Osoby związane z Andrzej KRZYCKI Znaleziono: 1 Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Andrzej KRZYCKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 33 zachowanych: 30 + zaginionych: 3 1 | IDL 7033 | Ioannes DANTISCUS do Andrzej KRZYCKI (CRICIUS), Nuremberg, ca. 1522-07-28 List zaginiony | odebrano Vilnius?, 1522-09 List zaginiony, mentioned in IDL 162: Si ad dominum Posnaniensem episcopum scribens mihi salutem adscribere dedignabaris, saltem in Cricii litteris id facere debuisti. | | | 2 | IDL 379 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1523-10-22 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 71-72
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 238
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 243, p. 72
Venerabili Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ regio secretario tamquam fratri carissimo
Ostendit mihi dominus ⌊Zamboczki⌋ litteras Vestras, quibus fortunas vestras queri et deplorare videmini. Eas cum potui non sine superinscribed⌈sinesine superinscribed⌉ magno dolore legere. Verum cum sciam id, quod actum est vobiscum esse nec iussu, nec scientia ⌊principis⌋, quid aliud suadere debeam, quam ut veniatis, nihil enim dubito omnia vobis persolutum iri.
Feratis aequo animo pro vestra prudentia id, quod bonis praecipue et dignis viris, non in hac solum, sed in omnibus aliis aulis accidere solet, et non despondeatis mox animum ex huiusmodi aulicis adversitatibus, sed, cum locus hic ludus sit fortunae, si quid cadit, quod non ex sententia neque ex re videtur, arte est corrigendum.
De ⌊reverendissimo domino⌋ et, me quantuluscumque sum, ita vobis persuadeatis, ut nihil sit, quod non aeque ad vest written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉vestvest written over ...⌉rum commodum et honorem. Libentissime omnia praestare vellemus atque ullius nostri necessarii. Plenus occupatione non scribo plura.
⌊Patria⌋ vestra fluctuat acriter ex Lutheranismo, fides et religio in exulatum abierunt. Immigravit seditio, perfidia et studium rerum novarum. ⌊Maiestas regia⌋ cogitur illuc aulicos suos mittere et militem scribere. Sed de his coram latius.
Optime valete.
⌊Pyotrkoviae⌋, 22 Octobris 1523.
| | 3 | IDL 238 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1525-03-14 | odebrano Toledo, [1525]-05-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 66, k. 94 + f. [1] missed in numbering after 94
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 325
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Iactatus hoc toto anno variis fatis, partim in ⌊Russia⌋, ubi multa miserrima vidi atque horum pars magna fui, partim in ⌊Ungaria⌋, ubi non minus molestiarum et turbinum exanclavi, nihil vobis hactenus scribere potui, nostra tamen amicitia et suavissima co paper damaged⌈[co]co paper damaged⌉nsuetudo haeret animo et haerebit semper integerrima paper damaged⌈[errima]errima paper damaged⌉ et licet a fatis toto disiungimur orbe, coniunc paper damaged⌈[iunc]iunc paper damaged⌉tis animis fortunam quamque feramus [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉rrio quasi scripta nihil sit aliud.
Mi domine Ioannes carissime.
Scribi nequit, quantae rerum vicissitudines post vestrum hinc discessum contigerunt et praesertim in ⌊patria⌋ vestra, ubi omnia sunt Luteranismo profanata, expulsi prae[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, sacerdotes et monachi, demum ipse ⌊senatus⌋ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ deiectus, nos omnia more solito negligere t[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉amus nunc pacem quandam chymeralem(?) cum ⌊magistro⌋, q paper damaged⌈[q]q paper damaged⌉uae ut
AAWO, AB, D.66, f. 94v
succedet nescio, cum ⌊Turco⌋ speramus nos indutias habituros, sed de Ungaris dubitamus, cupimus ex his regionibus hanc tempestatem licet sero, ... illegible⌈...... illegible⌉lere, cum alii Christiani principes conivent ad discrimen nostrum et semet ipsi conficiunt. Fama huc venit caesarianos exercitum ⌊Gallorum⌋ totum delevisse et regem paper damaged⌈[gem]gem paper damaged⌉ ipsum cepisse, quod si verum est, hoc saltem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ erit co paper damaged⌈[t co]t co paper damaged⌉mmodi, quod uno succumbente pax celerius esse p paper damaged⌈[esse p]esse p paper damaged⌉oterit. Negotium vestrum ita mihi est cordi et cur paper damaged⌈[cur]cur paper damaged⌉ae ac meum proprium, adest hic etiam ille praesul admissarius, sanus quidem, sed longe tamen mutatus ab illo, sive itaque hac sive alia quavis occasione accessionem vobis paene polliceri possum neque absentia quicquam officiet.
Iam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ avocor ad ⌊senatum⌋, vos optime valete, mequ paper damaged⌈[mequ]mequ paper damaged⌉e diligite.
⌊Cracoviae⌋, XIIII Martii 1525.
| | 4 | IDL 248 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1525-06-11 | odebrano Toledo, [1525]-08-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ręką pisarza, BK, 230, s. [395-398]AAWO, AB, D. 66, k. 93
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 335
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Tametsi gravissimis sim laboribus districtus, scribendo subito in regiis et ⌊reginalis maiestat(is)⌋ negotiis ad innumeros, nolui tamen praetermittere, quin saltem brevibus nostrum veterem amorem integrum testarer, spero enim, quod et apud vos nondum sit exstinctus. ⌊Patria vestra⌋ tota iam in reprobum sensum abiit. Quid illic patratum sit, ex hoc exemplo litterarum regiarum, ad quas nondum rescripserunt, cognoscetis. Multa essent scribenda, sed non sinit occupatio.
Mi carissime Domine frater, Deus Omnipotens servet istic vos et reducat brevi incolumem.
⌊Cracoviae⌋, XI Iunii 1525.
| | 5 | IDL 290 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1526-07-04 | odebrano Granada, [1526]-11-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 47-50
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 380
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 243, p. 50
Magnifico Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ serenissimi ⌊Poloniae regis⌋ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ oratori, amico carissimo
Venimus tandem ad liberandas oves vestras perditas, quarum lupos a paper damaged⌈[s a]s a paper damaged⌉lios abigemus, alios, sed paucos mactabimus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉. Quae paper damaged⌈[Quae]Quae paper damaged⌉ hic portenta invenimus, de quibus longum esset scribere, frater vester omnia declarabit.
Nunc hoc unum agimus, ut ⌊civitati⌋ statuta talia relinquamus, ne quo pacto in pristinum morbum recidere possit, ea etiam praesidiis firmabimus, proventus deinde regios hic augebimus in memoriam huius tragoediae et liberatae civitatis.
Omnia recte, ut spero, transigentur, sed angit nos plurimum ⌊vicina Babylon⌋ - ⌊dux⌋ mordicus tuetur Lutheranismum. Ab hoc ne a ⌊rege⌋ quidem magnis persuasionibus abduci potuit.
⌊Rex Daciae⌋ ⌊filiam⌋ ⌊illi⌋ nuptui dedit, quae res multum hanc luem promovebit et timeo, ne ⌊regnum illud⌋ hac necessitudine BCz, 243, p. 48 corrumpatur. Mirum, quod summates isti, quorum interest paper damaged⌈[st]st paper damaged⌉, dormitant tam diu et Hydram [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ magis excrescere permittunt. De his, rogo, scribite aliquando, et quid de ipso matrimonio istic censeatur. Frater dicet reliqua.
Ille ⌊episcopus noster Chel(mensis)⌋ aegrotat. Si quid accidet, omnem cum ⌊reverendissimo domino meo⌋ pro vobis lapidem movebimus et nihil dubitamus in ⌊principe⌋. Immo(?) adesse nobis promisit, sed quod dicit vobis, dixerat ante mihi. Scitis tamen, quae sit nobis reddita gratia pro meritis, quantum in episcopatu Posn(aniensi) nos confuderit ex improviso. Sic visum est superis. Rogo vobis(!), scribatis aliquando, quid de Lutheranismo tandem consilii captat ⌊caesar⌋, quid item de aliis rebus.
⌊Turcus⌋ accingit BCz, 243, p. 49 se ⌊Ungariam⌋, quam citra ullum negotium capiet, quando volet, talis ibi est [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉. Is, credo, ulciscetur tot fac[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉leum(?) et religione patrata, quando ⌊nostri principes⌋ connivent.
Optime valete et me diligite.
Vester ⌊Premisliensis⌋ scripsit
| | 6 | IDL 495 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Płock, 1530-05-28 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., BCz, 243, 113v-114
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 152
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 146, s. 141-142 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Quod felix faustumque sit. Reverendissime domine, frater, amice et vicine carissime et honorande etc.
Primum omnium precor, ut Vestra Reverendissima Dominatio aliorsum vertat tam diut stain⌈[ut]ut stain⌉urnum silentium meum, praesertim cum binas eius litteras acceperim, nam nescio quo facto me semper absente litterae ad illam utriusque maiestatis expediebantur, aut si quid mihi ad caesaream celsitudinem scribendum committebatur, opinio fuit Vestram Reverendissimam Dominationem in reditu esse ad patriam. Quod tamen erat munus amici, curavi, ne quid praetermitteretur; commemorabam saepe tam coram quam per litteras ⌊maiestati reginali⌋ promissum eius de ⌊episcopatu Culmensi⌋, quo vacante maiestas sua officium Bonae[1] principis praestitit. Nam et me absente et nemine, quod sciam, suggerente, immo pro se quibusque vel pro suis, ut fit, petentibus et largientibus ⌊maiestas sua⌋ promissis suis satisfecit et vobis hunc episcopatum obtinuit, quem Reverendissimae Dominationi Vestrae ex corde gratulor tanto impensius, quo magis navicula nostra ecclesiastica in modernis turbulentissimis fluctibus constituta indigeat. Ne multos logos aulicos, ego me eum spondeo et addico Vestrae Reverendissimae Dominationi in hoc pontificali ordine et officio, qui olim eram in iuventutis nostrae amoribus, poëmatibus et consuetudine suavissima. Atque utinam id minus sit exspectandum, quam ex litteris erae nostrae olfacio; tamen et haec mora, cum sit ex dignitate et re publica, aequo animo ferenda est. Dabit Deus his
BK, 243, p. 114r
quoque finem.
