Correspondence between Dantiscus and Jan BALIŃSKI of Bielawy
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 525 | Jan BALIŃSKI of Bielawy to Ioannes DANTISCUS, Marienburg (Malbork), 1530-08-08 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 67, f. 25 + f. [1] missed in numbering after f. 25
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 189b
|
Prints: 1 | AT 12 No. 225, p. 217-218 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, dei gratia Episcopo Culmensi, domino suo colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Servitiis non minus quam puerilibus studiis etc. excellentissimae Reverendissimae Paternitati Tuae imprimis commendatis.
Mirabitur fortasse Reverendissima Paternitas Tua, quod ad Reverendissimam Paternitatem Tuam ignotus scripserim et praesertim tanti nominis virum, verum cogitanti tibi nihil tam sui iuris non esse, quam animus ingenti voluptate incredibili recentique laetitia superfluens.
Invenies puerum duodecim annos natum, si ignotum saltem Reverendissimae Paternitati Tuae, clientulum amantissimum ad te scripsisse. Nam ne ⌊Demosthenes⌋ quidem oratione expresserit, quanto sum gaudio quantaque voluptate perfusus, cum Reverendissimam Paternitatem Tuam praesulem factum esse Culmensem, quod felix faustumque sit, acceperim, ut saepenumero – quid enim manifesta negem? – gestierim , exilierim laetum felicemque nuntium vix ipse me capiens proclamaverim et nunc gaudeo. Aliquando eum honorem tuis moribus tuae eruditioni debitum Reverendissimae Paternitati Tuae ultro delatum esse, quo Reverendissima Paternitas Tua se semper dignissimum praestitit. Gratulor Paternitati Tuae, quod hoc etiam tuarum virtutum praemium dixerim, an testimonium publice acceperis, nec Reverendissimae Paternitati Tuae tantum gratulor, sed multo magis patriae, quae talem pontificem sit habitura, qualem antehac numquam, episcopum ab omni prorsus parte absolutissimum, in quo consertus episcopalium virtutum chorus splendicat et sacerdotalia ornamenta collucent, inter antistites primariоs doctissimum, inter doctos – religiosissimum, inter utrosque – clarissimum, qui apud ⌊Maximilianum caesarem⌋, cuius manes pie requiescant, honoratior fuerit, quam apud Scipionem Panetius, apud ⌊Alexandrum⌋ Aristander, apud ⌊Darium⌋ ⌊Zopyrus⌋, nec immerito laurea supeioribus annis nobilitatum. Ita enim eruditione excellis, ita doctrina praepolles, ut nulli antistitum clarissimorum sis secundus, sine superstitione religiosus, sine simulationis fuco sincerus, sine labe emaculatus, sine iactantia litteratus. Gratulor saeculo nostro, quod insigne aliquod habet, quo iam stare audacter adversus et vetustatem possit et posteritatem, scilicet quia veluti recuperasse nunc oculos caeca prius fortuna videri potest, dum cumulare honoribus eum gestit, qui in quo virtutum pene omnium quasi quidam concentus exauditur. Quae res, precor, ut primum Reverendissimae Paternitati Tuae et gregi tuo, denique et nobis omnibus vertat bene.
Bene valeat Reverendissima Paternitas Tua, cui me totum dico dedicoque, quam profecto iugiter colam et venerabor ob alia quoque, sed ob id imprimis, quod non minus adiciunt episcopali tuae dignitati litterae, quam litteris dignitas.
Datum in ⌊Arce Mariana⌋, anno ab orbe redempto M D 30, octava die Augusti.
Eiusdem Reverendissimae
Dominationi
Vestrae obsequentissimus ⌊Ioannes Balynsky de Byelawy⌋ manu sua propria
| |
Texts where mentioned Jan BALIŃSKI of Bielawy Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 862 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Löbau (Lubawa), 1532-12-03 |
|