Correspondence between Dantiscus and Stephanus TOBIE
List
Database
Full text
Results found: 8 preserved: 6 + lost: 2 1 | IDL 1948 | Stephanus TOBIE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-21 | received [1538]-10-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 177-178
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 178
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Curio⌋, providentia Divina ⌊Apostolicaeque Sedis⌋ gratia praesuli ⌊ecclesiae Warmiensis⌋, dignissimo patrono suo semper et cumprimis observandissimo, cum humillima sui commendatione
De bona Dominationis Tuae omniumque tuorum valetudine et felici successu peroppido laetor et cum innumera sim expertus Tuae Celsitudinis beneficia, opere pretium fore duxi hasce in pignus amoris erga te mei destinare litterulas.
Recogitanti siquidem mihi saepiuscule inter multa, quae me sollicitarunt, Pater Amplissime, cur ad Celsitudinem Tuam scribendi ansam arriperem quidve cumprimis ederem, in quibus plurimum Tuae Dominationi me obnoxium agnosco atque una cum meis omnibus, duo potissimum occurrere: principio animi tui sincera ad nos pusillos ⌊ordinemque nostrum⌋ propensio, qua nos iam olim nusquam de se benemeritos Celsitudo Tua Reverendissima plus, quam dici queat, semper complexa sit. Pro quo tuo isto in nos amore ac benevolentia Dominationi Tuae nomine meo fratrumque omnium gratias ago quam maximas curaboque manibus et pedibus, ut hoc ipsum olim tuae fidei, licet referre haud possim, saltem apud Deum Optimum Maximum pro virili preculis, utcumque exiguis, respondere contendam. Alterum nihilo minus me vehementer impulit, nempe, quod cum nemini mortalium me nosque omnes magis debere perpendam, quam uno tibi, nec in ullo quopiam gratificari Amplitudini Tuae Reverendissimae in praesentia est integrum nec referendae gratiae vel ulla sese offerat occasio, Tua tamen Dominatio humaniss(ime) sola aestimatione semel de nobis concepta et mero (quod aiunt) motu citra quodvis aliud meritum, citra cuivispiam etiam preces, nos in pretio habeas semperque commendatissimos.
Nec mirum, cum non de eorum sis numero, qui tamdiu amicos colere solent, quoad eorum vel praesentia, vel bonis frui queant, sanctius, Tua Celsitudo Reverendissima, et colis omnes, et veneraris. Quibus ubi semel Amplitudo Tua se addixit, etiam absentes iugi et perenni cogitatione semper (quemadmodum de nobis frequenter factitatum constat) ante mentis aciem, oretenus denique obversari non desinit. Unde ingenium Tuae Amplitudinis placidum, mores perurbani, consuetudo humanissima, quibus nobis devinctus es, adeo animo meo infixe insident, ut mei ipsius potius, quam Dominationis Tuae Reverendissimae obliviscar. Accedunt praeterea cotidianae humanitatis tuae eximiae exempla, quae in vulgares et quoslibet edere non cessas. Quibus tantam erga cunctos comitatem et benignitatem ostendis, ut mirari satis nequeam, quibus animi corporisque dotibus supra alios mortales Providentia illa Divina Tuam Celsitudinem honoratam esse voluerit.
Quid denique in te virtutis non relucet? Cum quicquid patrimonii quoscumque census ecclesiae possides, eos non in privatos tuos usus, ut plerique omnes faciunt, sed vel in ecclesiae tuae ornamentum, vel in pauperes visceraque Christi, vel in viros et vitae honestate, et bonis disciplinis conspicuos, vel in reippublicae commoditatem dispensare conaris. Sed hoc hactenus, Pater Amplissime.
Et ne assentari videar aut epistulae modum excedam, ad calcem propero. Interim Tuae Reverendissimae Dominationis et illustriss(imae) gratiae nos omnes nostrumque ordinem commendo, exorando, ut Deus Optimus Maximus ad gloriam suam et Christianae religionis bonum diu Te nobis servare dignetur incolumem.
