Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Mariangelo ACCURSIO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 842 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Augsburg, 1532-10-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 3, k. 81 + [1] missed in numbering
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 152
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 269
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 242, s. 161 (angielski regest) | 2 | Españoles part II, Nr 67, s. 238 (ekscerpt język: hiszpański przekład) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Et hoc quoque ad annum ipsum parum mihi fortunatum pertinere arbitror, quod absenti abeuntem te videre manumque illam omnibus amicam, omnibus munificam, omnibus doctiorem iungere non fuit datum. Tibi interim iter commodum adventus in patriam ceteraque ex sententia contigisse omniumque votis respondisse vehementer gaudeo. Nos Viennam venimus, pedem referentes hostem ut insequeremur, tanti non fuimus. Neque tanti (ut opinor) fuerat Pannonia et quicquid vel tueri tandem vel parari bello potuisset, ut Valdesium amitteremus. Vixit enim tuus ille meusque Valdesius et quod est lachrymabilius, cum lue interiret, videre laborantem affari consolari non licuit. Tum atqui nec funus sequi nec iacenti dare oscula, nec corpus condere, nec signare saxum nomine locus fuit. Vides denique quod parum fortunatum praedicabam, non annum esse tantum, sed aetatem.
Tum atqui vale, praesul optime, et mihi numquam non in pectore in ore inque oculis. Bernardum fratrem, Ioannem Levitium, Stanislaum Tarlum, Gioravinschin valere ac salvere cupio. Duo ista regni lumina Graccoviensem et Plocensem antistites salutatum reverenter adirem.
Augustae Vindelicorum, XX Octobris 1532.
Dominationis Vestrae Reverendissimae mancipium et tamquam filius oboedientissimus Mariangelus Accursius
| | 2 | IDL 2206 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1539-08-01 | odebrano 1539-11-13
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 155, k. 11-12
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., LSB, BR 19, Nr 45
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, polski, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1539, k. 38r-v
| 4 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 117
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 400, s. 304, 314 (wzmianka) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
UUB, H. 155, f. 11r
Ego te, Pontificum Sanctissime, quibus verbis hac perpropera epistula conveniam?
Nam ut omittam ea, quae contemplanti virtutes tuas animum mentemque obruunt, memoria meritorum, suavitas consuetudinis, amor mutuus impetum faciunt, ut malim adesse coram. Neque quicquam putem satis esse, quod vel ab immodici scriptoris filo exordiri queat. Rem igitur in pauca conferam. Gratulor ecclesiam titulis accedere nostris Varmiensem et te ei contigisse, hoc praesertim rerum turbine tam indigne dissidentium, qui labanti Christianae rei ferre opem et noris et possis. Atque utinam tam multis per septentrionem ecclesiis non tam multi praesules praeficerentur, qui collati tibi indigniores videantur vitae suae ducendae, quam ut aliorum vitas animasque tueantur. Putabam ego ex orbe pererrato suavissimam futuram tantarum illam rerum recordationem, neque locum esse unquam desiderio adeundi, quae legissem quaeque ab omnibus tantopere expeti viderem. Verum contra evenit. Et ut silentio ceteros praeteream, quos equidem videre gestio, unum Dantiscum multis ob id noctibus in somnis video, alloquor paene praesens, videorque eadem agere, quae apud Hispanos, apud Mauros egerimus. Excutior interea somno nec abducor h iisdem cogitationibus vigilans. Cumque huc accitu illustrissimi principis et numquam satis laudati domini mei venio et Gasparem Anovium, nepotem illum vere tuum, hoc est eximiae adulescentem indolis invenio, obsecro te, ipse aestimes, quo sim gaudio affectus, nam si exprimere id ego tentem et quam longe eum quamque etiam frequenti de te sermone moratus fuerim, dies me potius deficiat. Et ne unus ipse satis videaris, addo et Bernardum fratrem et quam saepe tuba illa sua UUB, H. 155, f. 11v tibi ac propterea etiam mihi voluptati fuerit, quoties occurrerit mula Petri Maronitae de Monte Libano: cum una essent duo illi Iocularitatis filii atque omnia olfacientes, Scepperus et Prantnerus. Ceterum, scias, velim ex optima et suavissima uxore filium susceptum mihi quattuor iam mensium eique nomen inditum Casimiro: Polonicogermanum videlicet insolitum, inauditum ac propterea mirum quiddam Italis. Ea vero est in infantulo alacritas, is vigor, ut putem (modo vivat) acta patris famamque (si qua est) antecessurum.
Caesarem fama quaedam est Italiam Germaniamque aditurum, sed ea non usquequaque constans. Constat attamen apparatum classis Turcarum permagnum esse, et iam non semel invasisse ac depopulatos esse loca pleraque Calabriae. Ob id motum tandem Petrum a Toleto iussosque omnes sequi, qui morent sub caesare, ut loca mari proxima, quaeque exceptura impetus videri possint, et tueantur et muniant. Atque ita vides, quam cunctanter omnia, quae iam pridem et ornata et peracta esse, maxime oportuisset. Audio et post captam Valachiam imminere pluribus quam olim locis et vestris etiam non parum periculi. Ac fortasse nec, dum etiam didicistis et ipsi cunctandum non esse contra magnum istum iam non Asiae, sed et Europae Africaeque regnatorem. Illustrissimus princeps maluit te sua quam suorum manu litteris salutari. Ego ita te ac tua salva esse iubeo, ut is, qui salutem eiusmodi in se recidere opinetur.
Romae, prima Augusti 1539.
Reverendissime Dominationis Vestrae servulus Mariangelus Accursius
[1 ] Missing text written on a piece of paper which is now lost.
| |
Teksty związane z Mariangelo ACCURSIO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 553 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS s.l. [before 1532-07-29] | Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, "Don Pedro d. Toledo" adscribed with another ink but in the same hand, BK, 230, s. 365-366
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK 230, p. 365
Quod adierit ferme omnem Orbem Christianum et ipsum etiam Poloniae Regem
, a quo etiam non male audierit
Quod habeat diversas linguas etc.
Quod non modo fuerit oeconomus illustrissimi marchionis, sed secretarius ac eum paene a puero instituerit.
Et si videtur etiam addendum, quod habeam et sim semper habiturus in servitio maiestatis suae tres equos et quinque famulos.
Servus emptus et perpetuo obnoxius Reverendissimo Domino Dantisco written over is⌈isoo written over is⌉ Culmensi episcopo.
Above the letter list of names added (possibly listed persons, who supported the candidature of Accursio to an agent in service of the Polish king):
|
Teksty ze wzmianką o Mariangelo ACCURSIO Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5839 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-03-30 | 2 | IDL 616 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-18 | 3 | IDL 685 | Wenzel BEYER do Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-09-19 | 4 | IDL 5858 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Aschaffenburg, 1532-01-01 | 5 | IDL 741 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do [Ioannes DANTISCUS], Aschaffenburg, 1532-01-30 | 6 | IDL 4178 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Höchst, 1532-04-13 | 7 | IDL 4179 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Aschaffenburg, 1532-04-26 | 8 | IDL 2974 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Binche, 1546-06-12* |
|