Correspondence between Dantiscus and Erasmus of Rotterdam
List
Database
Full text
Results found: 3 preserved: 2 + lost: 1 1 | IDL 4909 | [Ioannes DANTISCUS?] to Erasmus of Rotterdam, s.l., [1531-10] |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, possibly not office copy but contemporary copy, BCz, 1615, p. 13-15
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 607
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 230, p. 104-108 (English register; excerpt) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Tametsi nullam umquam operam libentius aut maiore ms. maiori(!)
⌈maioremaiore ms. maiori(!)
⌉ cum voluptate impendam, quam legendis tuis litteris aut scribendis ad te meis, ad eas tamen, quas XVI Cal(endas) Augusti ad me dedisti, propterea distuli respondere, quo ⌊caesaris⌋ ⌊⌋ ad senatum et clerum Bisontinum (quas petieras) meis adiungerem. Ne ulla ex parte meus erga te animus vel negligentiae nomine tibi suspectus esse videretur, nunc demum et rescribo et litteras caesaris mitto, quibus pro temporis ac rerum tuarum necessitate utaris. Eas tibi caesar facile et praeter multorum spem atque opinionem concessit, nam vix credas, mi Erasme, quam hic quoque sint perversa hominum iudicia, quam prava et ad malum semper procliviora ingenia, quam inscitiae plena omnia, quam pro ludo habeant. Linguis veneno tinctis in hominum quantumvis bene meritorum famam invehi omnesque bonarum litterarum amatores haereticos, aut saltem ms. saltim(!)
⌈saltemsaltem ms. saltim(!)
⌉ haereticorum fautores proclamare.
Te autem tamquam huius Germaniae dissidii auctorem, Deum immortalem, quibus non telis confodiunt, idque non in domorum saeptis tantum, sed in frequentissimis hominum coetibus, neque apud sui similes bla{c}terones, sed ipso nonnumquam caesare praesente. At ms. Ad(!)
⌈AtAt ms. Ad(!)
⌉ haec omnia vincit singularis caesaris in te benevolentia, quam in ipso litterarum exemplo facile perspicies, si ex Gallico in Latinum sermonem verti curabis. Nolui enim eas Latine, sed Gallice, hoc est peculiari caesaris idiomate scriptas, ne, quae iudicio tibi in his caesar tribuit, meo erga te affectui tribuantur et quae ille de tuis virtutibus honorificentissime praedicat, a me (quod te amem) composita esse videantur. Quo fit, ut eas ipsas caesaris litteras
quasi symbolum constantissimae eius erga te voluntatis et de virtute atque eruditione tua iudicii servare debeas. Haec ideo a me dicta sunto, non quod meum studium tibi probem, scio tibi satis exploratum esse hunc hominem totum, quantus est, tuum esse, sed quo caesaris in te
favorem diu tibi quam multis argumentis perspectum magis atque magis agnoscas.
Ad tuas litteras venio, in quibus domum te Friburgi emisse et in his caminum Italicum exstruere et nidum hibernum apparare scribis. Quid ego audio? Erasmus philosophus et prope septuagenarius emit domum. Atqui dolio contentus erat Diogenes et fortassis plus molestiarum tu cum tua domo hauries, quam ille cum suo dolio passus fuerit. Sed existimo te caminum tibi exstruxisse, domum autem heredibus emisse. Sed quibus, obsecro, heredibus? Aut qui fieri poterit, ut una domus inter tot heredes dividatur? Ego Erasmi heredes voco, non qui tibi sanguine coniunctiores sint, sed quos ipse Christo genuisti, quos virtutibus ornasti et ditasti. Nunc tu vide an tuae aedes tot heredibus suffecturae sint.
Sed extra iocum, quis genius tibi persuasit, ut domum emeres et in Germania dissidiorum plena: nonne vides, in quae tempora inciderimus? Non venit in mentem, quantum malorum emolumenta omnia nobis portendant? Quid minentur duae cometae? Quid Iris in caelo hora secunda post solis occasum et XLIII post plenilunium visa? Auditae voces lugubres in Vaticano. Tres soles Troiae Apulae civitate, tres lunae Leodii, sanguinis fontes, panis pluvia. Gemelli, qui simul ac nati sunt, alter dixisse fertur: „Ubinam tantum tritici reponemus?”, alter „At ubi condemus tot cadavera?” Tria diademata ignea supra Hierosolymam per totos novem dies visa, quae magno impetu irruerunt et eam templi partem, quae ad orientem spectat, diruerunt. Quod si de aliis portentis liberet scribere, quae passim
BCz, 1615, p. 14
conspiciuntur et quae a nobis (ne crabrones irritemus) omittuntur. Cui non ea maximum terrorem incuterent? Et tu ms. tui(!)
