Poem #11
Ad iuventutem adhoratatiowritten before 1510-12-24 first edition 1510-12-24
Early printed source materials:
1 | DANTISCUS 1510 (Ad iuventutem adhortatio) (in extenso) |
Prints:
1 | Dantisci Carmina (Ad Iuventutem adhoratatio) No. 7, p. 36-39 (in extenso) |
2 | Antologia 1985 (Do młodzieży) p. 219-220 (Polish translation, Edwin JĘDRKIEWICZ) |
3 | DANTISCUS 1973, 1987 (Ad iuventutem / Do młodych) p. 40-43 (in extenso; Polish translation, Anna KAMIEŃSKA) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Desidiam fugias, moneo, studiosa iuventus.
Vivere si cupies post tua fata diu!
Dum facies vernat, tenerae lanugine malae
Dumque carent et dum fervidus humor adest,
Incipe sacrorum venerari numina vatum,
Celsa Medusaei quae iuga montis habent!
Disce bonas artes, sophiae documenta profundae
Et quae sunt penitis abdita sensa libris!
Utere, dum Lachesis, iuvenilia stamina ducit,
Tempore, quo restat carius orbe nihil!
Cypriacae illecebras et munera blanda Diones
Et fugias caeci dulce furoris opus!
Sperne merum, Nysaea procul fuge festa bimatris,
Cum scyphis, cyathis pocula pelle procul!
Cerritos homines, insanos menteque captos,
Correptos, spaticos turpis Iacchus amat,
Ingenium turbat, denervat corporis artus,
Absumit vires, orbitat igne faces.
Inducit varios morbos variosque tumores
Et sensus clara cum ratione rapit.
Incitat et venerem, mentis secreta relaxat,
Provocat et lites, iurgia, probra, nefas.
Multos ante diem nigrum demittit ad Orcum;
Non Mars tot gladio, quot necat ille mero.
Exemplar tibi sim, teneros sic perdimus annos,
Lenaeum colerem donec in orbe deum.
Excessi vixdum raptus tria lustra puellis
Sum puer Aoniis militiaeque datus.
Interea fovit me sacris invida Musis
Curia, qua periit prima iuventa mihi.
Haec crebro iussit mea turpiter ora Lyaeo
Mergere et aequali sumere vina modo.
Subdidit haec nostrum crudeli pectus amori,
Quod sensit numquam Cypria vincla prius.
Hinc mea Perla suis niveis amplexa lacertis
Me tenet et vitae dat modo iussa meae.
Gratior illa rosis, redolenti est suavior Hybla,
Pulchrior Aurora candidiorque nive.
Estque mihi cunctis formosior illa puellis,
Huius nunc vivo sub dicione miser.
Sic iuvenile decus, sic irrevocabile tempus
Aligeroque perit sic mea vita pede.
Offendes igitur si quid non rite politum,
Thyrsigero ascribas arciferoque deo.
Pierides si sic adamassem forte sorores,
Cinxissent nostrum laurea serta caput.
Pocula si pluris Bromii non saepe fuissent
Hippocrenaei quam sacra fontis aqua,
Iam mea doctiloquis prodirent carmina plantis,
In numeris esset dexter Apollo meis.
Tabesco, similes hortor periturus Achates,
Exemplo discant posse cavere meo.
Quisquis ades igitur, qui polles indole clara,
Da, precor, aetati vela secunda tuae!
Pelle moram, studiis operam da, tempora serva,
Edita doctorum volve legendo virum,
Prividus exacte Ioannes quae iubet Haller
Imprimere et graphicis amplificare notis!
Quod te si dederis sophiae sacrisque Camenis,
Candida post cineres fama superstes erit.