Nunc de rebus nostris publicis quod scribam, prorsus nescio, eo enim infelicitatis redacti sumus, ut neque consulere neque recte ea, quae sunt, tuto scribere liceat. Adeo omnia in diversum rapiuntur, et quicquid fit adversus aliquem, nobis imputatur, non alia causa, nisi quod utramque partem, quae rem nunc Christianam in summum discrimen adduxit, de his omnibus quae acta sunt, praemonuimus. Nam de Hungaria iam prorsus actum est[2], de nobis vicinis nunc agitur. Somniatur adhuc a plerisque expeditio generalis adversus Thurcum, non considerantibus, quod de illam dudum tot summates, firmiori paratiorique re Christiana exsistente et Thurco dimidio minus virium habente, nequicquam parturiebant; quo magis nunc desperandum sit, universa re Christiana bellis, haeresibus, ambitionibus et odiis intestinis dissecta et conquassata, quae antequam tollantur, frustra vel auxilio divino vel nostris viribus est confidendum.
Rogo plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, ut quando est illi occasio ad nos scribendi, non praetermittat me etiam rebus, quae istic aguntur, impartiri, nam licet me nunc totum elapsum ex undis aulicis otio et libellis meis tradidi, tamen, quid mundus agat, scire adhuc iuvat.
Ex ⌊Ploczko⌋, die vigesima octava Maii 1530.
[1] Double entendre.
[2] On the right margin annotation concerning the fragment of the text from nunc de rebus to actum est: de rege Ferdinando et de Ioanne rege de Ungaria decertantibus.
| | 7 | IDL 3502 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1530-12-15 | odebrano Cologne, [1530]-12-31
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1595, s. 189-192
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 248
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 399, s. 380 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCK, 1595, p. 192
Reverendissimo domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori, domino, fratri carissimo et honorando
Scripsi iam pridem Vestrae Dominationi Reverendissimae gratulando illi hanc provectionem, de qua ut plurimum sollicitus fui saepeque dominae nostrae promissum eius in memoriam reducebam, ita ad effectum tandem pervenisse, magnopere gavisus sum. Sed quod mihi nihil postea rescripserit, vehementer miror subvereorque, ne in Vestra Reverendissima Dominatione erga me verum sit vetus illud proverbium: honores mutant mores. Proinde ut hac suspicione me liberet, rogo, rescribere mihi dignetur. Quae autem hic agantur, si omnia describenda forent, paucis verbis non possent complecti, magna enim est malorum Ilias, magna sunt, quae nunc ferimus quaeque oculis ipsis cernimus, sed maiora impendere videntur, nisi dominus Deus misertus populi sui in meliorem finem ea convertere et post afflictionem salutem tandem et solacium afferre dignatus fuerit. Nos ex his, quae hactenus pro communi bono rei Christianae egimus, praeter sinistras suspiciones nullum alium fructum assecuti esse videmur, quas strictis humeris ferentes recta conscientia et consiliis nostris nos solamur, sed utcumque nobis non successerunt conatus nostri, non desistemus tamen pro virili nostra omnem movere lapidem, quo reipublicae Christianae quam optime sit consultum, precantes dominum Deum, ut caesareae maiestati et aliis Christianis principibus salubria consilia iam tandem inspirare velit, quo mutuis viribus communi hosti resisterent, idque quod multis ante saeculis frustra parturiebant, ad effectum tandem deducerent. Alioquin uni post alios interibimus. Valeat felicissime Vestra Dominatio Reverendissima et me amore antiquo diligat.
Ex ⌊conventu Piotrcoviensi⌋, XV Decembris MDXXX.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater ⌊Andreas episcopus Plocensis⌋ subscripsit
| | 8 | IDL 3535 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1532-08-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 417-418
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 114
|
Publikacje: 1 | AT 14 Nr 373, s. 567 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Audiens Reverendissimam Dominationem Vestram ex tam diutu paper damaged⌈[utu]utu paper damaged⌉rna peregrinatione tandem nobis restitutam paper damaged⌈[utam]utam paper damaged⌉, officii veteris amicitiae nostrae putavi ill paper damaged⌈[ill]ill paper damaged⌉am litteris meis visere, quam saluto plurimum et salvam rediisse ex animo gaudeo. Precor autem Reverendissimam Dominationem Vestram, ut si ante ante Septembrem itura est ad complexum ⌊sponsae suae⌋, dignetur ⌊Ploczkam⌋, ubi ego tum ero, non praeterire, non ignorat enim fortasse sponsam suam esse filiam sponsae meae neque (si divina licet rebus conferre profanis) commodius itur ad filiam, quam per matrem. Cupio scire, quid sentiat Vestra Reverendissima Dominatio de funestissima vicini orbis tragoedia, nam eius iam protasim fortasse vidit et commendo me fraternae gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae.
⌊Poltoviae⌋, 4 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis addictus frater ⌊Plocensis⌋
| | 9 | IDL 874 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1532-12-30 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 153
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 191
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Cum mitterem hunc meum servitorem ⌊Thorunium⌋, commisi illi cum primis visere Vestram Reverendissimam Dominationem, cui et optimam valetudinem et fausta omnia opto et precor, pro misso vero ⌊⌋ magnas ago gratias, quem nec sine fructu frequenter lego. Qui nisi ⌊Cracoviae⌋ imprimeretur, fecissem hic imprimi, habeo enim impressorem et caracteres multiplices et elegantes.
Ceterum audio Reverendissimam Dominationem Vestram accingi ad munus consecrationis suae. Rogo, indicet mihi, si quid in hac re inserviri sibi a me velit et quo tempore. Nihil mihi erit gratius.
Pro ⌊⌋ eleganti remitto ⌊⌋, nonnihil tamen facientem ad munus, quod illi iam tandem obeundum est. Dicet, scio, cum leget: unde haec nunc ⌊Charicenno⌋ illi Theologia? Sed quid faciam, cum iam et ⌊Musae⌋ parum alioqui propitiae deserunt, et puellae abhorrent? Sed de his coram aliquando laxius.
Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde commendo.
⌊Poltoviae⌋, penultima Decembris 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Plocensis⌋ scripsit
Postscript:
Mitto etiam Pasquilli sententiam de re publica, quam ex ⌊urbe⌋ nuper accepi.
| | 10 | IDL 3551 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 475-476
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 209
|
Publikacje: 1 | AT 15 Nr 22, s. 37-38 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Scripsi nuper ex domo mea haec omnia, quae nunc essent scribenda, praesertim quod ad consecrationem Reverendissimae Dominationis Vestrae pertinet responsumque exspecto. De rebus nostris conventualibus pudet id, quod est, scribere, non est autem aliud, quam nos hactenus nihil agere nec quomodo, aut quid agendum, scire. Omnia vergunt in deterius. Non dubito Reverendissimam Dominationem Vestram, cum erat ⌊Cracoviae⌋, clare perspexisse, quo in cardine summa rerum omnium vertitur. Hinc omnium turbarum fons, in quibus omnino praestat sequi Ovidianum illud: crede mihi, bene qui latuit, bene vixit. De his coram brevi latius et liberius. Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde commendo.
⌊Pyotrkoviae⌋, XVIII Ianuarii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus ⌊Plocensis⌋
| | 11 | IDL 965 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Płock, 1533-06-28 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 208
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 304
|
Publikacje: 1 | AT 15 Nr 331, s. 445-446 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Proficiscentem domum hunc meum servitorem nolui absque litteris meis paper damaged⌈[is meis]is meis paper damaged⌉ dimittere, quibus viso Reverendissimam Dominationem Vestram,
cui f paper damaged⌈[cui f]cui f paper damaged⌉austa ac felicia precor omnia. Sum vero hic paratus ad omnem officium, tam in sacris quam etiam in profanis erga Reverendissimam Dominationem Vestram praestandum, audio tamen a domino ⌊Levitio⌋ consecrationem eius fieri, nescio quare, hoc tempore non posse, quod arbitrii Reverendissimae Dominationis Vestrae esto, verum ego quanto citius tanto libentius id servitii illi exhiberem, ut una et viderem illam et mutua veterique consuetudine frueremur. De qua re, quid sperare aut exspectare debeam, Reverendissima Dominatio Vestra me aliquando reddat certiorem. Manebo autem hic per totum Iunium. Novi cum aliud non habeam, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae nugas Bacchicas. Cuius fraternae gratiae me commendo.
⌊Ploczka⌋, 28 Iunii 1533.
| | 12 | IDL 989 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do [Ioannes DANTISCUS], Pułtusk, 1533-08-07 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 213
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 335
|
Publikacje: 1 | UBC Nr 890, s. 747-748 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | AT 15 Nr 390, s. 535-536 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Tantum abest, ut indigeam rogari pro impendendo Vestrae Reverendissimae Dominationis consecrationis munere, ut etiam nihil mihi gratius contingere possit, eamque significationem ab illa per totum Maium et Iunium in ⌊Ploczka⌋ summo cum desiderio exspectarim. Quare plurimas ago gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quod non dedignatur munus ipsum a Deo immortali per manus meas indignas accipere, quod ministerium ego alacriter et libentissime illi praestabo. Locus, ubi id fiat, nullus est honestior et commodior, quam ⌊Ploczka⌋ vel ob hoc quod propinquior, quo ego venturus sum pro 1533-09-08⌊festo Natalis Dominae Nostrae1533-09-08⌋. Inter eos vero dies, quibus illic morabor, nullus erit expensis omnibus aeque appositus et conveniens huic rei, quam dies Dominicus Exaltationis Sanctae Crucis, quae erit 1533-09-14⌊XIIII Septembris1533-09-14⌋. Pro eo itaque die dignetur Vestra Reverendissima Dominatio ita familiariter venire, ut ad domum aut praedium suum proprium, neque opus est, ut vel sumptum aliquem in hoc iter faciat, vel quicquam paret aut sumat secum; quod ad ornamenta pontificalia aut munus hoc suscipiendum pertinet, omnium istorum mea sit cura et provisio.> Si dominus ⌊episcopus Camenecensis⌋ adesse poterit pro illo die, bene quidem; sin minus, habeo meum suffraganeum, est et alter ⌊vicinus Vladislaviensis⌋, qui semper haberi potest. In summa, nihil rogo Vestra Reverendissima Dominatio vel cogitet vel faciat, quod vel illam angat ob eam rem, vel sumptu aut apparatu eius aliquo egeat;
AAWO, AB, D. 67, f. 213v
nam et nemo est, cui se illic spectatum praebeat praeter notos amicos et apud me necessaria omnia inveniet. Si tamen longum videretur Vestrae Reverendissimae Dominationi eam diem exspectare, significare mihi vel tribus verbis dignetur hidden by binding⌈[netur]netur hidden by binding⌉ et nam et ⌊hic⌋, ubi adest ⌊dominus Camenecensis⌋, non minus commode hoc negotium absolvi posset, quocumque tempore vellet. Donum, quod mihi Reverendissima Dominatio <Vestra> misit, est mihi gratissimum et cum operis elegantiam contemplor, facile divino, quam elegantes habeat textrices, quas illi ex animo gratulor. Referam illi mearum quoque operibus, si non adeo elegantibus benevolentiam tamen et animum hidden by binding⌈[imum]imum hidden by binding⌉ meum erga illam testantibus, cuius fraternae gratiae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ me ex corde commendo.