⌈tutu ms. tui(!)
⌉, cui duodecima iam diei hora adest, ut apud Plutarchum Deiotero regi Crassum dixisse legi, emis domum et in Germania? An non et hoc portenti simile est? Illud quoque haud multum dissimile, quod Academia Pari<si>ensis scribit in Erasmum. An non et hoc omnium maximum portentum est eam Academiam, ad quam omnes tamquam ad Apollinis oraculum confugiebant, stultum adeo specimen de se dedisse? Mihi certo, ut ingenue fatear, Academiae Pari<si>ensis adversus Erasmum censura prima fronte maximum terrorem incussit, non quod vererer, ne quid parum Christianum in libris tuis deprehendisset, sed quod dolerem monachos celeberrimae academiae auctoritate triumphum adornaturos. At ubi rem introspexi, vix (ita me deus amet) a risu temperare potui, cum viderem viros tantos tantum inscitiae, tantum naeniarum, calumniarum et sycophantiarum collegisse, ut dum te haereticum efficere conantur, suam ipsorum prodant malitiam atque ignorantiam tuamque doctrinam eruditis omnibus ac bonis magis commendent ? Memini me tibi multoties suasisse, ut eos, qui in te scribunt, suo morbo relinqueres et tua responsione indignos iudicares, nunc autem cum rabinis istis tuis Parisiensibus aliter tibi agendum censeo, ut videlicet rem prius mature consideres, et si quae non intempestive annotata deprehendes, pro officio illis gratiam habeas eaque in lucubrationibus tuis ipse corrigas, licet tibi ea correctione non admodum opus esse videatur. Nullum est enim telum, quo acrius et ad
internecionem ms. internitionem(!)
⌈internecioneminternecionem ms. internitionem(!)
⌉ usque eos confodias, quam si in aliquibus etiam leviusculis illis concedas, ne te pertinaciae nomine accusare possint. Quod ubi feceris, commodum licebit tibi in ceteris omnibus eos tuo more tractare, om{m}ittere posthac Stunicas, Leos, Bedas, Quercus, Sutores, Egmondas, Caravajallos, et si qua sunt alia huiusmodi animantium genera, quae in te numquam non debacchantur, et cum rabinis istis conflictari, hominesque ita uti meriti sunt tractare et ostendere, quis sit Erasmus, quem artificem provocaverint, ad quem lapidem impegerint, et quod alias saepe praestitisti in rebus multo levioribus, nunc, qui vir sies, declarare illustrabunt (mihi crede) tuam dignitatem, horum protervitas et iniuriae. Sed ne ego impudens sum, qui haec ad te scribam, qui ea longe melius et consultius aut praestitisti aut praestaturus es, quam ego excogitare, nedum scripto monere, sciam. Sed tu audaciam nostram boni consules.
Vellem mihi nuntiares, quo pacto res tuae se habeant post ortum inter Helvetios tumultum, an apud vos tranquilla sunt omnia, vereor enim ne tibi alio immigrandum sit etiam hiberno nido derelicto. Sperabamus ⌊caesarem⌋ ⌊imperii comitia⌋ ⌊Spirae⌋ habiturum et te ad nos aut nos ad te venturos, ut, quae amicitia per litteras inita est, mutuo colloquio datisque dextris firmaretur, sed, ut vides, ea nobis erepta est occasio, indictus est enim conventus ⌊Ratisbonae⌋. Quod si tibi molestum non est, fac te videamus ⌊Spirae⌋. Equidem, quod ad me attinet, mallem ⌊Friburgum⌋ ad te venire, quam ut tu nostra causa tantum laboris et incommodi susciperes. Attamen haud scio, an per publica negotia id mihi praestare fas erit. Sunt praeterea quam multi ex nostris videndi tui percupidi: patriarcha Indiarum, bonorum omnium fautor, summus praeceptor equestris ordinis Calatravensis magnae probitatis et apud caesarem auctoritatis, vir archidiaconus Toletanus, iuvenis tui studiosus ingeniique et eruditionis longe quam pro aetate maioris, in quem hinc fortuna, inde gratiae omnes sua munera abundatissime contulerunt. Exspectamus praeterea archiepiscopum Toletanum, cuius in te animus tibi notior est, quam ut meo testimonio sit opus. Sunt et multi alii nobiles, qui inviti e Germania te insalutato discederent. Tu, si nos ⌊Spirae⌋ conveneris, rem nobis gratam et tibi neque inutilem neque iniucundam ms. iniocundam(!)
