Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Johann LANG
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 2718 | Johann LANG do Ioannes DANTISCUS, Warsaw, 1544-04-21 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, letter and signature in the same hand, BK, 230, s. 103-104
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc., domino suo gratioso
Reverendissime in Christo Pater, gratiose domine.
Post humilem mei obsequiorumque meorum commendationem.
Quod Reverendissima Paternitas Vestra ex domino magistro curiae serenissimae reginae Elisabethae, dominae meae clementissimae, cognoscere optavit, id officii mei esse putavi per me ipsum Reverendissimae Paternitati Vestrae significare me aulam hanc semestri fere toto cum magna mea molestia et incommoditate secutum, in Lithuaniam, quo profectio nunc instituitur, non iturum esse, cum quod multis praesentia mea aegre est, tum quod diutius a coniuge et liberis carissimis, quibus sum obstrictus, abesse mihi integrum non est.
Siquidem mihi humanitatis et religionis meae rationem constare volo neque sacratissimum Romanorum regem pro divina aequitate et pietate sua profectionem talem a me exacturam arbitror, quam minus etiam necessariam esse iudico, quando divina suppeditante gratia et malitia certorum hominum retecta melius reginae Elisabethae res habere incoeperunt futurae ilico, cum ad regem et coniugem suum venerit, loco optimo.
Credo tamen Romanorum regem crebrius me in Poloniam legato visendae carissimae filiae gratia usurum esse.
Reverendissimae Paternitati Vestrae quocumque loco fuero et tempore quovis, ut potero, dicam et faciam, quae e re et dignitate eiusdem fore cognovero. Cui me unice commendo.
Datae
Varsoviae, XXI Aprilis 1544.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus Ioannes Langus legum doctor, serenissimi Romanorum regis secretarius
| |
Teksty związane z Johann LANG
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 585 | Johann LANG do [Samuel MACIEJOWSKI?] Świdnica 1547-06-02 | Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | ekscerpt język: łacina, XVI w., BK, 230, s. 205-206, 208
| 2 | ekscerpt język: łacina, XVI w., GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, Nr 1087, enclosure
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ex litteris doctoris Langi
Si quid per homines leves et impudentes vel sermonibus vel scriptis est apud Polonos de maiestate imperatoria sparsum, quod in imperatorem prudentem, pium, moderatum casuumque humanorum non immemorem non cadit, ei Reverendissima Paternitas Vestra fidem habere nolit. Cum se optimus princeps erga captivum Saxonem talem exhibuit, ut neque in verbis neque in vultu ulla sit acerbitas animadversa, vindicavit eum ab ignominia militum omni neque gravius quicquam in eum dici aut fieri est passus. Permanet is in potestate caesaris. Ditio eius omnis una cum suffragiis in eligendo caesare iure gentili eius Mauritio duci cedit, praeter civitates eas et populos, qui regni Bohemiae sunt beneficiarii eligendi. Retinet etiam caesar in Turingiis Gottam praesidio suo firmatam. Coniugi Saxonis ius antiphernorum integrum remanet. Liberi eiusdem ex annua Turingiaca pensione Mauricii sumptus tolerabunt dignitatemque suam tuebuntur. Caesar apud Saxones castra adhuc habet, ibi cum eo civitates Saxonicae, quae partes perduellis sunt secutae, de deditione direptioneque transigunt redimenda. Vulgus eas civitates maritimas vocat. Pacatis locis praeterquam in Germania omnibus, maiestas sua, Deo bene adiuvante, constituit conventum Panalemanicum apud Germanos agere. In quo de religione ordinanda rationes ineantur, iudicium Amphiclyonum (camerae id nominant ius) constituatur, et bellum Turcis inferendum decernant. Deus consilia coeptaque eius secundet. Rex Ferdinandus ad conventum Bohemorum cum peditatu et equitatu non paenitendo est profectus, in quo ut opinor authores nephandae seditionis non pulchre statunt. Hessus ipse, diebus proximis una cum Henrico Brunsuicensi duce, quem vinctum aliquandiu habuit, Lipsiae fuit. Caesaris se potestati citra exceptionem omnem dediturus. Hi exitus consilia prava manent. Haec seditiosorum hominum est ? fortuna, talia rebellionis sunt praemia. Scripsi antea ad Reverendissimam Paternitatem Vestram Saxonis primogenitum filium, et fratrem una cum eo esse captum, quod ea res ita ad nos esset a recenti victoria renuntiata. Postea autem filius quem dixi, scloppo occisus esse ferebatur. Sed his equo deiectus, pro mortuo est habitus, venit tamen. Adhuc nescio quo fato servatus, et a medicis vulnus eius Gottae curatur. Frater autem fuga caedem et captivitatem evasit, seque una cum Witenberga caesari dedidit. Captus cum Saxone est dux Brunsuicensis non Enrichus, nam is in caesaris partibus fuit, sed Ernestus. O utinam simili successu contra barbaros, quamprimum in Pannoniis res geratur, et Poloni nostri cum principibus nostris, consilia, vires opesque suas contra hostem communem coniungant et consociant.
Datae Schwidniciae, II Iunii 47.
|
Teksty ze wzmianką o Johann LANG Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 2713 | Piotr OKOŃ do Ioannes DANTISCUS, Warsaw, 1544-04-07 | 2 | IDL 2697 | Piotr OKOŃ do Ioannes DANTISCUS, Warsaw, 1544-04-21 | 3 | IDL 2748 | Stanisław GÓRSKI do Ioannes DANTISCUS, Brest-Litovsk, 1544-08-17 | 4 | IDL 2749 | Piotr OKOŃ do Ioannes DANTISCUS, Brest-Litovsk, 1544-08-17 | 5 | IDL 2907 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1546-01-31 | 6 | IDL 2919 | Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-03-02 | 7 | IDL 2942 | Stanisław GÓRSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1546-03-28 | 8 | IDL 3233 | Martin ALLEXWANGEN do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1547-10-18 |
|