⌊Poltouiae⌋, die Iovis 7 Augusti 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictus ⌊Plocensis⌋ scripsit
| | 13 | IDL 992 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1533-08-14 | odebrano 1533-08-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 217
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 341
|
Publikacje: 1 | AT 15 Nr 399, s. 548 (in extenso; polski regest) |
| | | 14 | IDL 829 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1533-09-05 | odebrano [1533]-09-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 179-180
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 358
|
Publikacje: 1 | AT 14 Nr 422, s. 633 (in extenso; polski regest) |
| | | 15 | IDL 1017 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1533-10-11 | odebrano 1533-10-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 234
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 380
|
Publikacje: 1 | AT 15 Nr 492, s. 686-687 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Rediens huc servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae unicas mihi litteras attulit, in quibus scribitur Moscum recusasse dare salvum conductum oratoribus written over um⌈umibusibus written over um⌉ regiis et nuntium, qui pro illo missus erat, contemptui habitum. Haec quorsum, intelligit Reverendissima Dominatio Vestra. De rebus Ungaricis alii scribunt serenissimum regem Ferdinandum accepto felicissimo successu Andreae Doria condiciones pacis indignas, quas iam oratores eius acceperant, reiecisse, alii vero scribunt ipsum iam omnia, quae in Ungaria tenuit, dimisisse. Quod horum verius sit, nescio. Sciemus tamen propediem. Interim, quid scribam, non habeo, nisi me fraternae gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae unice commendo.
⌊Poltoviae⌋, XI Octobris 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Plocensis⌋
Postscript:
⌊Campensem⌋ nostrum saluto, Ecclesiastem eius nunc in manibus habeo, dilucidiorem longe et magis ad rem, quam sit vel ecclesiastica lectio vel ⌊Ieronimi⌋ versio.
| | 16 | IDL 6634 | Ioannes DANTISCUS do Andrzej KRZYCKI (CRICIUS), Althausen (Starogród), 1533-10-11 — 1534-01-10 List zaginiony | List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 1082 | | | 17 | IDL 1082 | Ioannes DANTISCUS do [Andrzej KRZYCKI (CRICIUS)], Löbau (Lubawa), 1534-01-11 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 6-7
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 460
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 29, s. 52-53 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 244, p. 6
Reverendissime in Christo Pater et Domine mi observan(dissi)me. Salutem et mei plurimam commendationem.
Post ⌊⌋, quas ex ⌊castro meo Starigrod⌋ ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, nullas a Dominatione Vestra Reverendissima vidi, neque etiam ad Dominationem Vestram Reverendissimam scribendi se obtulit commoditas, interim multis molestiis aflixionibus vexatus, quemadmodum a reverendissimo domino meo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ ⌊Cracoviensi episcopo⌋ et ex litteris ⌊consiliariorum terrarum et civitatum Prussiae⌋ Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Rogo itaque sum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉mopere Dominationem Vestram Reverendissimam in tribulationibus meis, cum ms. qua(!)
⌈cumcum ms. qua(!)
⌉ fides et honor meus a ⌊provisore ⌊castri Mariembur paper damaged⌈[ur]ur paper damaged⌉gensis⌋⌋ falso traducitur, mihi adsit et illam summam in me veterem benevolentiam apud ⌊reverendissimum dominum meum Cracoviensem⌋ atque apud omnes ⌊Regni dominos⌋ mihi impartiat et non permittat, qui tam insigniter paper damaged⌈[er]er paper damaged⌉ ob eandem meam fidem et merita ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ clementiam expertus sum, adeo praepostere me perstringi ab homine, qui vix Graecam habet fidem.
BCz, 244, p. 7
Mitto per hunc meum famulum Dominationi Vestrae Reverendissimae quinque simulacra picta, quae, ut reor, Dominationi Vestrae Reverendissimae non displicebunt. Velim mihi esse eas facultates, ut aliquo digniori munere ob humanitatem et munificentiam illam in me Dominationis Vestrae Reverendissimae adeo splendidam respondere possem, quae cum mihi adhuc desunt, propensum ad id animum et voluntatem Dominatio Vestra Reverendissima ut boni consulat, rogo.
Quae hic apud nos per hos dies acta sunt et quae in novis ex partibus maritimis et de navigatione futura habentur, generosus dominus ⌊Achacius Czeme⌋ castellanus Gdanensis Dominationi Vestrae Reverendissimae exponet abunde, item exponet quaecumque nobis cum ⌊castri Mariemburgensis⌋ provisore ⌊domino Kostka⌋ intercesserunt, qui, cum meritus est, quod nemo bonus illi bene velit, ⌊dominos consiliarios Prussiae⌋ et me praesertim ⌊Polonorum⌋ hostes esse proclamat se Polonum faciens, in insula prope ⌊Mariemburgum⌋ natus, quasi si quis unum malum Polonum (ut sunt mali et boni ubique) odio habens ms. habent(!)
⌈habenshabens ms. habent(!)
⌉ ideo odisse debeat totam nationem. Aliud Dominatio Vestra Reverendissima et qui me penitius norunt de me compertum habent, quam quod me unius falsa traductio in omnium odium perducere possit. Hoc quod mihi intentat, a veritate diversissimum, utcumque esset ferendum, quod vero contra fidem et honorem nostrum omnino ferri nequaquam potest. Commendo itaque me et causam hanc omnium nostrum unacum generoso domino ⌊castellano Gdanensi⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae ex animo Deumque precor, ut nobis eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservet.
| | 18 | IDL 1102 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1534-01-23 | odebrano [1534]-01-31
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 270
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 471
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 47, s. 93-94 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Occupatissimus hic in scribendis negotiis conventualibus cogor esse brevior, quam vellem, scribam tamen ex ⌊Ploczka⌋ latius. Pro simulacris maximas ago gratias, vehementer me delectant et loco magni et carissimi muneris habeo referreque Reverendissmae Dominationi Vestrae curabo.
Non placuerunt hic nobis omnibus, quae reverendissimus dominus archiepiscopus scripsit Reverendissimae Dominationi Vestrae, multo minus, quae scripsit dominus ⌊Costhka⌋, neque est quisquam nostrum, qui aliquid dubitet de fide et favore Vestrae Reverendissimae Dominationis et aliorum istic dominorum erga nationem nost paper damaged⌈[st]st paper damaged⌉ram, aut qui his credet, quae per Cost paper damaged⌈[ost]ost paper damaged⌉hcam sunt scripta, proinde Reverendissima Dominatio Vestra haec quoad nos on the margin⌈nosnos on the margin⌉ contemnere et non curare velit valeatque felicissime et me diligat.
⌊Pyotrkoviae⌋, 23 Ianuarii 1534.
Postscript:
Quoad ⌊maiestatem regiam⌋, faciant Dominationes Vestrae, quod contra calumniatorem instituerunt.
| | 19 | IDL 1125 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1534-03-05 | odebrano [1534]-03-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 4, k. 6
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 505
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 155, s. 306-307 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eunte hac ad Reverendissimam Dominationem Vestram domino ⌊Grabya⌋ in quibusdam suis, ut ait, negotiis, nolui praetermittere, quin illam viserem meis litteris,cui quid rerum publicarum scribam, non habeo.
De meis privatis longum esset scribere. Idem nunc ferme mecum agitur opera hominum pluvia leviorum, quod secum agi Reverendissima Dominatio Vestra mihi paulo ante questa fuit, cuius tragoediae cupio scire succcssum, ut si quid dolendum sit, in commune doleam, si res illi bene cessit, mihi soli doleam, illi gratuler. Verum dabit, ut spero, Deus his quoque finem. Plura molestia non sinit scribere.
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, cui et bonam valetudinem, et omnem felicitatem ex animo precor.
⌊Poltoviae⌋, 5 Martii 1534.
| | 20 | IDL 3584 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1534-04-20 | odebrano [1534]-04-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 675-678
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 542
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 255, s. 477-478 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Cum mitterem ⌊Gdanum⌋ hunc meum canonicum, commisi illi ante omnia visere sanitatem mentis et corporis Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam plurimum rogo missas faciat istas animi perturbationes, haec enim calamitas et monstra, quae parit γυναικοκρατία, sunt illi cum multis summis ac etiam cum tota republica communia. Videbimus, quo tandem deveniemus et quale istorum finis. Ego interim ⌊Musulis⌋ nostris me solor. Admoneo eos exemplis, quorum est nunc regnum aulicorum, ex quibus mitto haec paucula, plura cartae committere non audeo propter itinerarios eventus varios. Mitto etiam, quae habeo de rebus Ungaricis, reverendissimo domino nostro, qui eosdem manes, quos nos patitur, sed contemnit. Misi elegiam Vestrae Dominationi Reverendissimae, in qua nihil est, quod non in medio foro legi posset tutissime, et praesertim cum ea nunc omnium communis est querela.
Commendo me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis.
⌊Polto(viae)⌋, 20 Aprilis 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus ⌊Plocens(is)⌋
| | 21 | IDL 1159 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1534-05-01 | odebrano [1534]-05-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 4, k. 10
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 555
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 268, s. 499-500 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Maluissem aliam mihi incidere mittendi ad Vestram Reverendissimam Dominationem causam, quam dolorem meum intolerabilem. Memini enim illam pollicitam mihi fuisse in ⌊Ploczka⌋ impartiri me unguento quodam ad dolores arthriticos orig. arteticos⌈arthriticosarthriticos orig. arteticos⌉ praesentissimi remedii, cuius promissi commemorare me cogit ingens cruciatus, quem his quinque diebus sustineo, ita ut vix iam sustinere queam, ex materia quadam acuta, quae defluxit in iuncturam humeris et bracchii. Proinde, si Reverendissima Dominatio Vestra intelligit hoc ipso unguento amici dolorem levari posse, non gravetur rogo aliquantulum mittere per hunc nuntium et docere, quo pacto et quo tempore illo sit utendum, quod illi vicissim omnibus fraternis officiis referre curabo.