BCz, 1597, p. 178
Felicissime igitur valeat Paternitas Tua Reverendissima omnium benignissima vivatque sospes ... gap left by scribe⌈...... gap left by scribe⌉ Christo.
ms. Lubenter reg. Libenter⌈Lubenterms. Lubenter reg. Libenter⌉ certe accommodarem me Dominationi Tuae cum omnibus precibus meis, si quo officio et possem, et scirem, et quamvis rarius scribo, nihil tamen segnius amabo.
Iterum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ bene vale, optimarum litterarum antistes nostrique quam diutissime memor sis obsecro. Salute impartiunt plurima Reverendissimam Amplitudinem Tuam: venerandus pater Petrus, pater Georgius imprimis ceterique fratres omnes et singuli una cum genitrice tua, fratribus et soro hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ribus, quos omnes Omnipotentis gratia misericorditer incolumes conservare ad votum dignetur corpore et spiritu.
| | 2 | IDL 7090 | Ioannes DANTISCUS to Stephanus TOBIE, shortly before 1539-01-09 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2036: Quid pro vestris respondeam Reverendissimae Dominationi Vestrae in me impensis meritis, non habeo quicquam, experta et exhibita in me nosque omnes affluentissima munificentia | | | 3 | IDL 2036 | Stephanus TOBIE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-01-09 | received [1539]-01-17
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 407-408
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 408
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia praesuli ⌊ecclesiae Warmiensis⌋⌋ dignisimo, patrono suo semper et cumprimis observandissimo, cum humillima sui commendatione
Quid pro ⌊⌋ respondeam Reverendissimae Dominationi Vestrae in me impensis meritis, non habeo quicquam, experta et exhibita in me nosque omnes affluentissima munificentia, excepimus citra condignum elemosinam Reverendissimae Paternitats Vestrae non solum gratanter, verum etiam hilari (quod aiunt) fronte. Deus misericordiarum in retributione iustorum compensare dignetur istam erga nos beneficentiam agoque nomine meo et omnium fratrum gratias inexhaustas, cum ne tantillum quidem Amplitudini Vestrae vicissitudinem referre ullam sit integrum.
Praeterea conveni vitricos ecclesiae, quod volebat Paternitas Vestra Reverendissima, sed nihil expiscari possum, quomodo de re pecuniaria se superinscribed⌈sese superinscribed⌉ negotium habeat. Quamquam augurari licet, verentur d(ispensatorem) g(eneralem) e(cclesiae), ne indignationem illius incurrant. Ob id res ipsa sepulta manet. Cum autem iterum infestati ea de re fuerint, ad Reverendissimae Paternitatis Vestrae opem velut ad securitatis asylum confugient. Cogit ad hoc ipsa, quam erga me gerit Reverendissima Paternitas Vestra, nulla oblivione delenda caritas, adhuc unum expetere, quod istic apud vos degens excidit animo.
Vidi olim apud Dominationem Vestram ⌊⌋, quibus per transennam seu cursim perspectis non mediocriter affectus sum. Quia vero nusquam apud bibliopolas reperire potui, oro et obsecro Reverendissimam Amplitudinem Vestram, si quando ⌊Cracoviam⌋ destinare contigerit, pro uno vel duobus (nam et pater custos unum velit) pecuniam solvendo exponere dignemini in pignus(?) amoris erga me Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetui. Ego vero, quod in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ me fuerit,
cf. Verg. A. 4.336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus ⌊quamdiu spiritus hosce rexerit artuscf. Verg. A. 4.336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus ⌋, in orationibus apud Deum vestri haud immemor sum futurus. Id, quod et de ceteris patribus, et fratribus vobis persuadeatis, velim.
His quam diutissime ac bene valete corpore et spiritu sospes in Christo, optimarum litterarum Antistes, meque habitote(!) commendatissimum una cum meis.
Ex conventu Luboviensi, nona die Ianuarii, anno ab orbe redempto 1539.
