Correspondence between Dantiscus and Erazm EUSTACHY
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 2688 | Erazm EUSTACHY to Ioannes DANTISCUS, Kaunas, 1543-11-27 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-01-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 375- 378
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 378
Reverendissimo in Christo Patri, ⌊domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino gratiosissimo
Accepi litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis, in quibus scribit obtinuisse a sacra ⌊regia maiestate⌋, ut a centum lastis salis teloneum liberum habeat, quod solet advehi ex ⌊Prussia⌋ Chronio versus ⌊Kawnam⌋. Pro germano Vestrae Reverendissimae Paternitatis, generoso domino ⌊Georgio a Curiis⌋, desuperque litteras concessionis sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ emanatas et eius manu subscriptas mihi transmisit. Quibus acceptis, cum ea, qua decet, reverentia egi operam ad magnificum dominum thesaurarium terrestrem pro admissione illarum, cum sit consuetudinis, ut sine scientia domini thesaurarii quittantiae non admittuntur, per proprium servitorem mittendo ⌊Vilnam⌋. Dominus thesaurarius grato animo id fecit et ita quittantia a Reverendissima Paternitate Vestra in favorem ⌊germani⌋ suum sortita est effectum et sal per me liberum a teloneo dimissum schedaque libera concessa est illi, cui negotium hoc germanus Vestrae Reverendissimae Paternitatis commisit. In quo negotio gratissime et ex animo servitium hoc paucum exhibui pro Reverendissima Paternitate Vestra.
Cuperem quidem in maioribus servitiis complacere Vestrae Reverendissimae Paternitati et illis, quibus Vestra Reverendissima Paternitas mandare dignabitur.
Tandem diutissime ac felicissime opto Vestram Reverendissimam Paternitatem valere.
Datum ⌊Kawnae⌋, XXVII mensis Novembris anno Domini 1543.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor ⌊Eustathius canonicus Vilnensis⌋ propria manu
| |
|