⌈iniucundaminiucundam ms. iniocundam(!)
⌉ feceris, quod ut (citra tamen valetudinis tuae dispendium) facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.
| | 2 | IDL 5808 | Erasmus of Rotterdam to Ioannes DANTISCUS, Freiburg im Breisgau, 1532-04-30 (dedicatory letter) | Early printed source materials: Prints: 1 | HIPLER 1857 p. 295-297 (excerpt) | 2 | ALLEN 10 No. 2643, p. 13-16 (in extenso) | 3 | DE VOCHT 1961 p. 108-110 (excerpt) | 4 | CYTOWSKA 1965 p. 231-237 (Polish translation) | 5 | Españoles part II, No. 62, p. 231-232 (excerpt in Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri ac Domino, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis apud caesarem oratori, D⌊esiderius Erasmus Roterodamus⌋ salutem dicit.
Nae tu mihi tui cupientissimo te totum άφθόvως exhibuisti, Praesul Ornatissime, nam mentis ingeniique tui simulacrum, hoc est integritatem candorem pietatem eruditionemque non vulgarem in carminibus epistolisque tuis haud secus atque in speculo contemplari licet, oris autem habitum et in hoc quoque magna ex parte relucentem animum mire repraesentat imago gypso singulari artificio expressa. Quo certe sum aequior aulicis negotiis et isti fabulae revera motoriae, quam tot iam annis agere cogeris, quae hactenus obstitit, quo minus licuerit propius exoptatissima tua consuetudine frui coramque vivas
cf. Verg. A. 1 409 ⌊audire et reddere vocescf. Verg. A. 1 409 ⌋. Nondum quidem expletum est, sed tamen bona ex
parte mitigatum est meum tui desiderium. Verum ne nulla pensatione
videantur παλίνδρομοι αί χάριτες, quemadmodum tu mihi pectus aureum gypso expressum exhibuisti, ita tibi vicissim scriptorem mitto chartacea expressum materia, vere gemmeum, nisi si quid plastae culpa factus videbitur deterior. Misisti τόν πάνυ βασιλέα, inter huius aevi monarchas sine controversia primum; ego remitto τόν αληθώς μέγαν Βασίλειον, omnium suffragiis inter Graecos scriptores principem, meo quidem penicillo non in gypso, sed in charta
deformatum quam feliciter. Tuum erit iudicium, qui litteraturam
utramque pulchre calles.
Argumentum est De Spiritu Sancto, quem Arii viperina posteritas Filio, non Deo, quemadmodum ille docuit, sed creatae substantiae ministrum adiungere conata est, ut in consessu personarum tertium imumque subsellium cederet Spiritui. Ea quaestio per illa tempora feruebat, ut cum maxime et, ut fit, ex una excetra
multis subinde capitibus enascentibus ac diuersis opinionum ventis
facto turbine inter se decertantibus, ecclesiae navis non minus
iactabatur sectarum undis, quam hodie summo cum animi dolore iactari
videmus: nimirum altum dormiente Christo in animis hominum, cum
omnium, tum eorum praecipue, in quibus maxime debebat vigilare. Hoc
probatissimi doctoris opus, quoniam videbam a Gregorio Nazianzeno
magnopere laudatum in monodia nec hactenus a quoquam, quod equidem
sciam, Latine versum, eo libentius hoc laboris mihi sumpsi, quod
subodorarer hisce temporibus furtim reviviscere conantem iam olim
extinctae viperae progeniem, quae rursus duas personas: Verbum et
Spiritum meditatur a vero Dei cognomine depellere, ut iam hac in
parte nihilo meliores futuri sint Christiani quam ⌊Iudaei⌋ aut ⌊Turcae⌋,
qui quoties sese componunt ad pietatis professionem, facile patiuntur
Christum appellari prophetam, aut etiam Deum, si urgeas, sed talem,
qualis fuit ⌊Moses⌋ caeterique prophetae. Si quis indignetur Mosen
aequari Christo, fatentur Christum longe potioribus donis a Deo
locupletatum. Qui modestiores sunt, fatentur Spiritum Sanctum
excellentem esse creaturam, sed Christo famulantem: quibus minus est
frontis, aiunt Spiritum Sanctum nullam esse substantiam, sed tantum
bonae mentis concitationem. Sed absit, ut huiusmodi viperarum sibila
quemquam afflent in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti renatum.
