Visits: 4697
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Poem #175

[Ad Lalemantum epigramma]
written 1528-12-26 — 1529-01-16
Poem lost, mentioned in IDL 421 as enclosed to IDL 6775 (lost): Epigramma, quod ad Lalemantum mihi misisti, non mihi solum, sed amicis omnibus placuit. Utque tibi, quemadmodum iubes, historiam narrem: accusatus est hic bonus vir, primum quod secreta caesaris Gallis prodiderit, deinde quod privilegium caesaris vitiaverit nonnullis verbis mutatis, atque huiusmodi alia ultimo supplicio digna patravit. Ille prius constantissime negabat fere omnia, deinde vero, postquam accessit praetor Ronquiglus, aliqua fatetur, alia negat, veluti proditionem, quae vix probari poterit; iam in hoc res pendet, an omissa proditione ob alia flagitia debeat poenas dare et quas. Non desunt illi fautores et amici, qui hominem quo iure quaque iniuria liberare student, non quod illi bene velint, sed multos diversa trahunt studia. Attamen vix credo hominem evasurum. Legebam nuper vitam Alexandri Severi imperatoris in eaque inveni Turinum quendam fumi venditorem fumo necatum. Cuius Turini vitia si sceleribus Lalemanti conferas, nihil vidisti similius, nisi quod hic noster aliis pessimis artibus Turinum superavit atque etiam Zoticum, fumi venditorem apud Heliogabalum imperatorem. Hos Turinum et Zoticum Erasmus in adagiis celebravit, quibus ego Lalamantum addidi, ut haberemus tantae pestis triumviratum, et quemadmodum Turinus fumo necatus est, quod fumos vendiderit, ita noster Lalemantus proditionis fumo traduci meruit, etiamsi nihil prodiderit. De hac peste plura scribam. Nunc scribendum erit epitaphium, ni tu etiam viventem eo honore dignum iudicaveris.; mentioned also in IDL 5771: Quod tibi et amicis epigramma placuit, non potuit mihi non placere, cum mihipsi nihil gratius facere possim, quam ut tibi gratificer. Mitto itaque, si aliquando futurum est, et epicedium et epitaphium
Full text available for registered users only