Quam aegre ferat reverendissimus ⌊dominus noster Cracoviensis⌋ molestias et perturbationes animi, quae conflatae sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae in aula, intelliget ex his litteris, quas illi mitto. Ego rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut has ipsas molestias abigat in maximam malam crucem, nam et ego pari molestia his diebus affectus eram, sed superveniente hac maiori molestia corporis, persuasi mihi non curare, etiam si caelum ruat, modo ego a dolore liber essem.
Credat mihi Reverendissima Dominatio Vestra, quod si quid historiis, si quid hominum vaticiniis, si denique ipsi naturae credendum est, haec tam violenta tamque praeceps huius temporis scaena diu durare non poterit, nemo est enim, qui non damnet et maledicat illam in omibus et per omnia.
Felicissime valeat Vestra Reverendissima Dominatio et me fraterna gratia complecti non desinat.
⌊Poltoviae⌋, prima Maii MDXXXIIII.
Addictissimus ⌊Plocensis⌋
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae id novi, quod ex aula habeo.
| | 22 | IDL 1172 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Płock, 1534-06-05 | odebrano [1534]-06-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 4, k. 12
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 570
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 322, s. 597 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eunte istuc Arnolpho meo servitore volui, ut Reverendissimam Dominationem Vestram meo nomine viseret, quam saluto ac fausta omnia illi precor. Novi, quod nunc habui, illi mitto. Quae sciat, quod bona mea ⌊Gorzno⌋ accepi ea dumtaxat causa, ut frequentius cum Vestra Reverendissima Dominatione versari possem venireque istuc constitui Deo auspice post festum Assumptionis Dominae nostrae[1].
Interim me Vestrae Reverendissimae Dominationi ex corde commendo.
⌊Ploczka⌋, postridie Corporis Domini in discessu tumultuarie anno 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Plocensis⌋ scripsit
[1] In 1534 the Assumption of Mary fell on August 22.
| | 23 | IDL 1383 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, [1535]-12-19 | odebrano 1535-12-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 68, k. 33
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 132
|
Publikacje: 1 | AT 17 Nr 592, s. 732-733 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Inter occupationes nostras, quibus in praesens in hoc turbulento conventu distinemur, non possumus Vestrae Reverendissimae Paternitati ita, uti vellemus, ad amicas eius litteras respondere. Verum alias, ubi a negotiis publicis liberiores erimus, copiosius illi scribemus.
Nunc quod ad negotium domini cancellarii Vestrae Reverendissimae Paternitatis attinet, id ei rescribere voluimus, quod postquam ad iudicium nostrum devolutum fuerit, habebimus illud commendatissimum faciemusque omnia libenter quaecumque poterimus commendationis causa Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam de nobis firmiter persuasum habere volumus, quod quacumque in re illi aut eius omnibus gratificari possemus, nos summa voluntate omnia facturos nihilque praetermissuros, quod ad officium boni amici pertineat.
Commendamus nos fraterno amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam valere felicissime ex corde cupimus.
Ex conventu Piotrcowiensi die XIX-a Decembris anno MDXXXV-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater ⌊Andreas archiepiscopus Gnesnensis⌋ subscripsit
| | 24 | IDL 1399 | [Ioannes DANTISCUS] do [Andrzej KRZYCKI (CRICIUS)], Löbau (Lubawa), 1536-01-07 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 59-60
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BK, 232, s. 166-167
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 133r-v
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 54 (TN), Nr 11, s. 25-28
| 5 | regest z ekscerptami język: łacina, polski, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, k. 3
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 25, s. 50-52 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz,244,p. 59
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Quod hucusque Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊⌋ humanitate et benevolentia erga me refertis, quas ex ⌊conventu Pietricoviensi⌋ 1535-12-19⌊XIX-a Decembris elapsi1535-12-19⌋ ad me dederat, non responderim written over i⌈ierimerim written over i⌉, fuit in causa, quod scirem hunc cancellarium meum venerabilem dominum ⌊Balthasarem a Lublin⌋ artium liberalium magistrum ecclesiaeque meae canonicum his diebus se ad Dominationem Vestram Reverendissimam {se} recepturum. Quem Dominationi Vestrae Reverendissimae in causa, qua inique a meo et a suo adversario traducitur, ex animo et quantum possum, impensius commendo, utque meae et illius iustitiae faveat insaniamque et arrogantiam adversarii, qui cf. Sen. Nat. 4a 2.13; Adagia 1360 (2.4.60) ⌊cocodrilli l written over .(?)⌈.(?)ll written over .(?)⌉acrimascf. Sen. Nat. 4a 2.13; Adagia 1360 (2.4.60) ⌋ in proposito habet semper compositoque vultu
cf. Cic. Ver. 4.98; Cic. N. D. 2.74; Quint. Inst. 2.20.2 ⌊homo sine litteriscf. Cic. Ver. 4.98; Cic. N. D. 2.74; Quint. Inst. 2.20.2 ⌋ personam, quam vult, induit; ut, inquam, illius insolentiam et contemptum in praelatum suum compescat, vehementer et maiorem in modum oro et obsecro. Ceterum, quod non succesit in eum eventum ⌊Petricoviensis conventus⌋, ut ego bene sperabam, praesertim auctore et praeside Dominatione Vestra Reverendissima, non potui non intra me dolore atque etiam affligi, cum incognitum mihi non sit, quid ex eo ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ incumbat. Utinam durantibus his intensis frigoribus aliquid durius non audiamus, quod maxime inutilis iste ⌊conventus⌋ et sine fructu solutus causari posset. Verum nos feliciora ominemur Deumque, in cuius manu victoriae et omnium iura regnorum sunt, precemur, ut pugnet pro nobis, quia aliud non video, in quod confidentius sperare nobis sit integrum. cf. Vulg. Ps (H) 59.13; Vulg. Ps (H) 107.13 vana est enim salus ab homine ⌊Vana enim est salus, quae venit <ab> hominecf. Vulg. Ps (H) 59.13; Vulg. Ps (H) 107.13 vana est enim salus ab homine ⌋. Neque enim senem et sanctum nostrum principem pietatisque observantissimum divina potentia et gratia, ut firmiter confido, deseret umquam, modo et nostrum omnium adiungantur precum adminicula ex cf. Vulg. 2Tim 2.22 ⌊pio et puro cordecf. Vulg. 2Tim 2.22 ⌋ profecta etc.
Quae prius in novis habui, Dominationi Vestrae Reverendissimae novissime perscripsi. Interim accepi copiosissimas ⌊⌋ a singularissimo amico meo domino ⌊Cornelio Duplicio Sceppero⌋, quarum ut copias Dominatio Vestra Reverendissima legeret, dedi ⌊cancellario meo⌋ manu mea exstructum exemplum. Unde cognoscet, quantum adhuc turbarum restet ⌊mari nostro⌋ per affectationem regni illustri ⌊Frederici comitis palatini Rheni⌋, quod ratione ⌊coniugis suae⌋, ⌊regis Christierni Daniae⌋, qui a patruele ⌊duce Holsatiae⌋ BCz,244,p. 60 in vinculis habetur, filiae sibi ⌊caesaris⌋ fretus praesidio parare contendit. Lis est revera cf. Stat. Theb. I 151 pugna est de paupere regno ⌊de paupere regnocf. Stat. Theb. I 151 pugna est de paupere regno ⌋, inveniendusque est nobis modus, si ob impeditam navigationem frumentis et commodis nostris bene consule<re> voluerimus, ut aliquando post hanc iam tot annis perpetuam tempestatem serenitas et tranquillitas reducatur. Et cum non solum nos, qui in propinquo sumus, verum etiam ⌊Regnum⌋ ipsum et omnia ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ dominia commune hoc malum attingit, immo urget temporius omnium auxilio et consilio, ne portus, quem ⌊Vistula⌋ noster omnibus facit commodum, occluderetur, esset occurrendum. Quod Dominationem Vestram Reverendissimam ut nostrum omnium primatem et praesidem latere nolui, quo antequam haec imminens tempestas incrudescat, quae summa sua est prudentia, Dominatio Vestra Reverendissima negotium hoc cum apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋, tum omnes ⌊Regni⌋ ordines sic posset dirigere, ut obex aliquis tantae inundationi pro futuro vere poneretur.
Quae prius de ⌊rege⌋ ⌊anabaptistarum⌋ ad me ex ⌊Vienna⌋ perlata scripsi, Dominatio Vestra Reverendissima aliis modis a domino ⌊Cornelio Sceppero⌋, qui non procul afuit, scripta ad me ex copia litterarum cognoscet. Accepit iam, ut arbitror, miser ille rex cum prophetis suis finem, quem meruit.
Alia ad praesens scientia Dominationis Vestrae Reverendissimae digna se non offerunt. Quod si quid paulo post nactus fuero, Dominationem Vestram Reverendissimam latere non sinam diutius, per omnem opportunitatem copiose scripturus semper, dummodo gerras has meas molestas non esse sciero Dominationi Vestrae Reverendissimae. Cui me cum hoc ⌊meo cancellario⌋ summopere atque diligentissime commendo Deumque precor, ut eandem nobis quam diutissime sospitem et in omnibus felicissimam conservet.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, VII Ianuarii anno Domini M-o D XXXVI.
| | 25 | IDL 5493 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-01-15 | odebrano [1536]-01-29
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 68, k. 40-41
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 153-154
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 38, s. 63 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Plurimas ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod ea mihi ⌊⌋, quae in novis habuit. Quantum ex illis intelligo, nulla videtur spes pacis illarum regionum maritimarum, ad quarum insaniam et discordiam accedit non parum multum Luterani superinscribed⌈nini superinscribed⌉smus, qui et reliquam ⌊Germaniam⌋ numquam faciet quietam. Ego pro virili mea adnitar apud ⌊maiestatem regiam⌋, ut et illa det operam, quam potest, ad eas turbas sedandas.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra dolet eum successum ⌊conventus⌋ nostri me illius auctore et praeside, quamvis ⌊maiestas regia⌋ fuerit auctor, praeses vero et director dominus marishalcus eius, in eo tamen ⌊senatu⌋, ubi ego primatem locum tenui, summa fuit concordia et obsequium, verum alter erat e diverso senatus democraticus, qui indigne ferens nuntios conventus anni praeteriti ad AAWO, AB, D.68, f. 40v maiestatem regiam missos indigne tractatus a senatu aulico neque quicquam impetratum fuisse ex articulis, quos secundum iura regni petebant et nos illis polliciti fuimus, eos impetraturos. Negarunt se ad ullam contributionem consentire, nisi illis cautionem fecissemus de examinatione eorum, quae in statutis continentur, in futuro ⌊conventu⌋. Nos, quibus nihil commissum erat, nisi de defensione hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ adversus ⌊Valachum⌋ et Tartarum contribuere, et non sunt apud nos, nisi duo defensionis modi, alter pecuniarius, alter generalis expeditionis, cum illi contributionem negarunt et nos talem obligationem, qualem illi volebant, dare non potuimus, decrevimus generalem expeditionem. Quam an movere dignabitur ⌊maiestas sua⌋, nescio.