Non hic sumam operam in praedicandis
Basilii laudibus, ne audiam τό τίς αΰτόν ψέγει. Non silebo tamen, quid mihi inter vertendum
acciderit. Visus sum mihi in hoc opere deprehendisse factum, quod in
celeberrimis quibusque laudatissimisque scriptoribus, velut in
Athanasio Chrysostomo et Hieronymo factum et videmus et indignamur.
Quid isthuc, inquis? Posteaquam dimidium operis absolueram citra
tedium, visa est mihi phrasis alium referre parentem aliumque spirare
genium. Interdum ad tragicum cothurnum intumescebat oratio, rursus ad
vulgarem sermonem subsidebat. Interdum subinane quiddam habere
videbatur, velut ostentantis se didicisse, quae Aristoteles in libris
“De enuntiatione et praedicamentis” Porphyrius in libello
“De quinque vocibus praedicabilibus” tradiderunt. Ad haec
subinde digrediebatur ab instituto nec satis concinne redibat a
digressione. Postremo multa videbantur admisceri, quae non admodum
facerent ad id, quod agitur: quaedam etiam repetuntur oblivione
verius, quam iudicio: cum Basilius ubique sit sanus simplex et
candidus, sibi constans atque etiam instans, numquam ab eo, quod
agitur, excurrens temere, nusquam divinis mysteriis admiscens
philosophiam mundanam, nisi per adversarios coactus idque contemptim:
sed ubique placidus ac virgineo quodam pudore incedit, ab omni
ostentatione alienissimus, ne in pugna quidem ab ingenii lenitate
recedens. Ex his rebus subiit animum meum suspicio studiosum
quempiam, quo volumen redderet auctius, multa intertexuisse vel ex
aliis autoribus decerpta emblemata (nam hoc argumentum a compluribus
Graecis accurate tractatum est), vel ex sese reperta. Sunt enim in
his quaedam erudita, sed a charactere Basilii discrepantia, quaedam
rursus eiusmodi, ut indole referant parentem suum, videlicet eum, qui
doctissimis Athanasii libellis “De Spiritu Sancto” suas
loquaces sed elumbes attexuit naenias, quique in epistolam ad
Corinthios posteriorem, et in Apostolorum Acta Chrysostomus haberi
studuit. Porro sceleratissimum contaminandi genus est egregiorum
virorum clarissimis purpuris suos pannos intertexere aut, ut melius
dicam, generosa illorum vina suis vapis corrumpere: quod in Divi
Hieronymi commentariis, quibus enarrat Psalmos, intolerabili
sacrilegio factum esse clarius est, quam ut negari possit. Adversus
tantam ecclesiae contumeliam promptum erat remedium, si principes et
episcopi librorum, quos lectu dignos censuissent, archetypa in certis
bibliothecis reponenda curassent.
In his itaque vertendis fateor mihi
nonnihil obrepsisse tedii, adeo ut identidem illud Maronis mecum
submurmurarem: “Non alias vires, conuersaque numina sentis ?”
