Accepi litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis, in quibus scribit obtinuisse a sacra regia maiestate, ut a centum lastis salis teloneum liberum habeat, quod solet advehi ex Prussia Chronio versus Kawnam. Pro germano Vestrae Reverendissimae Paternitatis, generoso domino Georgio a Curiis, desuperque litteras concessionis sacrae regiae maiestatis emanatas et eius manu subscriptas mihi transmisit. Quibus acceptis, cum ea, qua decet, reverentia egi operam ad magnificum dominum thesaurarium terrestrem pro admissione illarum, cum sit consuetudinis, ut sine scientia domini thesaurarii quittantiae non admittuntur, per proprium servitorem mittendo Vilnam. Dominus thesaurarius grato animo id fecit et ita quittantia a Reverendissima Paternitate Vestra in favorem germani suum sortita est effectum et sal per me liberum a teloneo dimissum schedaque libera concessa est illi, cui negotium hoc germanus Vestrae Reverendissimae Paternitatis commisit. In quo negotio gratissime et ex animo servitium hoc paucum exhibui pro Reverendissima Paternitate Vestra.
Cuperem quidem in maioribus servitiis complacere Vestrae Reverendissimae Paternitati et illis, quibus Vestra Reverendissima Paternitas mandare dignabitur.
Tandem diutissime ac felicissime opto Vestram Reverendissimam Paternitatem valere.