Habet Reverendissima Dominatio Vestra summam rei conventualis, ex qua cum videat, quo tandem devenerimus, ut triplicem habeamus ⌊senatum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉⌋ sibi invicem oppositum. Quorum qui vere ⌊senatus⌋ AAWO, AB, D.68, f. 41r esse deberet, umbram dumtaxat senatus obtinet, facile iudicare or indicare⌈iudicareiudicare or indicare⌉ poterit, quo tendamus, nisi Deus nos respiciat.
Cetera dicet eius ⌊cancellarius⌋, cui omnem favorem, quem potui, ostendi, nihil non facturus, quae placitura sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cuius fraterno amori me valde commendo.
⌊Lovicii⌋, XV Ianuarii 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater ⌊archiepiscopus⌋ scripsit
| | 26 | IDL 1412 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-02-13 | odebrano [1536]-02-21
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 247, s. 253-257
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 175
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Venit ad nos dominus ⌊Lisman⌋ et narravit coram nobis causam suam de iniuria et contumelia, ut asserit, sibi a Reverendissima Paternitate Vestra illata. Nos propalam in mensa scalpsimus ⌊illi⌋ caput acriter, commemorantes illi ut contionatori verbi Dei, quantum in sacris litteris praecipiatur oboediendum praepositis suis, quantum dehortentur sapientes litigandum cum potentibus, commemorantes interim Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatem et benignum animum. ⌊Ille⌋ vicissim cum lacrimis ostendebat testimonia conservationis suae, referens, qualiter, non convictus neque damnatus, ab officio contionandi sit deiectus.
Nos ad omnia nihil ⌊illi⌋ respondimus, nisi hanc esse nostram sententiam, uti se et causam totam Reverendissimae Dominationis Vestrae arbitrio committeret illamque sibi, quantum posset, reconciliaret. Ad quod, licet dubitabundus, consensit tamen seque omnia facturum recepit, adiciens nihilominus, ut si gratiam invenire non posset in oculis Vestrae Dominationis Reverendissimae, posset iterum ad nos recursum habere. Negare id ⌊illi⌋ non potuimus, nihil dubitantes, quod eo non erit opus, cognitam habentes Reverendissimae Dominationis Vestrae bonitatem, placabiles enim sunt sensus bonorum.
Proinde vehementer rogamus Vestram Reverendissimam Dominationem, dignetur ⌊hominem⌋ benigne ad se admittere et illi, vel nostra causa, gratiam exhibere, ut saltem id, quod sibi magnae ignominiae esse putat, illi consulatur. Faciet Reverendissima Dominatio Vestra rem sua virtute et nostra benevolentia dignam.
Cuius fraterno amori nos ex animo commendamus.
Ex ⌊arce nostra Lovicensi⌋, die tredecima Februarii MDXXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater ⌊And(reas) archiepiscopus⌋ subscripsit
Postscript:
BCz, 247, p. 257
Et quia retulit nobis ipse dominus ⌊Lisman⌋ se prius habuisse multas litteras commendatitias magnorum virorum ad Vestram Reverendissimam Dominationem, nihil tamen gratiae apud illam obtinuisse, quare si etiam litterae nostrae eiusdem infelicitatis esse deberent, rogamus plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, velit saltem suum ⌊cancellarium⌋ cum sufficienti instructione et mandato ad nos mittere pro dominica Quadragesimae on the margin⌈pro dominica Quadragesimaepro dominica Quadragesimae on the margin⌉, ut eam causam absque strepitu iuris componere possemus. Quod non faceremus tamen, nisi cum dignitate Vestrae Dominationis Reverendissimae. Et hoc in eum eventum scribimus, in quantum non videretur illi per se cum ⌊illo⌋ transigere.
| | 27 | IDL 1420 | [Ioannes DANTISCUS] do [Andrzej KRZYCKI (CRICIUS)], Löbau (Lubawa), 1536-02-23 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 77-80
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, polski, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, k. 23r-24v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 363
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 83, s. 111-114 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Post novissimas, quibus totam causam, quae inter dominum ⌊Lismannum⌋ et ⌊cancellarium meum⌋ vertitur, ad me remisit Dominatio Vestra Reverendissima, accepi pridie alias ab eodem ⌊Lisemanno⌋, qui superiore die iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae contempta citatione mea non comparuit. Per quas mihi declarat ipsius ⌊Lisemanni⌋ narrationem, quasi a me iniuria et contumelia esset affectus, quod non convictum ab officio contionandi eum amovissem quodque Dominatio Vestrae Reverendissima ⌊illi⌋ persuasisset, uti se et causam totam meo arbitrio committeret, seque mihi, quantum posset, reconciliaret, et quod se id facturum recepisset ea lege, ut si gratiam apud me invenire non posset, iterum ad Dominationem Vestram Reverendissimam recursum haberet. Quod ⌊illi⌋ Dominatio Vestra Reverendissima negare non potuisset, postulans a me, ut ⌊eum⌋ benigne admitterem et causa Dominationis Vestrae Reverendissimae gratiam ⌊illi⌋ exhiberem, quo in eo, quod magnae sibi ignominiae esse putat, consuli possit, adiciens in scheda inclusa, quod idem ⌊Lisemannus⌋ retulisset se prius ad me multas magnorum virorum commendaticias habuisse, nihil tamen gratiae obtinuisse. Etsi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae eiusdem infelicitatis esse deberent postulare a me, ut ⌊cancellarium meum⌋ cum sufficienti instructione et mandato pro dominica Quadragesimae[1] ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem, ut eam causam absque strepitu iuris componere posset, quod tamen non nisi cum dignitate mea Dominatio Vestra Reverendissima se facturam pollicetur. Ceterum, ut Dominatio Vestra Reverendissima historiam accessus ad me et totam actionem cognoscat, sic habet: acceptis ab eo Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris venit turgidus ad me dicens se prosperae meae valetudini congratulari, deinde petere id, quod Dominatio Vestra Reverendissima per litteras suas a me peteret. Ad quod ⌊illi⌋ respondi satis mihi notum esse, quid Dominatio Vestra Reverendissima obsignatis suis litteris per me fieri velit, verum me nescire, nisi ab eo audirem, quid ipse peteret. Ad hoc inquit: Peto, quod ⌊dominus reverendissimus Gneznensis⌋ petit, quandoquidem litterarum eius mihi est exemplum, neque soleo a dominis sine exemplis accipere litteras. Respondi me litteris et postulationi Dominationis Vestrae Reverendissimae rescripturum et nisi ⌊ipse⌋ diceret, quid a me esset rogaturus, me divinare non posse. Subintulit se intellexisse me sibi irasci petereque, ut iram meam deponerem. Male quidem me ab ⌊eo⌋ et falso apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋⌊ et reginalem⌋ passimque apud omnes traductum esse dicebam neque fieri posse, quin afficerer written over t⌈trr written over t⌉ me sic ab ⌊eo⌋ esse diffamatum, qui mihi honorem et reverentiam in eo a Deo statu deberet. Missisque tot ad me aliorum litteris ⌊ipse⌋ a me visus non esset neque umquam
BCz, 244, p. 78
quapiam de re mihi conquestus, cum alias in conventiculis et multorum frequentia plurima contra me effuttivisset, tamen me ⌊illi⌋ adhuc plane iratum non fuisse, cum hucusque impune omnia egisset, mihi vero liberum et facillimum fuisset merito in ⌊illum⌋ animadvertere. ⌊Ille⌋ ad haec sub his verbis Germanicis a me petebat, si me ad iram provocasset, ut propter Deum ignoscerem. Ad quod ego e vestigio omnia, quae umquam contra me fecisset, tota mente dimisi ...(?) adiciens: “
cf. Vulg. J 5.14 ; Vulg. J 8.11 ⌊Noli amplius peccarecf. Vulg. J 5.14 ; Vulg. J 8.11 ⌋
et tui muneris, ut sacerdos, sis memor”, exponens illi ex ⌊Paulo⌋, quae sint carnis et quae spiritus opera. Unde subintulit, quasi cordis mei interpres: “Igitur a iure meo decedere debeo. ⌊Reverendissimus dominus Gneznensis⌋ terminum mihi cum ⌊cancellario⌋ pro dominica Quadragesimae[2] constituit, cui inhaereo.” Porro ⌊cancellarius meus⌋ petivit iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut causa haec a me diiudicaretur, quod ⌊ille⌋ strenue recusabat. Quo itaque a me omnem suspicionis ansam reicerem, ut termino a Dominatione Vestra Reverendissima statuto parerent, iniunxi gratumque mihi est plurimum, quod, quemadmodum scribit Dominatio Vestra Reverendissima hoc negotium ad se[3] discutiendum ad se recepit, nihil dubitans, quin Dominatio Vestra Reverendissima,
cf. Ter. Andr. 126 hinc illae lacrumae ⌊unde illae lacrimaecf. Ter. Andr. 126 hinc illae lacrumae ⌋, cognoscat.
Atqui cum haec per multas aliorum verborum ambages apud me essent transacta, iterum ⌊Lisemannus⌋, quod a suggestu contionis esset amotus, multo et inepto sermone declamabat. Ad ea respondi, quod in primis episcoporum esset contionari, qui vero eam non haberent gratiam, substituerent eos, qui hoc muneri viderentur apti et digni fuisseque, priusquam ipse ad contionandum esset subrogatus ms. surrogatus(!)