cum in 1ceteris nihil esset, quod offenderet gustum meum. Sed hanc
meam suspicionem nihil aliud haberi volo, quam somnium, si tu
dissenties. Sub operis calcem veluti celeuma canens excurrit in
naualis pugnae descriptionem, verbis plane tragicis phaleratam, in
qua mire ponit ob oculos ecclesiae tum miserabiliter fluctuantis
imaginem, sed non ita multum abhorrentem ab horum temporum statu, in
quibus tam caeca est opinionum digladiatio, ut interdum amicos pro
hostibus feriamus, nec ulla sit caritas aut concordia, si qua est
ulla, nisi quam conciliavit erroris conspiratio, hoc est morbus
communis: et in tanta dogmatum varietate, in tanta morum corruptione
in tam confuso vociferantium tumultu, propemodum sublato rerum
hominumque discrimine, merito dubitet aliquis, cui sese globo
adiungat. Nulla sinceritas, sed prodigiosa quaedam calumniandi
scabies, ne dicam rabies, habet plerosque vel alienorum lapsuum
saevos expensores, vel recte dictorum malignos interpretes. Sub omni
lapide scorpius dormit. Ex unica syllaba quantus tumultus
incomparabili viro suscitatus est? Quoniam in sollemni clausula
precationis aut concionis, pro, in spiritu, semel atque iterum
dixerat, cum spiritu, Basilius per omnes urbes, per omnes pagos, per
omnia fora, per omnia conventicula calumniantium vocibus lapidabatur:
nec illum vel inculpata morum integritas, vel eruditio rara, cum pari
facundia coniuncta, vel ipsa functionis dignitas, vel admirabilis
quaedam erga omnes tum comitas, tum benignitas a venenatis
obtrectatorum sibilis vindicare potuerunt: ut ego optimo iure nimis
delicatus videri possim, si nullo pacto cum tali viro conferendus
homuncio, linguacium quorundam obtrectationes perpeti non queam.
Simul illud ex hoc argumento liquet, quod
scripsit beatus Hieronymus: Arianorum, Eunomianorum, Origenistarum
aliorumque circa divinas personas errores, ex humana philosophia
duxisse seminarium: non quod Philosophia per se sit impia, sed quod
ad huius regulam coelestis illa philosophia quae venit e sinu Patris
per Filium, nec velit nec debeat exigi. Qui namque isti, qui nihil
aliud erant quam homines, divina mysteria possint perspicere, qui sic
in plerisque naturae rebus caecutierunt? Quamquam illi qui tum divo
Basilio facessebant negotium, philosophastri verius erant quam
philosophi. Apud imperitam multitudinem sese pro consummatis
philosophis venditabant, quod ex Aristotele, Porphyrioque degustarant
verius quam didicerant, quid sit Enuntiatio, quid Genus, quid
Species, quid Substantia, quid Accidens, quid Quantitas, quid
Qualitas, quid ad Aliquid, quot modis dicantur Opposita, quot modis
aliquid vel sit in alio, vel de alio praedicetur. Quae nunc sunt
elementa puerorum ad Philosophiae limen accedentium, ut istorum
impietas magis sit imputanda falsae persuasioni, quam Philosophiae.
Quas turbas concitassent in orbe, si illa quoque degustassent, quae
Aristoteles tradidit De formis Syllogismorum, De Demonstrationibus,
De Topicis, et Elenchis, De naturalibus, et iis quae sunt ultra
naturalia? Sed evehor longius, ut in praefatione.
Itaque ut finiam: Quicquid hic est nostrae
opellae, tibi dicatum esse volui, Praesul amplissime, non tantum ob
id, ut tui nominis lenocinio studiosis reddatur commendatius, verum
multo magis ut acri tuo iudicio, tuaque lima fiat emendatius: nam
primam manum ad te mitto. Hic si quis mihi temeritatis dicam scribat,
nihil aliud adferam ad eius criminis purgationem quam naturam, et hac
valentiorem diutinam consuetudinem. Naturam refingere difficillimum
est, sed multo difficilius dediscere quod diutinus usus penitus
infixit, utramque alteri iunctam mutare prorsus άδύνατον arbitror homini. Θεοί δέ τε πάντα δύνανται. At isthuc, inquies, est accusare teipsum potius, quam excusare. Quid facias? Saepenumero tamen apud clementem
iudicem veniam promeruit ingenua culpae confessio. Cuius tamen partem
aliquam, si libeat tergiversatorem agere, in typographos reiicere
liceret, qui mihi fere extorquent ovum antequam pepererim; et si quid
conceptum est, non sinunt foetum maturescere, sed, inuita Lucina,
cogunt per abortum eiicere. Non ignorabam quid te dignum esset, vir
clarissime, sed imitatus Graeculum illum e paupere pera depromo
paucos obolos ούκ ατά τήν άξίαν σοΰ, ώ Σεβαστέ, εί γάρ πλέον είχον,πλέον έδίδουν.
