Visits: 4552
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Poem #188

[Epistula ad singularissimum amicum dominum Cornelium Duplicium Scepperum]
written 1535-06-19 or shortly before
Poem lost,

enclosed to the lost letter IDL 6957; mentioned in:

IDL 1356: Huic ut obtemperem, perlatae sunt ad me tuae de decima nona Iunii scriptae in Altennhaws, quibus nihil gratius esse potuit. – – Quominus autem toto mense superiori rescripserim, nam tuas Kalendis Augusti Bruxellae accepi – – Epistula tua veteri ex Helicone quantum me compluresque viros bonos oblectarit, facilius est tibi cogitare, quam mihi exprimere.

IDL 1385: Quod epistula mea cum versiculis tibi et amicis non displicuerit, pro tuo in me facis amore, qui illam emulsit. Post illam missam, legi amanuensis mei exemplum, in quo scriptum reperi, gemitusque reprimere cogor, quod si et ego sic scripsi, recondere pro reprimere addito, et si quid fortassis aliud est, in tuo sit arbitratu, siquidem senium, quod post quinquagesimum annum prima Novembris transacti novissime me infestare coepit, labantes, ut scis, facit pedes caligantesque fenestras.

IDL 1320: Quo animo hucusque calumniam iniquissime contra me prolatam sustinuerim et sustineo, ex epistula ad singularissimum amicum meum dominum Cornelium Duplicium Scepperum Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Addidi et alios meos versiculos de filio prodigo, quod si adhuc, ut solebat, meas esse aliquid putare nugas, quae aegro in corde senescunt cum per otium licuerit, ad quaedam etiam mihi alia calcar addet, quamvis me, ut alias, non trahat amplius ambitiosi consuetudo mali facit tamen indignatio versum.

IDL 1328: Nunc ad carmina illius iucundissimae amicitiae, [quae] contracta et diu conservata fuerat inter Reverendissimam Dominationem Vestram et magnificum Cornelium Dupplicium etc. Quid hic dicam, nisi quod utrique gratuler et me tertium fieri exoptem?

IDL 1329: Carmina per Reverendissimam Dominationem [Vestram] in Cepparum et prodigum filium docte congesta, admodum legendo recrearunt animum meum, tamen non destituere minus exinanire.

IDL 1387: Litteras Reverendissimae Dominationis Tuae VI Augusti datas X Septembris accepi easque duplici carmine et utroque elegantissime adauctas, satis alioqui per sese amplas et prolixas. – – Est oratio filii prodigi tenui meo iudicio pulcherrima. Ceterum ea de re exstat perquam elegans comoedia nova Gnaphaei, quae Acolasus dicitur. Est et Nurnbergae in Teuthonico quaedam scripta et hic ante menses aliquot acta. De Cornelio Dupplicio iam diu nihil audivi.

IDL 1449: De clarissimo viro Dupplicio Sceppero, ut iuncundissima mihi fuerunt ac sunt carmina Reverendissimae Dominationis Tuae, ita nihil certi de eo rescribere possum.

Full text available for registered users only