Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Jan LUBODZIESKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 3355 | Jan LUBODZIESKI do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1548-03-25 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 1047-1050
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 1050
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
BCz, 1599, p. 1047
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi observandissime colendissimeque. Mea humillima servitia Reverendissimae Paternitati Vestrae imprimis commendata esse cupio.
Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad venerabiles dominos canonicos per me missas summa cum diligentia reddidi,
quibus lectis mihi per venerabilem dominum Achacium decanum ecclesiae Varmiensis nomine totius capituli responsum est: „Ex litteris a reverendissimo domino allatis venerabile capitulum eius reverendissimam paternitatem tuum biennale in schola Wittenbergensi studium approbasse et suscepisse facile perspexit eamque reverendissimam paternitatem a venerabili capitulo, ne tibi (completo tertio anno) participationem negaremus, iisdem in litteris postulasse. Nos itaque, volentes scriptis et voluntati eius reverendissimae paternitatis satisfacere, illud quoque (etiamsi iura et statuta nostra id non admittunt) approbamus, nobis enim cum eius reverendissima paternitate hac de re contendere non licet, verum eam omnem causam, quomodo sese habeat, in librum nostrum capitularem inscribi curabimus.” Quid autem haec inscriptio praeseferat, non plane intellig{i}o, sed magis Reverendissimae Paternitatis domini mei clementissimi iudicio id committo humiliter deprecando, Reverendissima Vestra Paternitas pro sua excellenti prudentia providere velit, ne inde aliquid novi, quod mihi impedimento esse posset, oriatur. Meum erit Deum Optimum Maximum orare, ut Vestram Reverendissimam Paternitatem, cuius gratia me humiliter committo, salvam atque incolumem conservet in multos annos. De absolutione loci suspecti nulla mentio facta testimoniumque studiorum meorum ... illegible⌈...... illegible⌉ in schola
BCz, 1599, p. 1048
privilegiata a me minime est exquisitum. Ea hidden by binding⌈[Ea]Ea hidden by binding⌉ omnia, quae hic in causa mea gerebantur, Reverendissimam Paternitatem Vestram dominum meum colendissimum scire volo hidden by binding⌈[olo]olo hidden by binding⌉.
| | 2 | IDL 3433 | Jan LUBODZIESKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1548-08-21 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 1165-1168
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo observandissimo clementissimoque.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine et maecenas mihi observandissime
colendissimeque. Mea humillima servitia in gratiam Reverendissimae
P(aternitatis) Vestrae in primis commendo.
Quaerenti mihi iam diu, quid potissimum ad Reverendissimam Paternitatem Vestram scriberem, non modo certa res, sed ne argumentum quidem veniebat in mentem. Vereor autem, ne Reverendissima Paternitas Vestra a me officium litterarum requirat, neve aliquis me beneficiorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in me collatorum, (quorum memoriam,
dum spiritus meos reget artus, conservabo), omnino oblitum atque ingratum esse iudicet, eo quod nihil litterarum quam diu hic
versatus ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dederim. Statui
igitur Reverendissimam Paternitatem Vestram dominum ac patronum meum colendissimum his meis breviusculis hoc tempore adire. Spero Reverendissima Paternitas eas benigno suscipiat animo.
Cum nuper ante
discessum meum apud Reverendissimam Paternitatem Vestram fuissem, litteras testimoniales meorum studiorum una cum litteris apostolicis, quae mihi ex urbe missae fuerant, mecum attuli. Quibus lectis Reverendissima Paternitas Vestra illas, quae a Wittenberga proven{en}erant, approbavit, illas vero, quas ex urbe accepi, mihi parum utiles fore eadem Reverendissima Paternitas Vestra censuit, praesertim cum absolutio de bulla Leonis papae, quae omnes, quicumque se in locis suspectis studiorum causa continent sive hactenus continebant, damnat eosque ab omnibus ecclesiasticis ordinibus excludit, in eis desideratur. Idcirco orig. iccirco⌈IdcircoIdcirco orig. iccirco⌉ Reverendissima Paternitas Vestra me pro sua erga me clementia, ut
mihi per nuntios h{i}uiusmodi absolutionem a summo pontifice adferre curarem, diligentissime monuit. Adven[iente] vero venerabili et eximio domino doctore [Gas]paro confratre plurimum
honorando, c{i}uius ego superinscribed⌈egoego superinscribed⌉ fide[m et] amorem erga me perspexeram, eius venerabilitati omni[a] mea negotia, quoquo modo se habeant, diligentissi[me] exposui. Etsi Eius Venerabilitas mihi ante parum [notus] fuerat, tamen omnibus in
rebus se mihi amicis[sim]mum praebuit statimque litteras ad suos
Rom[ae] pro impetranda huiusmodi absolutione conscrip[sit]. Id ego Reverenedissimae Paternitati Vestrae, domino ac patrono suo [sig]nificare volui, quod numquam per me ipsum […?] fuissem assecutus, ut ea, quae mihi in pos[te]rum nocere possint, providerem, nisi Reverendissima Paternitas Vestra, dominus meus clementissimus, mihi auxiliis et opera succurisset. Hisce ego superinscribed⌈egoego superinscribed⌉ me [in] gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam Deus Om[ni]potens salvam atque incolumem conservet in […] annos
multos, commendo.