Reverendissimae eiusdem Dominationis Vestrae clientulus ac Vestri obsequentissimus frater ⌊Stephanus Tobiae⌋, guardianus maxime indignus
| | 4 | IDL 2160 | Stephanus TOBIE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-03 | received [1539]-06-13
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 269
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 87
|
Prints: 1 | UBC No. 955, p. 802-803 (in extenso; German register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 269v
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni providentia divina ecclesiae Warmiensis praesuli dignissimo⌋, patrono suo semper observandissimo cum humili obsequio suique commendatione
Tametsi, Reverendissime in Christo Pater, auditu erat molestum pientissimam Dominationis Vestrae ⌊genetricem⌋ naturae Deoque concessisse, id unum tamen solaminis esse loco debet, quia cf. Vulg. Sap 3:1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis ⌊iustorum animae in manu Dei suntcf. Vulg. Sap 3:1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis ⌋ et cf. Vulg. Apc 14:13 ⌊beati mortui, qui in Domino moriunturcf. Vulg. Apc 14:13 ⌋. Adeo denique
cf. Cic. Amic. 102.1-2 res humanae fragiles caducaeque sunt ⌊mutabiles et caducae res existunt humanaecf. Cic. Amic. 102.1-2 res humanae fragiles caducaeque sunt ⌋
atque
cf. Sen. Ep. 99.8 Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit mori restat ⌊ad hoc nascimur, ut quandoque moriamurcf. Sen. Ep. 99.8 Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit mori restat ⌋. Deus det illi requiem semper exoptatam lucemque perpetuam cum beatis.
Quae autem Reverendissima Paternitas Vestra a nobis expostulat factitanda, iam ex<e>cutioni demandatum est. Cuius etiam animam, priusquam certiores de morte ipsius redderemur (quam rumor communis sparserat), orationibus fratrum affatim commendaram.
Obtulit dominus ⌊Plotofsky⌋ rem pecuniariam largiter nobis exhibitam cum certis cereis. Ego autem pro ⌊matris superinscribed⌈matrismatris superinscribed⌉⌋ anima Reverendissimae Dominationis Vestrae anniversarium agam, hoc est singulis missis a me utcumque celebratis, in memoria sum habiturus, quia Dominationi Vestrae me bis debeo pro exuberanti erga me amoris Reverendissimae Dominationis Vestrae abundantia.
Magnum siquidem est, quod venerabile monasticae religionis nostrae nomen haud vulgariter amplecti nec eorum quippiam praetermittere spondet Amplitudo Vestra, quae nostra interesse vel commodi fore possint. Verum quid denique non? Cum indefessa Reverendissimae Dominationis Vestrae erga nos praecipuo studia omnemque cordis benevolentiam ex aliorum imprimis et maxime didicerimus relatu quam litteris, facessat assentatio, qua absurdius apud me nihil.
Deus Optimus Maximus Amplitudinem Vestram tueri dignetur salvum et incolumem corpore ac spiritu.
⌊⌋ adhuc apud me versatur, spe alterius consequendi. Diu autem ego magis illo carere volo, quam Dominationem Vestram solacio et commodo istius fraudare, unde pro tempore (quamvis mihi admodum carus) postliminio iure usurus est.
His quam bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra Tithoniamque vivat senectam.
⌊Lubovii⌋, tertio Iunii anno incarnati Verbi supra sesquimillesimum tricesimo nono.
Reverendissimae Dominationis eiusdem ex animo clientulus, frater ⌊Stephanus Tobie⌋ guardianus indignus
| | 5 | IDL 7091 | Ioannes DANTISCUS to Stephanus TOBIE, shortly before 1539-06-20 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 4168: <i>Datas ex Vestra Observandissima Paternitate superioribus diebus litteras secundarias cum vidi libenter, tum iucundissime accepi</i> | | | 6 | IDL 4168 | Stephanus TOBIE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-20 | received [1539]-06-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 281
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 101-102
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 281r
Iesum et omne, quod animam perenniter felicitat.
Reverendissime, carissime Pater et Domine.
Datas ex Vestra Observandissima Paternitate superioribus diebus ⌊⌋ secundarias cum vidi libenter, tum iucundissime accepi. Quibus nisi responderem, ingratitudinis equidem redderer vitio apprime obnoxius. Probat nempe Amplissima Dominatio Vestra eis meum candorem in gratiarum actione tanta, quem si multum esse intelligit Paternitas Vestra Reverendissima, fateatur apud me eius maiorem esse affectum, ut semper magis ac magis vestri ergo factum velim, quam possim.
