Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Jan KUNICKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 3 zachowanych: 1 + zaginionych: 2 1 | IDL 6392 | Ioannes DANTISCUS do Jan KUNICKI, before 1547-05-30 List zaginiony | List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 3098, niekompletny | | | 2 | IDL 6391 | Jan KUNICKI do Ioannes DANTISCUS, before 1547-05-30 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 3098 | | | 3 | IDL 3098 | [Ioannes DANTISCUS] do Jan KUNICKI, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-05-30 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 272r-v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 394
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioanni Cunitzky
Venerabilis Domine, amice tamquam frater carissime.
Salutem et felicitatem.
Gratae nobis fuerunt Dominationis Vestrae litterae, quibus nostris respondit et nobis tantas gratias agit, quod facere non erat necessarium, eo quod Dominationem Vestram nostris litteris invisimus et requisivimus. Acceptum tamen id nobis fuit et Dominationi Vestrae econtra multas agimus gratias, quod nostras litteras acceptas habuit et illis respondere non gravata sit, nostroque nomine pro inquirendo nano tantam operam impendit. Qui si adhuc alicubi haberi poterit, rogamus plurimum Dominationem Vestram, velit in eo nobis gratificari et talem, qui aptus et ex sententia nostra erit, nobis transmittere. Si vicissim Dominationi Vestrae aliqua re
vobis(!) respondere poterimus, experietur illa nos semper paratissimum. Quam bene et feliciter valere optamus.
| |
|