⌈subrogatussubrogatus ms. surrogatus(!)
⌉, dominum ⌊Iacobum⌋, qui huic officio erat praefectus isque apud me de quibusdam in contione dictis accusatus. Qua de re ad tempus illum suspendissem overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌈ssemssem overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌉, donec se purgaret et si quid istiusmodi commisisset, abiuraret, inde rursus ⌊illum⌋, ad quem tota confluit civitas paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉, ad pristinum officium restituissem ipsumque ... illegible⌈...... illegible⌉[4] ⌊Lisemannum⌋, quia mihi liceret et liberum esset in the probably Dantiscus' hand, written over st⌈stssetsset in the probably Dantiscus' hand, written over st⌉ destituissem, non quod ⌊illi⌋, ut queritur, ignominia impingeretur, sed quod ⌊priori⌋ locum pristinum redderem, ne tumultus, qui tum non leve habuit initium, in populo fieret. Qui ob ineptiam et arrogantiam sermonis litterarumque ignorantiam ⌊illum⌋ audire non potuissent paper damaged⌈[uissent]uissent paper damaged⌉ it omnesque extra civitatem ad ⌊alium contionatorem⌋ se contulissent in the probably Dantiscus' hand, written over conferebant⌈conferebantcontulissentcontulissent in the probably Dantiscus' hand, written over conferebant⌉ relicto ⌊isto⌋ cum paucis oviculis et illis, qui, ut riderent, convenire solebant. Ob idque ⌊consulatus Thoronensis⌋ ad castrum meum ⌊Starigrod⌋ praeconsulem cum collega ad me misisset una cum ⌊Iacobo contionatore⌋ rogan(do), ut idem ⌊Iacobus⌋ propter plebem, quae iam tumultuari coepisset, in officio relinqueretur. Hancque potissimam fuisse causam praeter alias, quibus in die Palmarum[5] contra episcopos detonasset, et nescio quas fabulas de ⌊Disma⌋ et ⌊Gisma⌋ non sine auditorum risu eboasset. Quod ⌊illi⌋ per parochum, ut ab huiusmodi declamationibus frivolis cessaret, iniunxissem neque necessarium fuisse, quod ob haec, quae toti civitati nota sunt, ad me vocari debuisset, ideoque me ⌊illum⌋ a contione amovisse, quod neque auditoribus neque mihi, qui ⌊illum⌋ etiam bis resonantem audivissem, placeret et satisfaceret. Unde
BCz, 244, p. 79
causari non posset, quod ulla a me contumelia esset affectus, nisi ⌊ipse⌋ contumeliam esse existimaret, quod litteras et gratiam ad contionandum non habeat et ob id in dioecesi mea amplius non esset contionaturus. Quae cum a me audivisset, multa infitiari et nescio quae praetendere p(rae), postremo a me petere coepit testimonium, cum in animo haberet se alio conferre, quo honeste abire posset. Quod me ⌊illi⌋ pro veritate daturum non sum reluctatus. Ad eum modum inter nos discessum est. Huncque dialogum igitur copiosius Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, quo non parva ex parte Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris responderem, et quomodo omnia certo habeant, liquidius sciret apud seque expenderet ⌊huius vitiligatoris⌋ (qui caepas oculis, quando vult, admovet) et tumorem et amentiam; non quod ⌊homini⌋ male velim, sed quod eius mores et vitam superinscribed, in the hand of probably Dantiscus'⌈vitamvitam superinscribed, in the hand of probably Dantiscus'⌉ emendatiorem esse cuperem. Dominationi autem Vestrae Reverendissimae, quas possum gratias habeo, quod adeo amanter me humanitatis et benignitatis commonet, a quibus, si me recte, quod facit, novit, non potui abesse minus .u overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌈.u.u overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌉mquam, quam a me ipsis{s}simo. Tantum item abest, quod ⌊eius⌋ infelicitatis litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae apud me esse deberent, ut nihil apud me obtinere possent, quod nihil tam operosum est et arduum, quod non vel ad digituli crepitum, nedum ad litterarum Dominationis Vestrae Reverendissimae postulationem, ultro et libenter susciperem suscepturusque sum semper.
Gratissimumque mihi est, quod Dominatio Vestra Reverendissima, quo me lassatione liberet, per se hoc negotium transigendum accepit, fore sperans et pro rei ipsius aequitate atque pro vetere Dominationis Vestrae Reverendissimae in me benevolentia, in eo praeter dignitatem meam nihil posse fieri. Quapropter, ut voluit Dominatio Vestra Reverendissima, ⌊cancellarium meum⌋, virum bonum mihique apprime carum mitto, quem non secus atque me ipsum Dominationi Vestrae Reverendissimae summopere commendo. ⌊Is⌋, quae hoc tempore apud nos in novis habentur, Dominationi Vestrae Reverendissimae et quaedam alia meo nomine referet. ⌊Cui⌋ fidem dari peto Deumque precor rogo, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservat.
⌊Lubaviae⌋, XXIII Februarii anno Domini MDXXXVI.
Postscript:
BCz, 244, p. 80
Reverendissime et colendissime mi domine.
Quod tanta scriptione Dominationi Vestrae Reverendissimae molestus sum, impense mihi veniam dari peto. Adigit me si quidem rei ipsius necessitas, quandoquidem iactasse fertur se ⌊Lisemannus⌋, quod magnam apud Dominationem Vestram Reverendissimam assecutus sit gratiam, qua sibi pollicetur, velim nolim, futurum, etiam me invito, ecclesiae meae canonicum. Iuris quidem ne hilum habet, quod ⌊illi⌋ ab homicida collatum nullum est. Quod si Dominatio Vestra Reverendissima pro ⌊eo⌋, quemadmodum gloriatur, apud me per intercessionem agere velit, quo novam ad ecclesiam meam a me habeat provisionem, id ipsum et apud ⌊cancellarium meum⌋ quaesivit volens de hoc nihili iure ⌊ei⌋ cedere, modo certus esset de novo, negare sane Dominationi Vestrae Reverendissimae neque velim, neque possum quippiam; verum priusquam hoc faceret, ut pauperculae ecclesiae meae conditionem apud se reputet, oro plurimum. Illa dumtaxat quattuor alere potest canonicos eosque viros bonos constantes vita moribus et doctrina probatos, non spinosi ingenii cerebrosos sycophantas vel hypocritas, sed quietos humiles Deoque et muniis ecclesiasticis totos deditos, quales me habere ad praesens gloriari possum. Quod si quispiam illorum institutis et moribus non conveniens ad eos intrudi deberet, totum mihi hoc parvum turbaret cum ecclesia ⌊capitulum⌋. Potest mihi Dominatio Vestra Reverendissima (quod et Deo teste scribo) libere credere, quod si eas dotes et virtutes in ⌊Lisemanno⌋ cognoscerem, quibus ⌊ille⌋ ecclesiae meae commodus et utilis esse posset, ⌊ipsum⌋ ego, ut canonicatum ecclesiae meae susciperet, rogarem. Cum itaque Dominationi Vestrae Reverendissimae incognitus sit, mihi autem intus et in cute notus, maximopere et quantum possum impensius oro atque vehementer obsecro, pro ⌊eo⌋ intercedere non velit pluris faciens veterem illam meam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantiam ac inserviendi Dominationi Vestrae Reverendissimae meam deditissimam propensionem, quam ⌊illius hominis⌋, qui nulla in re Dominationi Vestrae Reverendissimae usui esse potest, confictas lacrimas. Quod omni studio et quantum omnes meae vires et facultates possunt promereri erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cui me iterum atque iterum diligentissime commendo, studebo sedulo etc.
[1, 2] March, 5.
[3, 4] Crossed out with another ink, probably in Dantiscus’ hand
[5] April, 9.
| | 28 | IDL 1427 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-03-06 | odebrano [1536]-03-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 247, s. 259-262
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 188
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Referet Vestrae Reverendissimae Dominationi eius ⌊cancellarius⌋, qui et mihi vir valde probus videtur, quomodo eius ⌊adversarium⌋ tractarim et quid ad extremum mihi consultum videtur ad praecedendas molestias et inanes impensas in respondendo eius querelis sive in aula, sive ⌊Romae⌋, ut si se, ut promisit, Reverendissimae Dominationi Vestrae in gratiam tradet illamque humiliter petet. Vestra Reverendissimae Dominatio eam ⌊illi⌋ aliqua in parte exhibere dignetur pro virtute et prudentia sua superinscribed⌈suasua superinscribed⌉. Reliqua omnia dicet iste dominus ⌊cancellarius⌋. Ego me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ veteri amori Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo commendo et precor, ut sit felix ac incolumis.
⌊Lovicii⌋, 6 Martii 1536.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater ⌊archiepiscopus⌋ scripsit
| | 29 | IDL 1426 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-03-06 | odebrano [1536]-03-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 247, s. 267-268
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 504
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 189
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 96, s. 127 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Obliti fuimus dare ⌊cancellario⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae breve epicedion reverendissimi olim domini ⌊avunculi⌋ nostri. Ne enim prolixius esset, maeror ingens impedivit. Mittimus autem nunc, non ut illud ostentemus Reverendissimae Dominationi Vestrae, sed ut ab illa quippiam tale eliciamus, quod et ⌊viro illo⌋, et benevolentia Vestrae Dominationis Reverendissimae erga utrumque nostrum dignum esset. Habuimus et a reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Upsalensi⌋ elegiam, non brevem, sed nobis videtur refectorium olere. Proinde rogamus plurimum Vestram Dominationem Reverendissimam, dignetur aliquid ex incude sua nobis mittere, statuimus enim ad monumentum eius appendere, quicquid eiusmodi dignum habere poterimus.
Reliqua omnia dicet eius ⌊cancellarius⌋, quem hesterno die, ut voluit, absolvimus.
Commendamus nos solito amori Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quae sit felix et incolumis.
Ex ⌊arce nostra Lovicensi⌋, die VI-a Martii anno Domini M-o D-o XXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater ⌊And(reas) archiepiscopus⌋ subscripsit
| | 30 | IDL 87 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-06-27 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 1524 | | | 31 | IDL 1524 | [Ioannes DANTISCUS] do [Andrzej KRZYCKI (CRICIUS)], Löbau (Lubawa), 1536-07-27 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 146, 144-143(!)