⌊⌋ insuper in maius studium augendi candoris optima fide litteris donatum gratanter suscepi. Cuius rei gratia habeo Reverendissimae Paternitatis Vestrae favori gratias quam omnium maximas. Aptum siquidem munus, quo alitur mutuum amici pectoris officium, nam ipsum multo voto petitum, Paternitas Vestra - munuficentissimam perinde ac g written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉gg written over ...⌉ratissimam rem - obtulit, quatenus intelligam esse illo ipso ⌊⌋ repositum, quicquid mihi tam anxie cupienti gratius offerre Dominatio Vestra Reverendissima valuerit. Erit igitur penes me in perpetuum dilectionis monumentum et amoris inter nos mutui vinculum indissolubile; semper (quod preca(ver)im) Deum pro Paternitate Vestra pro viribus obnixe humiliterque oraturus.
Reor praeterea haud latere Amplitudinem Vestram Reverendissimam illustrissimum ac vere catholicum ⌊Missniae⌋ principem ⌊ducem Georgium⌋ ad 15 Kalendas Maias naturae concessisse. Cuius unicus filius, ⌊dux Fredericus⌋, vix finitis cum augustissima sponsa sua, ⌊filia⌋ comitis ⌊Ernesti a Mansfelt⌋, nuptiis ante 6 hebdomadas tumulatus fuerat. Iam tota domus principis tanti desiit, cedens in hereditatem illustrissimo principi, ⌊duci Henrico⌋, suo fratri germano. Modo haerent plerique omnes religiosuli inter saxum et sacrum, ignorantes, quid rerum tanta interversio cunctarum gratiae illis meditetur.
Iam nu(nc) potest reverendus pater minister noster sancto respondere Reverendissimae Paternitatis Vestrae proposito, quod coram exoptavit per venerabilem patrem ⌊custodem⌋, nempe de conventuum duorum restituenda reformatione. In dies reverendissimi patris commissarii praestolor adventum, vel ad extremum circa Divi Bartholomaei festum, qui reverendi patris ministri mentem luce clarius enodabit, cum quo et ego forsan (Deo favente) super hoc negotio tractandi gratia sum coram futurus.
Salutare Christus cum Reverendissima Dominatione Vestra, cunctis opere ferens commodis, iugiter sit ac laboret. Cui Paternitatem Vestram Reverendissimam una mecum reddo commendatissimum.
Ex ⌊conventu nostro Lubaviensi⌋, 20 Iunii anno a Natali Christiano 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo sacellanus et clientulus, frater ⌊Stephanus Tobie⌋ guardianus, min(im)or(um) mi(nim)us
Postscript:
Verbosior sum, quam par erat, oro veniam bonique consulere, urgebat enim caritas.
| | 7 | IDL 6295 | [Ioannes DANTISCUS] to [Stephanus TOBIE?], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-30 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 163r (b.p.)
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Si
cf. Cic. Fam. 2.7.1 Sera gratulatio reprehendi non solet ⌊sera congratulatio non solet reprehendicf. Cic. Fam. 2.7.1 Sera gratulatio reprehendi non solet ⌋, item et sera donatio. Destinaveram aliquoties apud me pro hac Quadragesima mittere vobis eleemosynam, quod in tot occupationibus excidit, et nisi a sorore fuissem commonefactus, neque adhuc forsan in memoriam rediisset. Mitto itaque cum hoc ⌊Severino⌋, ⌊reverendissimi domini Culmensis⌋ puero, quinque Vallenses Ioachimicos. Qui si non veniunt impendendi pro piscibus, nihil obstabit, quominus vel caro bubula pro illis emi possit.
Tu vero pro tuo in me amore cum aliis fratribus atque ⌊fratre Petro⌋, quem meo nomine salutabis, Deum orationibus vestris placatiorem mihi et peccatis meis reddetis atque etiam pro animabus, quibus plurimum debeo, orabitis.
Bene vale.
Ex ⌊Heilsberg⌋, XXX Martii 1542.
| | 8 | IDL 3906 | [Ioannes DANTISCUS] to [Stephanus TOBIE?], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-09 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 7, f. 15r (t.p.)
|
| | |
Texts where mentioned Stephanus TOBIE Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3018 | Martinus KYSZEWETER & Observants convent in Löbau to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1546-12-01 |
|