Cracoviae, 21 [Au]gusti, anno Domini 1548
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus servitor Ioannes Liubodziesky
| |
Teksty związane z Jan LUBODZIESKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 139 | Appointment on canonry issued by Ioannes DANTISCUS & Achatius TRENCK & Johann HANNAU Jr & Johann TYMMERMANN & Ermland (Warmia) Chapter dla Jan LUBODZIESKI Frauenburg (Frombork) 1547-[07-21] | Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 289v
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D.70, f. 289v
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis,
Achatius a Trencka decanus Ioannes Timmerman custos Ioannes
Hannow Eustachius Knobelsdorf et Fabianus Emerich on the margin⌈Eustachius Knobelsdorf et Fabianus EmerichEustachius Knobelsdorf et Fabianus Emerich on the margin⌉ ceterique canonici ecclesiae Varmiensis capitulum eiusdem ecclesiae
repraesentantes omnibus et singulis, ad quos praesentes nostrae
litterae pervenerint, notum facimus et significamus, quod
cum hodie venerabilis Raphael a Conopat canonicus Varmiensis in propria persona canonicatui et praebendae, quos in dicta nostra Varmiensi
ecclesia obtinebat et possidebat ac omni iure sibi in eis written over a⌈aisis written over a⌉dem
quomodolibet competenti, coram notario et testibus infrascriptis in
nostra capitulari congregatione sponte cesserit eosque in manibus nostris libere et simpliciter resignaverit, nos Ioannes episcopus per
praefatum fratrem nostrum Achatium a Trencka decanum speciali written over e⌈eii written over e⌉ a
nobis super hoc facultate suffultum ac capitulum supradicti
resignationem ipsam recepimus et admisimus et ad laudabilem
honestatis et probitatis indolem venerabilis nobis dilecti
Ioanni written over e⌈eii written over e⌉s a Lobenn clerici Vladislaviensis diocesis benignae considerationis habentes respectum eidem Mauritio Ioanni praesent[...] leaf deeply bound⌈[...][...] leaf deeply bound⌉ canonicatum et praebendam praedictos per
resignationem huiusmodi seu alio quovis modo vacantes et ad nostram
collationem seu dispositionem communiter pertinentes cum omnibus
iuribus et pertinentiis ipsorum ac plenitudine iuris canonici
auctoritate nostra ordinaria praesentium tenore conferimus et
assignamus ac de eis etiam providemus instituentes ipsum in eisdem
canonicatu et praebenda ac decernentes ipsum in eadem ecclesia in
canonicum recipi et in fratrem ac in ipsorum canonicatus et
praebendae iuriumque et pertinentiarum omnium eorundem possessionem induci debere stallaeque sibi in choro et loco in capitulo cum
plenitudine iuris canonici assignatur praestit[...] leaf deeply bound⌈[...][...] leaf deeply bound⌉ prius per eum vel
procuratorem ipsius superinscribed in place of crossed-out vel procuratorem ipsius⌈vel procuratorem ipsiusvel
procuratorem ipsiusvel
procuratorem ipsius superinscribed in place of crossed-out vel procuratorem ipsius⌉ de observandis statutis et consuetudinibus ecclesiae nostrae solito iuramento.
In quorum omnium fidem et testimonium praesentes nostras litteras super his confici et per notarium publicum infrascriptum
subscribi ac nostrorum sigillorum episcopali et capitulari iussimus
appensione communiri.
Dat(um) or Dat(um)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(um)⌉
apud ecclesiam
nostram cathedralem Varmiensem in capitulo propter hoc in loco consueto congregato sollemniter congregato, anno Domini nostri Salvatoris millesimo quingentesimo XLVII.
|
Teksty ze wzmianką o Jan LUBODZIESKI Results found: 2 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3133 | Ioannes DANTISCUS do Stanisław KOSTKA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-20 | 2 | IDL 3279 | Ioannes DANTISCUS do Stanisław KOSTKA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-09 |
|