Letter #1948
Stephanus TOBIE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-10-21
English register: The sender rejoices at the news of Dantiscus’ good health. He extensively praises the addressee’s virtues and thanks him profusely for the kindness he has shown the [Franciscan] order so far. He sends greetings from the honourable Father Petrus, Father Georgius, all the friars as well as Dantiscus’ mother, brothers and sisters.
received [1538]-10-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Reverende atque Christo deditissime Pater.
De bona Dominationis Tuae omniumque tuorum valetudine et felici successu peroppido laetor et cum innumera sim expertus Tuae Celsitudinis beneficia, opere pretium fore duxi hasce in pignus amoris erga te mei destinare litterulas.
Recogitanti siquidem mihi saepiuscule inter multa, quae me sollicitarunt, Pater Amplissime, cur ad Celsitudinem Tuam scribendi ansam arriperem quidve cumprimis ederem, in quibus plurimum Tuae Dominationi me obnoxium agnosco atque una cum meis omnibus, duo potissimum occurrere: principio animi tui sincera ad nos pusillos
Nec mirum, cum non de eorum sis numero, qui tamdiu amicos colere solent, quoad eorum vel praesentia, vel bonis frui queant, sanctius, Tua Celsitudo Reverendissima, et colis omnes, et veneraris. Quibus ubi semel Amplitudo Tua se addixit, etiam absentes iugi et perenni cogitatione semper (quemadmodum de nobis frequenter factitatum constat) ante mentis aciem, oretenus denique obversari non desinit. Unde ingenium Tuae Amplitudinis placidum, mores perurbani, consuetudo humanissima, quibus nobis devinctus es, adeo animo meo infixe insident, ut mei ipsius potius, quam Dominationis Tuae Reverendissimae obliviscar. Accedunt praeterea cotidianae humanitatis tuae eximiae exempla, quae in vulgares et quoslibet edere non cessas. Quibus tantam erga cunctos comitatem et benignitatem ostendis, ut mirari satis nequeam, quibus animi corporisque dotibus supra alios mortales Providentia illa Divina Tuam Celsitudinem honoratam esse voluerit.
Quid denique in te virtutis non relucet? Cum quicquid patrimonii quoscumque census ecclesiae possides, eos non in privatos tuos usus, ut plerique omnes faciunt, sed vel in ecclesiae tuae ornamentum, vel in pauperes visceraque Christi, vel in viros et vitae honestate, et bonis disciplinis conspicuos, vel in reippublicae commoditatem dispensare conaris. Sed hoc hactenus, Pater Amplissime.
Et ne assentari videar aut epistulae modum excedam, ad calcem propero. Interim Tuae Reverendissimae Dominationis et illustriss(imae) gratiae nos omnes nostrumque ordinem commendo, exorando, ut Deus Optimus Maximus ad gloriam suam et Christianae religionis bonum diu Te nobis servare dignetur incolumem.
Felicissime igitur valeat Paternitas Tua Reverendissima omnium benignissima vivatque sospes ... gap left by scribe⌈...... gap left by scribe⌉ Christo.
ms. Lubenter reg. Libenter⌈Lubenterms. Lubenter reg. Libenter⌉ certe accommodarem me Dominationi Tuae cum omnibus precibus meis, si quo officio et possem, et scirem, et quamvis rarius scribo, nihil tamen segnius amabo.
Iterum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ bene vale, optimarum litterarum antistes nostrique quam diutissime memor sis obsecro. Salute impartiunt plurima Reverendissimam Amplitudinem Tuam: venerandus pater Petrus, pater Georgius imprimis ceterique fratres omnes et singuli una cum genitrice tua, fratribus et soro hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ribus, quos omnes Omnipotentis gratia misericorditer incolumes conservare ad votum dignetur corpore et spiritu.
Parcat Reverendissima Dominatio Tua, quod tam inexculto hidden by binding⌈[to]to hidden by binding⌉ scripsi calamo et verbosior, quam par erat, fuerim, et quia indoctus et elinguis fui hidden by binding⌈[fui]fui hidden by binding⌉.
Reverendissimae Tuae Celsitudinis clientulus et sacellanus frater