Ioannes Dei gratia etc. manifestum facimus et
fatemur per has nostras litteras coram omnibus cuiuscumque status
aut dignitatis iudicibus in spiritualibus constitutis
nos penitus ignorasse nobilem olim Iacobum Rokoss publicum homicidam fuisse antequam
ius quoddam praetensum expectativae ad ecclesiam nostram a
praedecessore nostro
assecutus fuerat
, quod quidem nullius vigoris ius ab ipso Iacobo
resignatum, cuidam sacerdo[ti] Thoronensi Casparo Lisman, sub
eadem ignoran[tia] confirmavimus illumque in eccelesiam nostram induci p[rae]misimus. Cum autem certiores facti essemus
resig[na]torem illum
priusquam a praedecessore nostro
exspectativam obtinuiss[e], quam tamen praeter Romanum pontificem nemo nisi privileg[iati] episcopi dare possunt, homicidam publicum fuisse, ius illud praedecessoris nostri et confirmationem nostram , quae ea in re vigorem habere non potuit, cassavimus. Cum
nemo potest plus iuris conferre in alium, quam sibi competere, dinoscatur, unde
canonicatum eccelsiae nostrae proxime vacantiae, post m[ortem] venerabilis Ioannis Mekler,
venerabili domino Baltasari a Lublin artium magistro et cancellario nostro contulimus, cuius et ad praesens et supra anni spatium habet possessio[nem] ex eaque ipsum Casparem Lisman, cum in illa [numquam] fuerit, minime detrusit, vel ut ipse falso conqueritur, spoli[a]vit.