Visits: 4529
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Poem #165

Oratio filii prodigi
written before 1535-05-05
Poem lost,

mentioned in

IDL 3593: Ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra edidit de filio prodigo, rogo mihi transmittere, mihi enim hic datum periit. Ego coram censore male interpretatus foedum pro foetido, ita enim obiter absque deliberatione occursit(!). Miratus sum saepe pertinaciam hominis, quod foedum lutum non legisset certe nondum omnia legit.

IDL 1311: Ineptias Pasquilli libenter legi, quae qualiscunque sunt, ex theologia quaesitae non offendunt. Similiterque libenter legi carmen de filio prodigo, Evangelio conveniens. Igitur habemus gratias, quod nobis seria et iucunda impartitur.

IDL 1320: Addidi et alios meos versiculos de filio prodigo, quod si adhuc, ut solebat, meas esse aliquid putare nugas, quae aegro in corde senescunt cum per otium licuerit, ad quaedam etiam mihi alia calcar addet, quamvis me, ut alias, non trahat amplius ambitiosi consuetudo mali facit tamen indignatio versum.

IDL 4547: Oratio et vaticinium perplacent, sed oratio me magis oblectat in hac praesertim adversa valetudine, quae me facit delictorum reminisci et altis suspiriis petere veniam recitatione illorum versuum.

IDL 1329: Carmina per Reverendissimam Dominationem Vestram in Cepparum(!) et prodigum filium docte congesta, admodum legendo recrearunt animum meum, tamen non destituere minus exinanire.Reverendissima Dominatio Vestra prodigum se, sed in omni doctrina doctum et solertem atque virtuosum, quantum dictamen tolerare potuisset, potius appellare debuisset, quia tamen id ita factum est, non sine summa Vestrae Reverendissimae Dominationis prudentia id actum esse censeo et laudari a laudatis potius, quam a se ipsam frictum, arbitror, voluit.

IDL 1328: Heri ad vesperam oblatae sunt mihi iucundissimae litterae immo gratissima litterarum volumina a Reverendissima Dominatione Vestra, quorum argumenta dum obiter inspicerem, mox sepositis reliquis orationem prodigi filii attentiore animo legendam in manus assumo. Primum expungo nomen auctoris, meumque optimo iure repono. Deinde ante divinum tribunal me ipsum reum constituo atque audacter accuso, peccata aperio nihil celans, nihil negans, securus de venia, quando ex puro corde tam vehementem filii prodigi orationem coram clementissimo iudice peroravero. Nullae enim oratoriae partes, quibus ille summus iudex ad misericordiam flecti solet, in ea desiderantur. Profecto non erat tam facile Hortensio neque Ciceroni, eloquentissimis hominibus, suos caesares aut alios iudices in favorem reorum inclinare, quam facile clementissimus Deus suum prodigum filium, nudum, famelicum, saucium atque omni ex parte desolatum recipiet, quando factorum poenitens tam suavissima poenitentiae carmina secum attulerit. Itaque fateor me spirituale aliquod gaudium et ineffabile per ea ipsa carmina consecutum, nihilque dubito, quin ipse Divinus Spiritus (cuius vehementiam in eis miror et veneror) maiora et meliora cum ipsorum scriptore prope diem faciat. Redeunt mihi in memoriam sancti Augustini episcopi confessiones, Ambrosii conversio, Hieronimi flagella et similia sanctissimorum pontificum exempla, quibus Reverendissima Dominatio Vestra in saecularibus litteris et magna huius mundi opinione hactenus similis fuerat. Quocirca iam in animo confirmata id, quod ipsi ad aetatem vergentes et pontifices constituti fecerint, imitari studebit. Tantum ex tempore ad memorabiles versus filii prodigi.

IDL 1387: Litteras Reverendissimae Dominationis Tuae VI Augusti datas X Septembris accepi easque duplici carmine et utroque elegantissime adauctas, satis alioqui per sese amplas et prolixas. — — Est oratio filii prodigi tenui meo iudicio pulcherrima. Ceterum ea de re exstat perquam elegans comoedia nova Gnaphaei, quae Acolasus dicitur. — — Est et Nurnbergae in Teuthonico quaedam scripta et hic ante menses aliquot acta.

IDL 1449: De filio prodigo vidi praeter Evangelicum carmen tuum duas comoedias, unam Teuthonice a quodam Nurenbergensi conscriptam, alteram Latine compositam, qua nihil vidi hac aetate in poesi elegantius elucubratum.

Full text available for registered users only