Teksty związane z Maciej MGOWSKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 19 | Privilege for Friedeck (Wąbrzeźno) Friedeck (Wąbrzeźno) 1534-01-10 | Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 454
|
Publikacje: | Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
In nomine Domini amen.
Cum adeo humanae imbecillitatis
labilis sit et fluxa memoria, ut nisi ea, que diuturna esse debent,
scripturarum et testium sufficienti annotatione memoriae commendentur
temporis
successu obliterari oblivionique tradi possent, ad perpetuam igitur memoriam
nos Ioannes de
Curiis Dantiscus Dei gratia episcopus Culmensis et administrator episcopatus
Pomezaniensis universis et singulis praesentibus et futuris
manifestum facimus, quod dignam habentes rationem bonorum nostrorum episcopalium Fredeck seu Wambrzezno nuncupatorum, cupientes ea ad commodiorem frugem, quemadmodum tenemur, perducere incolasque illorum omni alioqui libertati hactenus
destitutos et quasi pro rusticis habitos singulari nostri gratia et
munificentia
prosequi, illos per privilegium per nos impetratum serenissimi principis et
domini
domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae magni ducis Lithuaniae
Russiae
Prussiae Masoviae etc. domini et heredis domini nostri clementissimi atque
auctoritate superioritatis nostrae cives esse et haberi iureque ac
libertate
civili uti debere admisimus et constituimus nundinisque et aliis
libertatibus
more aliarum civitatum et oppidorum, prout in litteris et privilegio suae
sanctae
regiae maiestatis, quod apud nos est, continetur donantes illisque ultra
quadraginta mansos a prima locatione illorum bonorum emensuratos et datos,
viginti alios villae desertae Podwiesk dictae addidimus, ut in toto sexaginta
mansos mensurae Culmensis habea
<>
t, eosque iure haereditario ipsi et eorum successores
possideant, ia tamen, ut nobis et nostris successoribus ipsi et eorum
successores singulis annis pro festo sancti Martini a quolibet manso mediam
alteram marcam numeri et monetae Pruthenicalis, marcam per viginti grossos
computando, unum modium avenae et duos pullos solvere et labores de eisdem
mansis, ut in aliis bonis nostris in usu est, solitos et consuetos facere
sint
astricti. Insuper quinquaginta sex iugera agri, quae prius ad arcem nostram
Frideck spectabant, eis contulimus, a quorum quolibet singulis annis nobis et
nostris
successoribus dare tenebuntur decem solidos usualis monetae. In recognitionem
vero superioritatis nostrae omnes et singuli, qui cerevisiam coquunt vel in
posterum coquere voluerint, quilibet a domo, quam inhabitat, pro divi Martini
festo quinque grossos, ceteri vero incolae illius oppidi a qualibet domo seu
area per duos grossos nobis et nostris successoribus episcopis singulis annis
perpetuo solvere tenebuntur. Quo autem commodius oppidi praetorium et alia in
usum publicum aedificia erecta in structuris possent conservari lutumque et
id genus sordes educi mundeque omnia teneri, pro utilitate publica dedimus
illorum reipublicae cum toto exinde proventu principaliter casas circumquaque praetorium
aedificatas braxatorium cum brasiatorio balneum quinque insuper areas pro
domibus aedificandis necessarias. Ex his omnibus proventus totaliter in usum
publicum cedere debent. Ex lanienis vero seu, ut vocant, macellis carnium, a
quorum quolibet singulis annis quilibet lanius medium lapidem sepi pro festo
sancti
Martini solvere tenebitur, et a pistoribus aliisque opificibus, quibus
tempore
suo iuxta morem aliarum civitatum census instituetur, quod in arbitrium
nostrum
et successorum nostrorum reiicimus, medietatem huiusmodi proventus pro nobis
et
nostris successoribus reservamus, alium in usum publicum conferimus.
Insuper
pro
insigniis seu ut vocant sigillo illis auctoritate nostra et sacrae caesareae
maiestatis nobis in hac parte concessa , alam aquilae unam coloris nigri et
per
transversum illius alae pedum seu pastorale fixum, quemadmodum in calce
litterarum
seu privilegii huius est depictum, praesentium vigore conferimus dantes et
concedentes praefatis subditis nostris in eis et in omnibus aliis libertatibus
iure
Culmensi perpetuo gaudere et frui.
Datum in castro nostro Fredeck die decimo mensis Ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo trecesimo quarto.
Praesentibus ibidem nobilibus
dominis
Bernardo et Georgio de Curiis, alias Flachsbinder fratribus nostris et
Matthia Mgowski scabino terrae Culmensis ac honorabilibus et nobilibus
dominis
Iacobo Szepanski sacellano
et Andrea parocho in Frideck, praefecto in Frideck nostris, ac Paulo Koss et
Michaele
Balginski servitoribus nostris et aliis plerisque fidedignis testibus ad
praemissa
harum,
quibus sigillum nostrum maius praesentibus est subappensum testimonio, litterarum.
|
Teksty ze wzmianką o Maciej MGOWSKI Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1575 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-01-22 | 2 | IDL 1577 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 153[7]-02-02 | 3 | IDL 1579 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-02-11 | 4 | IDL 6113 | Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-03-06 | 5 | IDL 1586 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1537-03-10 | 6 | IDL 1594 | [Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 |
|