Correspondence between Dantiscus and Iacobus HERMITZ
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 2 + lost: 2 1 | IDL 3921 | Ioannes DANTISCUS to Iacobus HERMITZ, a parish priest in Braunsberg (Braniewo) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 7, f. 48r-v
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis honorabili domino Iacobo Hermicz archipresbytero et parocho in Braunsberg et universis presbyteris curatis sub eadem sede constitutis
Quoniam nos Divina Scriptura docuit et ecclesiae consuetudo confirmavit, quod
sancta et salutaris sit oratio, quae pro defunctis Domino offertur, ut a peccatis solvantur propitiumque iudicem inveniant, debemus indifferenter orare pro spiritibus fidelium defunctorum, ut sit illis salus aeterna ac perpetua sanitas, gaudium et refrigerium sempiternum. Imprimis tamen maxime rogare oportet pro regibus et iis, qui in eminentiore loco constituti fuerunt.
Cum itaque serenissima princeps Elizabeta, Ferdinandi Romanorum regis filia, serenissimi domini, domini nostri Sigismundi iunioris Poloniae regis carissima coniunx, superioribus diebus in flore aetatis ante tempus rapta, naturae debitum solvit atque, de hac lacrimarum valle sublata, in alteram vitam transiit, hortamur vos in Domino et in virtute sanctae oboedientiae mandamus vobis, ut postquam nostras litteras acceperitis, primum id populo denuntietis, deinde sequente Dominica publice in ecclesiis vestris vigilias et missas defunctorum pro eius anima sollemniter instituatis, magistratus populumque, ut huiusmodi officiis , quando pro dormitione eius sacrificium celebrabitur, intersit atque oblationes, eleemosinas, orationes, deprecationes aliaque pietatis officia pro anima defunctae cum devotione debita ut faciat diligenter, hortemini, pulsatis campanis, collocatis fraternitatum candelis et aliis istiusmodi regalibus sollemnibusque exsequiis exhiberi solitis et consuetis, sub oboedientia non secus facturi.
Volumus autem hanc nostram requisitionem de vicino ad vicinum plebanum cum subscriptionis nota transmitti et postremo ad cancellariam nostram more solito referri.
Datae
in arce Helsperg, III Iulii 1545, sub sigillo nostro.
| | 2 | IDL 7414 | Iacobus HERMITZ to Ioannes DANTISCUS, shortly before 1547-09-12 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3213: Excepi et legi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ea, qua decet, reverentia. Quae ultra, quam dici potest, me gaudio affecerunt, tum quod praeter meritum et exspectationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulo supplicanti tam incunctanter tamque comiter responsum miserit, tum quod plus praestat amplissima ista Reverendissimae Paternitatis Vestrae clementia (illustrissimi principis ornamentum), quam expetere audebam, cum filium istum, immorigerum etiam, paternis amplexibus dignatur. | | | 3 | IDL 7415 | Ioannes DANTISCUS to Iacobus HERMITZ, shortly before 1547-09-13 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3213: Excepi et legi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ea, qua decet, reverentia. | | | 4 | IDL 3213 | Iacobus HERMITZ to Ioannes DANTISCUS, Braunsberg (Braniewo), 1547-09-13 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-09-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, letter and signature in the same hand, BK, 230, p. 225-228
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, praesuli dignissimo, domino suo observandissimo
Indefessam obsequiorum cum debita oboedientia exhibitionem.
Reverendissime Praesul.
Excepi et legi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ea, qua decet, reverentia. Quae ultra, quam dici potest, me gaudio affecerunt, tum quod praeter meritum et exspectationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulo supplicanti tam incunctanter tamque comiter responsum miserit, tum quod plus praestat amplissima ista Reverendissimae Paternitatis Vestrae clementia (illustrissimi principis ornamentum), quam expetere audebam, cum filium istum, immorigerum etiam, paternis amplexibus dignatur. Immo extra caulam ecclesiae errantem non dedignatur, praesertim si fidem promissam re ipsa ratam faceret. Super haec Reverendissima Paternitas Vestra me commonefecit, ne in promissis magnificis simulatio lateret et, dum nunc Curium simulat, postmodum Bacchanalia vivat et nequiter se humiliet, ut subdole fallat. Propterea, ne periculo me imprudens implicarem, serio hunc coram generoso domino Reverendissimae Paternitatis Vestrae praefecto Georgio Proyk admonui et obstrinxi, quo de vitae prioris mutatione curaret, ne postea malo nodo malus cuneus quaerendus esset.
Ipse Petrus constanter stipulatus fidem et domino capitaneo, et mihi, ne nulla nos caperet dubitatio, quin praestare vellet, quod promitteret, videlicet Reverendissimae Paternitati Vestrae fidem firmam atque oboedientiam perpetuam, praeterea, ubi locorum in dominio Reverendissimae Paternitatis Vestrae utilis esse posset, eo se promptum concedere Reverendissimae Paternitati Vestrae exhibet. Hinc spem concepimus firmam et fiduciam Petrum post lapsum futurum stabiliorem et meliorem.
Tandem oro et obsecro Reverendissimae Paternitatis Vestrae celsitudinem, ut haec scripta mea boni consulat. Cui me ipsum debeo, maxime, cum non sit alius quisquam, cuius officiis me tam esse devinctum non solum fatear, verum etiam gaudeam.
Precor, ut Deus Optimus Maximus Reverendissimam Paternitatem Vestram quam diutissime nobis sua gratia servet incolumem, praesertim in hoc rerum turbine et ecclesiae Catholicae perverso ordine.
Datae
Braunsbergi, 13 Septembris 1547.
Iacobus Hermitz parochus Braunsbergensis, Reverendissimae Paternitatis Vestrae minister obsequentissimus
| |
Texts where mentioned Iacobus HERMITZ Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 6372 | Ioannes DANTISCUS to Andreas, a parish priest in Seeburg (Jeziorany) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 | 2 | IDL 6374 | Ioannes DANTISCUS to Nicolaus, a parish priest in Elbing (Elbląg) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 | 3 | IDL 6366 | Ioannes DANTISCUS to Gaspar, a parish priest in Frauenburg (Frombork) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 | 4 | IDL 6367 | Ioannes DANTISCUS to Anselmus, a parish priest in Mehlsack (Pieniężno) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 | 5 | IDL 6370 | Ioannes DANTISCUS to Tomasz GROSS, a parish priest in Guttstadt (Dobre Miasto) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 |
|