Precor, ut ista motoria fabula, quam tot iam annos agis, sortiatur catastrophen tum tibi privatim, tum publice ⌊regno Poloniae⌋ felicem teque ⌊Sigismundus rex⌋, ut si quis alius omnibus ornamentis egregio principe dignis cumulatus, dulci patriae gregique carissimo, cuius solicitudo pietatem tuam per omnes negotiorum undas comitatur, brevi restituat.
Datum apud ⌊Friburgum Brisgoae⌋, pridie Calendas Maias, anno Domini MDXXXII.
| | 3 | IDL 6859 | Erasmus of Rotterdam to Ioannes DANTISCUS, before 1533-05-10 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 946: Transmisit Erasmus in manus meas epistulam, quam his adiunctam mitto. | | |
Texts regarding Erasmus of Rotterdam
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDT 391 | Cornelis DE SCHEPPER to Erasmus of Rotterdam Augsburg 1530-06-28 | Manuscript sources: 1 | early printed book, ,
| 2 | excerpt, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a. 1530, f. 35
|
Prints: 1 | ALLEN 8 No. 2336 | 2 | FÖRSTEMANN 1904 No. 131, p. 145-147 |
| | 2 | IDT 411 | Iacobus IASPARUS to Erasmus of Rotterdam Brussels 1531-11-19 | Manuscript sources: Prints: 1 | FÖRSTEMANN 1904 No. 162, p. 192-195 |
| |
Texts where mentioned Erasmus of Rotterdam Results found: 39 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 276 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Toledo, 1526-01-10 | 2 | IDL 340 | Ioannes DANTISCUS to [Krzysztof SZYDŁOWIECKI], Valladolid, 1527-05-06 | 3 | IDL 353 | Ioannes DANTISCUS to Bona Sforza, Valladolid, 1527-06-17 | 4 | IDL 408 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Zaragoza, 1528-06-28 | 5 | IDL 5751 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, [Madrid], [1528-08-19 — 1528-08-31] | 6 | IDL 421 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, Toledo, 1529-01-16 | 7 | IDL 425 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, Toledo, 1529-02-14 | 8 | IDL 492 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1530-05-09 | 9 | IDL 545 | Lodovico SPINOLA to Ioannes DANTISCUS, Genoa, 1530-09-13 | 10 | IDL 615 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-16 | 11 | IDL 618 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-27 | 12 | IDL 620 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-05-[12] | 13 | IDL 636 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-06-02 | 14 | IDL 672 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-08-19 | 15 | IDL 5791 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, [Brussels?], shortly before [1531?]-11-11 | 16 | IDL 723 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Paris, 1531-12-06 | 17 | IDL 5768 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, [Regensburg], [ca. 1532-04-16?] | 18 | IDL 792 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-05-28 | 19 | IDL 5768 | Alfonso de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, [Regensburg], [ca. 1532-04-16?] | 20 | IDL 946 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-05-10 | 21 | IDL 104 | Felix REX to Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), [1533]-07-17 | 22 | IDL 994 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-08-16 | 23 | IDL 1105 | [Io]annes [CAMPENSIS] to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1534-01-26 | 24 | IDL 1138 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1534-03-28 | 25 | IDL 1204 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1534-07-24 | 26 | IDL 1253 | Johann DOBNECK (COCHLAEUS, WENDELSTEIN) to Ioannes DANTISCUS, Dresden, 1534-12-30 | 27 | IDL 1379 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1535-12-06 | 28 | IDL 1421 | Ioannes DANTISCUS to Cornelis [DE SCHEPPER], Löbau (Lubawa), 1536-02-24 | 29 | IDL 1455 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1536-05-26 | 30 | IDL 1516 | Ioannes DANTISCUS to [Kaspar HANNAU], Löbau (Lubawa), 1536-07-22 | 31 | IDL 1545 | Johann DOBNECK (COCHLAEUS, WENDELSTEIN) to Ioannes DANTISCUS, Meißen, 1536-09-29 | 32 | IDL 1549 | Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1536-10-30 | 33 | IDL 1554 | Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1536-11-22 | 34 | IDL 1561 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Thorn (Toruń), 1536-11-26 | 35 | IDL 1645 | Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1537-05-30 | 36 | IDL 451 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Löbau (Lubawa), 1537-09-05 | 37 | IDL 2012 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-12-09 | 38 | IDL 2359 | Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1540-11-20 | 39 | IDL 2464 | Ioannes DANTISCUS to [Georg HEGEL?], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-21 | 40 | IDL 2863 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, London, 1545-09-01 |
|