,
Non per lustra duo, sed per breve tempus, ad annum.
Materiam inde dabis Musis campumque patentem.
Ast ego, perpetuo qui te complector amore,
O equitum, Sigismunde, decus, conflata calore
Haec subito mecum siquidem retinere nequivi.
Da veniam paucis, tibi postea plura dabuntur!