Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Sebastian BRANICKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 2283 | Sebastian BRANICKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1540-03-09 | odebrano Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 961-964
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino amico gratioso et observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice gratiose et observande.
Post sui deditissimam commendationem.
Negotium contra quendam canonicum Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteris eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis mihi iniunctum cum omni animi propensione sacrae maiestati regiae unacum aliis senatoribus huius regni declaravimus. Quoniam autem antequam nuntius Vestrae Reverendissimae Paternitatis apud sacram maiestatem regiam fuit expeditus, infirmitate corporis sum detentus non potuique propterea interesse commode expeditioni illius. Verum tamen postquam facta istius canonici maiestati regiae fuerant declarata, hunc animum maiestas sua serenissima contra eundem canonicum commonstrare dignata est, ut correctiones et poenas illius de meritis dignas a Vestra Paternitate Reverendissima, cui id interest puniendum, sustineret. Ubi vero cuperet potentia sua Vestrae Reverendissimae Paternitati resistere nec correctionibus eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae colla supponere, qatenus maiestas sua serenissima manu sua saeculari super hoc intendere committeret, ne mala transeant impunita aliisque vergantur in exemplum, quod credimus Vestram Reverendissimam Paternitatem ex aliorum litteris fusius intellecturam etc.
Comitia istius regni incliti in hactenus non sunt determinata, istis tamen diebus iam, dante Domino, pro rei publicae commodo omnium nostrum pace secura perficientur.
Dominus Deus Vestram Reverendissimam Paternitatem diutissime servet optime felicem et sanam.
Datae
Cracoviae, die nona mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationi devotus Sebastianus Dei gratia episcopus Posnaniensis manu propria
| |
Teksty ze wzmianką o Sebastian BRANICKI Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3661 | Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1538-05-26 | 2 | IDL 1923 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1538-09-15 | 3 | IDL 5668 | Valentinus RAWENSIS do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1539-05-07 | 4 | IDL 2179 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1539-07-07 | 5 | IDL 2220 | Baltazar of Lublin do Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-08-31 | 6 | IDL 2223 | Baltazar of Lublin do Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-09-09 | 7 | IDL 2619 | Seweryn BONER do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1543-01-25 | 8 | IDL 2887 | Olaus MAGNUS do Ioannes DANTISCUS, Trent, 1545-11-18 |
|