Poem #180
Prosa de martyribus auliciswritten s.d. first edition 1980
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 | |
4 | |
5 |
Prints:
1 | WIESIOŁOWSKI (Prosa de martiribus aulicis) No. 17, p. 252 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
O beata beatorum
Aulicorum agmina,
O remote recolenda
Illorum certamina!
Digni dignis raro signis
Florent pro virtutibus,
Illos semper condecenter
Dedignemur laudibus.
Fide, voto, corde toto
Nemo credit alteri,
Et invicti sunt addicti
Sed frustra martyrio.
Carceratis, trucidatis
Digniores rabulae
Hasta laesis, ferro caesis
Praestant nugigeruli.
Probi torti cedunt forti
Captatorum gloriae,
Hi electi sunt adepti
Beatorum praemia.
Per ambitum mundanorum
Et commenta fortia
Meruerunt magnatorum
Victores consortia.
Ergo facti exhaeredes
Christo in caelestibus,
Apud ipsum vota vestra
Irrita cum precibus.
Ut post huius vestra vitae
Pompa transitoria
In perenni mereatur
Exsulare gloria.
Conclusio
Contemnentes non sequentes
Aulam sancti regiam
Pervenerunt ut optarunt
Ad regna caelestia.
Aulicorum agmina,
O remote recolenda
Illorum certamina!
Digni dignis raro signis
Florent pro virtutibus,
Illos semper condecenter
Dedignemur laudibus.
Fide, voto, corde toto
Nemo credit alteri,
Et invicti sunt addicti
Sed frustra martyrio.
Carceratis, trucidatis
Digniores rabulae
Hasta laesis, ferro caesis
Praestant nugigeruli.
Probi torti cedunt forti
Captatorum gloriae,
Hi electi sunt adepti
Beatorum praemia.
Per ambitum mundanorum
Et commenta fortia
Meruerunt magnatorum
Victores consortia.
Ergo facti exhaeredes
Christo in caelestibus,
Apud ipsum vota vestra
Irrita cum precibus.
Ut post huius vestra vitae
Pompa transitoria
In perenni mereatur
Exsulare gloria.
Conclusio
Contemnentes non sequentes
Aulam sancti regiam
Pervenerunt ut optarunt
Ad regna caelestia.