Correspondence between Dantiscus and Christoph HEYLL
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 3 + lost: 1 1 | IDL 6235 | Christoph HEYLL to Ioannes DANTISCUS, Elbing (Elbląg), [1539]-08-26 | received [1539] August 30
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1643, p. 505-506
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo pa[tri] ac principi, illustrissimo atqu[e] ... domino, domino ⌊Iohanni⌋ Dei gratia e[pi]scopo Varmiensi, multis no[minibus] praeclarissimo
Maximi fiunt apud me, Pater in Christo Reverendissime simul ac Princeps Illustrissime, qui mediocri nati loco propria virtute sunt rerum dignitatisque fastigium assecuti. Qui enim a natalibus usque rerum principes existunt, hos mirum non est eum tenere posse, ut qui natura contigerit, ordinem. Eosque decebat et litterarum omnium et philosophiae cognitionem habere, si vellent, ut ⌊ille⌋ inquit,
cf. Aug. Enarratio 33.2.5 Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse, quod audiunt ⌊esse, quod audiuntcf. Aug. Enarratio 33.2.5 Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse, quod audiunt ⌋. Cum namque aliter iis habent res, quid aliud, quam ut ⌊Galenus⌋ ait: „Oves sunt aureae a ⌊Musis⌋ nimirum et Gratiis alieni ac miseri homines”? Quorum utinam minor esset per ⌊Germaniam⌋ numerus.
Tuam igitur, princeps, illustrem eandemque reverendissimam gratiam tum doctrina et rerum usu eximiam quamquam innumera summorum in Christiana republica heroum, papae, imperatoris regumque monumenta tuo merito parta non mediocriter exornant, propria tamen, reverendissime praesul, virtus tua humanitasque, id est, litterarum in te amplitudo (
quantum
illum tibi splendorem accersivit) summopere videtur commendare. Quae me, Praesul Illustrissime, res movet, ut gratiae tuae, nisi recuset, duos cupiam Galeni principis medici libellos, Latinitate utcumque donatos, dedicare, rogoque hanc ob rem [clemen]tia tua me ea de re certiorem reddat ac sibi persu[a]deat nihil mihi esse gratius, quam tanto princip[i] tantisque, ut praedicatur, dotibus ornato placere.
Valeat in Christo bonorum omnium largitore Paternitas Tua, q[uam] et conatus ei omnes perpetuo in se amore fortunet.
Ante diem septimam Kalendas Septembreis, ⌊Elbinga⌋.
Reverendissimae atque illustrissimae Vestrae Dominationis officiosissimus cultor ⌊Christophorus Heyl...⌋ medicinae doctor, Elbingen[sis] physicus
| | 2 | IDL 3887 | Ioannes [DANTISCUS] to Christoph HEYLL, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-08-31 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 7, f. 90r
|
Prints: 1 | CEID 1/2 No. 98, p. 313-314 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximio Viro, domino ⌊Christofero Heylo⌋, medicinae doctori et phisico Elbingensi in Christo nobis dilecto
...leri... ...nter ...lere, unde te p[e]llectum
e... ... [lu]cubrationes [no]bis, qui nihil eiusmodi [a] te meruimus, nuncupare sta... ... te nolumus opera ⌊Galeni⌋ qu... ... ...dito viro non pridem versa a nobis haberi omnia ... et tuam in nos ea in re propensionem ... ornamento et usui umquam esse possumus, omni nostra ... benevolentia rependemus.[2]
Bene vale.
Ex arce nostra ⌊Heilsberg⌋, ultima Augusti MDXXXIX.
[2 ] Cf. ⌊⌋: Tuam igitur, princeps, illustrem eandemque reverendissimam gratiam tum doctrina et rerum usu eximiam quamquam innumera summorum in Christiana republica heroum, papae, imperatoris regumque monumenta tuo merito parta non mediocriter exornant, propria tamen, reverendissime praesul, virtus tua humanitasque, id est, litterarum in te amplitudo (quantum illum tibi splendorem accersivit) summopere videtur commendare. Quae me, Praesul Illustrissime, res movet, ut gratiae tuae, nisi recuset, duos cupiam ⌊Galeni⌋ principis medici libellos, Latinitate utcumque donatos, dedicare, rogoque hanc ob rem [clemen]tia tua me ea de re certiorem reddat ac sibi persu[a]deat nihil mihi esse gratius, quam tanto princip[i] tantisque, ut praedicatur, dotibus ornato placere. None of Heyll’s translations of ⌊Galen⌋’s works that are known to us was dedicated to Dantiscus. It can be assumed that the translation mentioned was not published at that time. Probably Heyll, writing about two of ⌊Galen⌋’s books (duos [...] Galeni principis medici libellos), had meant Duo libri, unus de plenitudine, alter de curativa sanguinis missione, ad custodiam sanitatis utilissimi, published in 1558 in ⌊Gdańsk⌋
| | 3 | IDL 6628 | Christoph HEYLL to Ioannes DANTISCUS, before 1547-03-07 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3060 | | | 4 | IDL 3061 | [Ioannes DANTISCUS] to [Christoph] HEIL, [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1547-03-07 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 259r (b.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 365-366
|
Prints: 1 | SKOLIMOWSKA 2012 Dantiscus p. 201 (excerpt; excerpt in English translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
.
Non fuit nobis molestum ad ⌊Elbingenses⌋ ratione residui salarii, quod
Tuae Humanitati apud eos restare praetendis, scribere. Quas ⌊⌋ sigillatas et his adiunctas Tuae Humanitati transmittimus et vellemus, ut multum illis, quod futurum speramus, apud eosdem obtineret. Apposuimus praeterea etiam nostris litteris duo ⌊⌋, quae
<Bene vale. Datae>
hic inter alias schedas ad nos missas reperta sunt. Si quid simile habuerit, nobis Tua Humanitas communicet
, et quandocumque agnoverit illi nostram operam necessariam esse, ea libere utatur.
Bene valeat Tua Humanitas.
| |
Texts where mentioned Christoph HEYLL Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3060 | Ioannes DANTISCUS to Elbing Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-07 |
|