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, k. 66r-v
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 239, s. 271 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Missae mihi sunt ⌊huc⌋ XVI huius mensis on the margin⌈1536-07-16⌊XVI huius mensis1536-07-16⌋XVI huius mensis on the margin⌉ per quosdam nobiles ⌊⌋ Dominationis Vestrae paper damaged⌈[Vestrae]Vestrae paper damaged⌉ Reverendissimae ⌊ex arce Lovicensi⌋ 1536-06-27⌊XXVII Iunii1536-06-27⌋ datae, quibus mihi pro nobile ⌊Christifero Ossieczkowski⌋ scribit paper damaged⌈[it]it paper damaged⌉ quam dolenter cum lacrimis Dominationi Vestrae Reverendissimae contra me questus paper damaged⌈[stus]stus paper damaged⌉ sit, quod illum causa indicta excommunicari commise paper damaged⌈[se]se paper damaged⌉rim, et quod ille ostendisset on the margin⌈quod ille ostendissetquod ille ostendisset on the margin⌉ innocentiae suae testes ostendens litteras, quibus advocari causam vel commissionem sibi dari petiisset paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉, quod tamen honoris mei written over nostri⌈nostrimeimei written over nostri⌉ et benevolentiae erga me paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ suae resp rationem habens Dominationem Vestram Reverendissimam concedere illi noluisset postulans a me, ut ei facultatem fecerimus defendendi se iure et innocentiam suam declarandi, si quam haberet declarandi, facerem, ne occasionem merito contra me habere posset con paper damaged⌈[on]on paper damaged⌉querendi, cum illi essent in rem eius on the margin⌈in rem eiusin rem eius on the margin⌉ testimonia non vulgaria, quae Dominatio Vestra Reverendissima vidisset, quodque ideo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ defensionem iuris illi non negarem deberem.
Reverendissime mihi paper damaged⌈[ihi]ihi paper damaged⌉ Domine. Non consuevi pro tenui intellectus mei mo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉dulo in ea esse praecipitantia, ut praeter rei veritatem et ordinem quicquam reprehensione dignu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉m committerem, quod et in hac observavi causa prius paper damaged⌈[rius]rius paper damaged⌉ enim quam . . .. paper damaged⌈[..].. paper damaged⌉ inte paper damaged⌈[inte]inte paper damaged⌉lli paper damaged⌈[li]li paper damaged⌉gerem sic se rem per omnia habere paper damaged⌈[abere]abere paper damaged⌉, ut scripseram Dominationi Vestrae Reverendissimae, comperi ⌊fratrem illum paper damaged⌈[lum]lum paper damaged⌉ guardianum⌋ sub nomine amici ex domini domo nobilis paper damaged⌈[bilis]bilis paper damaged⌉ ⌊Nicolai Plotowski⌋ evocatum ipsa Dominica Iudica[1], cum ad missam dicendam esset accinctus, ab ipso ⌊Os paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉sieczkowski⌋ in strata publica captum, ad proximum paper damaged⌈[mum]mum paper damaged⌉ nemus abductum, prostrato in terra genitalia fisso ligno durissime fuisse constricta, deinde semivi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉vus et a scapulis usque ad plantam fustibus caesus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ in eodem nemore ligatus ad arborem fune, quo ex paper damaged⌈[x]x paper damaged⌉ professione cingebatur, ab eodem Ossieczkowski et complicibus eius non paucis relictus on the margin⌈ab eodem ⌊Ossieczkowski⌋ et complicibus eius non paucis relictusab eodem Ossieczkowski et complicibus eius non paucis relictus on the margin⌉, relictus unde, cum aegre solutus esset miser ⌊monachus⌋ in iis doloribus circumferens secum eos in terra Culmensi superinscribed⌈⌊terra Culmensi⌋terra Culmensi superinscribed⌉ cruciatus et dolores, aliquandiu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉ tandem ob minas et superinscribed⌈ob minas etob minas et superinscribed⌉ metu mortis, ne ad me deferret querelam, ultra ⌊Vistulam⌋ se transferre ad ⌊abbatem Coro paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉novensem⌋ fuisset coactus, quo postquam ven ipsa Dominica Palmarum[2] aeger ex ea carnificina venisset quemadmodum, male tortus ex eiusmodi percussionibus, livoribus et tumoribus ipsa, Dominica sequenti Pascae[3] cessisset e vivis sublatus est on the margin⌈sublatus estsublatus est on the margin⌉. Cum igitur super iis omnibus redditus essem certior, adhuc me continui volens rem apertius cognoscere et ad ⌊abbatem illum⌋ misi, ⌊⌋ ea Polonice, quae habentur in instrumento atque BCz, 244, p. 144 paulopost ad me divertens in ⌊castrum meum Stari paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉grod⌋, quemadmodum litteris suis fuerat pollicitus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉, me per biduum de singulis coram edocuit habens secum ⌊monas paper damaged⌈[as]as paper damaged⌉terii sui priorem⌋, qui ⌊morituri guardiani⌋ audierat confessionem. Is referebat superinscribed in place of crossed-out Qui dicebat⌈Qui dicebat⌊Is⌋ referebatIs referebat superinscribed in place of crossed-out Qui dicebat⌉ iam prope exhalantem paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ dixisse ⌊guardianum⌋ ... superinscribed⌈... illegible⌈...... illegible⌉... superinscribed⌉ se ipsi ⌊Ossieczkowski⌋ propter Deum remisisse superinscribed in place of crossed-out ttere⌈tteresissesisse superinscribed in place of crossed-out ttere⌉ offensam, verum Deo vindictam reliquis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉se. Quae cum omnia adeo haberem clara ipseque Ossieczkowski on the margin⌈ipseque ⌊Ossieczkowski⌋ipseque Ossieczkowski on the margin⌉ iam des(?).. paper damaged⌈[..].. paper damaged⌉ de facto ob eam saevissimam percussionem et caedem quam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ non negat, esset excommunicatus, accessit, quod de iu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉re debuit interdictum, quo ut se absolveret, con paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉finxit primum et invulgavit, quod apoplexia in missae celebratione ⌊guardianus iste⌋ ante altare in eodem mo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉nasterio concidisset mortuus.
Ob id iterum litteris scripto on the margin⌈scriptoscripto on the margin⌉ ⌊abbatem⌋ conveni, qui sic mihi respondit superinscribed in place of crossed-out rescripsit⌈rescripsit respondit respondit superinscribed in place of crossed-out rescripsit⌉, ut in latinis paper damaged⌈[inis]inis paper damaged⌉ eius litteris superinscribed in place of crossed-out scriptis⌈scriptis eius litteris eius litteris superinscribed in place of crossed-out scriptis⌉ continet instrumentum. Ex quibus sine paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ enigmate Dominatio Vestra Reverendissima intelliget, quae causa mor paper damaged⌈[or]or paper damaged⌉tis fuerit. Testimonium, quod postea dedit ⌊abbas paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉⌋, non aliud habet, quam quod ⌊guardianus⌋ praeventus aegritu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉dine, quam in litteris ad me declaravit, mortuus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ sit et in habitu sepultus et quod contra ⌊Ossieczkowski paper damaged⌈[ki]ki paper damaged⌉⌋ non proclamaverit, de casu vero in foveam on the margin⌈casu vero in foveamcasu vero in foveam on the margin⌉ pleuresi .. et calcu.. paper damaged⌈[..].. paper damaged⌉, quod alii testaverunt paper damaged⌈[erunt]erunt paper damaged⌉, ne paper damaged⌈[ne]ne paper damaged⌉ verbum quidem ⌊abbas⌋, nam alia mihi mortis signa et ore et litteris recensuit. Unde Dominatio Vestra Reverendissima cognoscit, quod vel metu vel ob im paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉portunam written over itatem⌈itatemamam written over itatem⌉ improbitatem ⌊abbas⌋ testimonium hoc paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉ extortum dederit, et quod alii ea, quae testati sunt non(?) paper damaged⌈[n(?)]n(?) paper damaged⌉, neque sciverint on the margin⌈neque sciverintneque sciverint on the margin⌉ neque intellegerint, sed ut in oppidulis tenuibus solet prae paper damaged⌈[prae]prae paper damaged⌉scriptae utcumque schedae sigillum impresserint. Hoc igitur paper damaged⌈[itur]itur paper damaged⌉ adeo copiose, et ut res habet on the margin⌈et ut res habetet ut res habet on the margin⌉ in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae deduce(n)dum paper damaged⌈[dum]dum paper damaged⌉ existimavi, ut quam inique superinscribed in place of crossed-out iniuste⌈iniusteiniqueinique superinscribed in place of crossed-out iniuste⌉ miserandus iste ⌊occi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉sor⌋ de me questus sit, cognoscat. Cumque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ ⌊illum⌋ scivi paper damaged⌈[vi]vi paper damaged⌉ de . de eo cive meo oppidi ⌊Vambresno⌋, quem ante adscribed⌈anteante adscribed⌉ tres annos gla paper damaged⌈[la]la paper damaged⌉dio iacentem in curru confodit et occidit, non egisse paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ poenitentiam, plus apud me animae illius salutem quam facinora eius immania reputans, paterne amicos eius paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ pauloante commonui, ut non tam corporis et fortunarum illius, quam animae in peccatis obduratae haberent rationem, quo ad veritatis et peccati sui cognitionem et ad poenitentiae susceptionem induci on the margin⌈et ad poenitentiae susceptionem induciet ad poenitentiae susceptionem induci on the margin⌉ et ad obtinendam remissionem superinscribed in place of crossed-out illum inducant⌈illum inducantet ad obtinendam remissionemet ad obtinendam remissionem superinscribed in place of crossed-out illum inducant⌉ pervenire posset, consului, cum casus iste sit ⌊Sedi Apostolicae⌋ reservatus, cuius Dominatio Vestra Reverendissima legati nati habet auctoritatem, ut ad adscribed⌈adad adscribed⌉ eandem Dominationem Vestram Reverendissimam confugeret veramque et puram confessionem faceret, non se paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ excusando, sed pro conscientia sua accusando, mihique a Dominatione Vestra Reverendissima absolutionem referret, tum ego oppido paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉
BCz, 244, p. 143
quam libens redeunt written over d⌈dtt written over d⌉i per superinscribed⌈perper superinscribed⌉ eum modum ad eccelsiam depositurus essem interdictum. Quod si faciendum susciperet, misi illi ad unius mensis decursum interdicti suspensionem. Qua paterna commonitione motus heri ⌊hic⌋ apud me fuit superinscribed⌈fuitfuit superinscribed⌉ cum patre suo, ⌊gladifero Culmensi⌋, et alio nobile, qui in iudiciis sec et rebus saecularibus mihi inservit recepitque in se relinquens perniciam istam consilium et benignam adhortationem meam propensus ad suscipiendam poenitentiam venturusque est ob id cum meis commendaticiis finito messe ad Dominationem Vestram Reverendissimam, ut se Deo et eccelsiae humiliet et reconciliet, tantum abest, quod illi a me superinscribed in place of crossed-out ph⌈pha mea me superinscribed in place of crossed-out ph⌉ praeter phas et aequum quippiam fuerit illatum, cum et ipse ego superinscribed⌈egoego superinscribed⌉ pro eo, ut convertatur et salvus fiat, per peccatorum remissionem ac absolutionem Dominationem Vestram Reverendissimam paulopost sum oraturus superinscribed in place of crossed-out rogaturus⌈rogaturusoraturusoraturus superinscribed in place of crossed-out rogaturus⌉. Cui me in veterem illam gratiam et benevolentiam, qua me prosecuta est semper, summopere commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservet. Det, quaeso, mihi Dominatio Vestra Reverendissima pro suo in me favore veniam, quod per ammanuensem scribo, liturae meae vix a me interdum superinscribed⌈interduminterdum superinscribed⌉ legi possunt.
⌊Lubaviae⌋, XXVII Iulii MDXXXVI.
[1] April, 2
[2] April, 9
[3] April, 23
| | 32 | IDL 1531 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Łowicz, 1536-08-23 | odebrano [1536]-08-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 9, k. 7
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BK, 222, Nr 62, s. 210
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 54 (TN), Nr 145, s. 471-472
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 298
|
Publikacje: 1 | AT 18 Nr 326, s. 349 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Propter maximam aegritudinem nostram non possumus in praesens Vestrae Reverendissimae Dominationi scribere ea, quae multa essent scribenda, sed cumprimum revalescemus, quod brevi, Deo dante, futurum speramus, omnia affatim scribemus Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam rogamus plurimum, ut nobis perscribere velit, quam celerius potest, quae habuerit ab ⌊oratore⌋ ⌊caesaris⌋ in ⌊Ungaria⌋, nam dominus Caczkowski, qui hac iter faciens ad nos descendit, habet magnum fasciculum ⌊⌋ ad Vestram Reverendissimam Dominationem ab illo. Faciet nobis Vestra Reverendissima Dominatio rem multo gratissimam.
Cuiius fraterno amori nos ex animo commendamus.
⌊Lovicii⌋, XXIII die Augusti MDXXXVI-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater aegrotus ⌊And(reas) archiepiscopus⌋ subscripsit
Postscript:
Nos etiam, Reverendissime Domine, habuimus litteras a reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Colocensi⌋, in quibus desperat de pace et concordia Ungarica et multa alia scribit perniciosissima, quae imminent his ⌊regnis⌋. De quibus postea latius.
| | 33 | IDL 1544 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUS, Skierniewice, 1536-09-22 | odebrano [1536]-09-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 247, s. 271-274
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ex acerrima febre, quae nos plus mense torsit et prorsus excoxit, iam gratia Dei revalescere incipimus. Agimus vero immensas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod et aegritudini nostrae condolere, et quae ex ⌊oratore caesareo⌋ habuit, nobis communicare dignata sit. Quam benevolentiam illi omni gratitudine nostra referre curabimus.
Nobilem ⌊Christophorum Ossieczkowski⌋, tunc vehementer febre aestuantes, non solum non allocuti sumus, sed ne illum quidem vidimus. Tantum abest, ut ⌊illi⌋ aliquid commiserimus de ⌊concilio⌋ in aurem Reverendissimae Dominationis Vestrae dicendum. Quod quidem ⌊concilium⌋ dubitant ferme omnes coire posse, et si coibit, erit nobis satis temporis ad consulendum, quid potissimum facto opus erit.
De viatico Reverendissimae
Do(minationis) or Do(minationi)⌈Do(minationis)Do(minationis) or Do(minationi)⌉
Vestrae, si animum veniendi nobiscum induxerit, modum inveniemus, sed, ut diximus, res adhuc dubia est, et temporis ad consulendum satis. Novi nihil aliud habemus, nisi ⌊caesarem⌋ ingenti execritu vastare ⌊Galliam⌋.
Commendamus nos fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Ex ⌊Squirniewicze⌋, die XXII-a Septembris anno Domini MDXXXVI-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae debilis frater ⌊And(reas) archiepiscopus⌋ subscripsit
| |
Teksty związane z Andrzej KRZYCKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 549 | Andreas Cricius ad Dantiscum de amore suo | Publikacje: 1 | KRZYCKI 1888 (Ad Dantiscum de amore suo ) Liber VI. Carmina amatoria, Nr XXX, s. 217 |
| |
Teksty ze wzmianką o Andrzej KRZYCKI Results found: 60 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 162 | Jan ZAMBOCKI do Ioannes DANTISCUS, Orany, 1522-09-17 | 2 | IDL 164 | Ioannes DANTISCUS do [Piotr TOMICKI], Antwerp, 1522-09-18 | 3 | IDL 166 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUS, Breslau (Vratislavia, Wrocław), 1522-11-24 | 4 | IDL 174 | Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKI, Valladolid, 1523-02-08 | 5 | IDL 184 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1523-06-16 | 6 | IDL 185 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUS, Venice, 1523-07-27 | 7 | IDL 186 | [Ioannes DANTISCUS] do Piotr TOMICKI, Cracow, 1523-08-08 | 8 | IDL 190 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUS, Naples, 1523-10-04 | 9 | IDL 191 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUS, Naples, 1523-11-10 | 10 | IDL 199 | Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1524-03-12 | 11 | IDL 277 | Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKI, Toledo, 1526-01-10 | 12 | IDL 352 | Jan ZAMBOCKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1527-06-14 | 13 | IDL 363 | Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1527-08-16 | 14 | IDL 365 | Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKI, Valladolid, 1527-08-17 | 15 | IDL 431 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1529-06-25 | 16 | IDL 3530 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1532-03-17 | 17 | IDL 808 | [Ioannes DANTISCUS] do [Piotr TOMICKI], Regensburg, 1532-07-07 | 18 | IDL 842 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Augsburg, 1532-10-20 | 19 | IDL 883 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-17 | 20 | IDL 3553 | Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 | 21 | IDL 979 | Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKI, Löbau (Lubawa), 1533-07-17 | 22 | IDL 998 | Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-08-22 | 23 | IDL 3576 | Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1533-09-08 | 24 | IDL 4330 | Ioannes DANTISCUS do Gdańsk Town Council, Kulm (Chełmno), 1533-11-13 | 25 | IDL 1055 | Ioannes DANTISCUS do [Johann von WERDEN], Löbau (Lubawa), 1533-12-09 | 26 | IDL 1105 | [Io]annes [CAMPENSIS] do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1534-01-26 | 27 | IDL 1138 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1534-03-28 | 28 | IDL 5412 | Ioannes DANTISCUS do Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Löbau (Lubawa), 1534-12-22 | 29 | IDL 1359 | Jan Benedyktowicz SOLFA do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1535-10-04 | 30 | IDL 5414 | Ioannes DANTISCUS do Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Löbau (Lubawa), 1535-10-06 | 31 | IDL 1375 | Nikolaus NIBSCHITZ (NIPSZYC) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1535-11-26 | 32 | IDL 1380 | Jan LEWICKI & Jan WITYŃSKI do Ioannes DANTISCUS, Płock, 1535-12-14 | 33 | IDL 1385 | [Ioannes DANTISCUS] do Cornelis [DE SCHEPPER] & Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE), Löbau (Lubawa), 1535-12-23 | 34 | IDL 1387 | Johann DOBNECK (COCHLAEUS, WENDELSTEIN) do Ioannes DANTISCUS, Meißen, 1535-12-30 | 35 | IDL 1388 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1535-12-31 | 36 | IDL 6099 | Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-01-13 | 37 | IDL 1405 | Ioannes DANTISCUS do Nikolaus SCHÖNBORN von Thorn, Löbau (Lubawa), 1536-01-24 | 38 | IDL 1407 | [Ioannes DANTISCUS] do Mauritius FERBER, Löbau (Lubawa), 1536-01-28 | 39 | IDL 1576 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 153[6]-02-01 | 40 | IDL 6102 | Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-02-16 | 41 | IDL 1415 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1536-02-18 | 42 | IDL 6103 | Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-02-28 | 43 | IDL 1428 | Ioannes DANTISCUS do [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1536-03-08 | 44 | IDL 1446 | Ioannes DANTISCUS do Johann von LUSIAN (LUZJAŃSKI), Althausen (Starogród), 1536-05-04 | 45 | IDL 1450 | Ioannes MAGNUS do Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1536-05-10 | 46 | IDL 1454 | [Ioannes DANTISCUS] do [Ioannes MAGNUS], Löbau (Lubawa), 1536-05-26 | 47 | IDL 1465 | [Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI], Löbau (Lubawa), 1536-05-31 | 48 | IDL 1489 | [Ioannes DANTISCUS] do [Matthias, Abbot of the Cistercian monastery in Koronowo], Löbau (Lubawa), 1536-06-21 | 49 | IDL 1512 | [Ioannes DANTISCUS] do [Johann von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?], Löbau (Lubawa), 1536-07-17 | 50 | IDL 1523 | Ioannes DANTISCUS do [Baltazar of Lublin?], Löbau (Lubawa), 1536-07-27 | 51 | IDL 1528 | Ioannes DANTISCUS do Mauritius FERBER, Löbau (Lubawa), 1536-08-08 | 52 | IDL 1577 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER], Cracow, 153[7]-02-02 | 53 | IDL 5618 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-03-21 | 54 | IDL 1606 | Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-03-27 | 55 | IDL 5616 | Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-03-29 | 56 | IDL 5688 | Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-04-24 | 57 | IDL 1630 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-04-26 | 58 | IDL 1677 | Hans BRASK do [Ioannes DANTISCUS?], Tyniec, 1537-07-22 | 59 | IDL 1847 | Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1538-04-18 | 60 | IDL 1968 | Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-11-05 |
|